Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS  PP. VI

EPISTULA

COMMUNIONEM, OBSEQUII*

AD E.MUM P. D. IOSEPHUM S. R. E. CARD. FRINGS, ARCHIEPISCOPUM COLONIENSEM, MODERATIONE ILLIUS ARCHIDIOECESIS SE ABDICANTEM.

 

Communionem, obsequii plenam, qua cum beatissimi Petri successore coniungeris, quamque aliunde cognitam habemus, litteris tuis luculenter vidimus confirmatam, quibus id flagitasti, ut voluntati tuae moderatione Archidioecesis Coloniensis te abdicandi obsecundaremus.

Pro egregia quidem opinione, quam de te habemus et qua apud alios plurimos flores, et pro laudibus, quibus nomen tuum ut sacer Pastor ornasti, inviti optatum tuum explevimus, sumus tamen assensi ratione habita provectae aetatis tuae et valetudinis adversae. Nec facere possumus, quin animum tuum paratum ad regiminis pondus, cum vires non suppetant, deponendum et obtemperationem tuam recens de hac re editis normis praedicemus.

Ceterum archiepiscopale munus, quod, Cardinalis etiam dignitate insignis, in commodum inclitae istius Ecclesiae Coloniensis diu gessisti, fulget nec facile obruetur oblivione: etenim inter summas difficultates, maxime cum horrificum bellum desaeviret atque in tuae iurisdictionis urbibus et oppidis hominum et aedificiorum strages fieret immanis, filiis, in Christo tibi commendatis, adfuisti sollicitus et intrepidus pater atque adiutor; scilicet fuisti «esurientium cibus, spes miserorum, solamen lugentium» (1).

Post bellicam cladem restitutionis opus alacer institisti, iuvatque praesertim memorare abs te multa templa, misere eversa, esse refecta, alia a fundamentis extructa.

Verumtamen non minore cum diligentia ad spiritualem Ecclesiae tibi creditae aedificationem operam contulisse cognosceris. Potissimum Antistitis sacrorum officium comprehensum habebas eo pertinens, ut recta fides defenderetur ac propagaretur atque ambages errataeque opiniones a grege propulsarentur; siquidem «hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et vitae nostrae, fixum habere cor in fide, et figendo cor in tide vivere bene» (2).

Libenter etiam meminimus te satis longum tempus Coetui Episcopali Germaniae praefuisse, in eoque munere constitutum rei catholicae utilitates attulisse nec paucas nec leves.

Deus igitur iam in terris iis te praemiis cumulet, quibus senectus relevetur et iucundetur, maxime vero iis te donis locupletet, quibus animus, sacro otio fruens, liberius possit uni Deo adhaerere, qua in re summa sapientia continetur.

Huiusmodi ergo adhuc diu, quemadmodum optamus, muneribus utere, quibus tibi detur velut gaudia praegustare aternae Ierusalem, ubi «vacabimus, et videbimus; videbimus, et amabimus; amabimus, et laudabimus. Ecce quod erit in fine sine fine. Nam quis alius noster est finis, nisi pervenire ad regnum, cuius nullus est finis?» (3).

Haec habuimus, quae ad te amanti animo scriberemus, cuius certum testimonium sit Apostolica Benedictio, quam tibi, dilecte Fili Noster, volentes impertimus.

Ex aedibus Vaticanis, die X mensis Februarii, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri sexto.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LXI (1969), n. 4, pp. 235-236

(1) S. Hier., Ep. 60 ad Heliodorum; PL 22, 595.

(2) S. Aug. Serm. 38, 3; PL 38, 237.

(3) S. Aug., De Civ. Dei 22, 30, 5; PL 41, 804.

 

© Copyright 1969 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana