Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA AD E.MUM P. D. ALOISIUM S. R. E. CARDINALEM TRAGLIA, VICARIA POTESTATE URBIS ANTISTITEM,
DECEM CONDITA LUSTRA CELEBRATURUM,
EX QUO AD SACRI PRESBYTERATUS ORDINEM EST EVECTUS.

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Qui urbis Romae Episcopi munere, Deo disponente, fungimur — illam dicimus Urbem, quae Beati Petri Cathedra eiusque falli nescio magisterio condecoratur, sanctorumque Martyrum purpurata sanguine igneis veluti gemmis per saecula splendet — nil Nobis carius, nil sane iucundius ducimus, quam animum Nostrum iis omnibus obtestari gratum, qui Nos, iam gravissimis universae Ecclesiae curis distentos, in Romana dioecesi regenda haud parum allevant, atque adeo Nobis in huiusmodi pastorali officio digne, sedulo, rei magnitudini congruenter explendo adiutricem navant operam: inter quos tu, dilecte Fili Noster, primas utique partes sustines, quippe qui Nostro nomine et auctoritate vicariam exerceas potestatem ac validissimum Nobis praebeas auxilium, quod magni pendimus, Nostrorum consiliorum particeps atque interpres.

Cum igitur perceperimus, fore ut proximo mense Augusto tibi decem condantur lustra, ex quo sacram Dei aram, Eucharistica hostia primum litaturus, scandisti, sincero perfundimur gaudio hanc laetam, faustam sollemnemque nanciscendi occasionem, ut animi Nostri sensa tibi expromamus, ac singularem benevolentiam in te Nostram palam perspectam cognitamque novo habeas indicio. Nos enim non fugiunt tua lectissima merita, quae in Romanae Ecclesiae utilitatem et decorem, hoc tam diuturnum per temporis spatium, tibi collegisti. Ex quo enim sacerdos es factus, te praestitisti «bonum ministrum Christi Iesu, enutritum verbis fidei et bonae doctrinae» (1),  in magisteria primum incumbendo, tum in Romana Curia commissas partes explendo, denique Decessoris Nostri Pii XI voluntate sacras in Urbe vices gerendo, quo in munere tam firma recti conscientia ac flagranti tui devovendi studio diu enituisti, ut desideratissimus Noster Decessor Ioannes XXIII te in Patrum Cardinalium Collegium cooptaverit suumque elegerit Provicarium.

Nos vero, quasi cumulum huic honorum laborumque serto imponentes, perspectis tui animi dotibus probatoque pastoralis sollertiae usu, te Nostrum elegimus Vicarium in urbe Roma, qui Nostrae exspectationi et spei quam qui optime respondisti atque respondes, ita ut S. Pauli Apostoli verba ad te merito accommodare queas: Abundantius laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum (2).

Romanorum sacerdotum, qui tuum sunt gaudium tuaque corona (3), agmine proximis diebus saeptus, et bene ominantibus christiani populi verbis consalutatus, dum praeteritum tempus cogitatione complecteris, ista in sollemni commemoratione intimo gaudio perfusus, Aeterno Pastorum Principi grates ex imo pectore ages. Quam ob rem fac, ut, ex anniversario sacerdotii tui natali nova incitamenta et alacriores usque vires sumens, inceptum opus pergas, equo tantos exspectamus fructus, ad promovendum tuendumque dilectae Nostrae dioecesis in sanctitate profectum, in apostolatus operibus vigorem, ac potissimum — dum annus celebratur, quem «a fide» voluimus appellari ob XIX recurrens saeculum a Petri et Pauli facto martyrio — in profitenda fide ardorem et studium egregium.

Tibi a Christo Iesu affiuentia dona precamur, ut te diu incolumem, alacrem atque valentem servet, placida sapientia exornatum, humanitate et magnanimitate praestantem, ac pastoralium rerum usu praecipuum.

Ut autem propensae voluntatis Nostrae pignus habeas praesentissimum, Apostolicam Benedictionem tibi peramanter impertimus, eamque ad tuos etiam propinquos, ad Romanum clerum dilectumque populum hac data occasione pertinere cupimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXVIII mensis Iulii, anno MCMLXVII, Pontificatus Nostri quinto.

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LIX (1967), n. 13, pp. 858-859

(1) Cfr. 1 Tim. 4, 6.

(2) 1 Cor. 15, 10.

(3) Cfr. Phil. 4, 1.

 

© Copyright 1967 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana