Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD
FRANCISCUM XAVIERIUM NGUYEN VAN TUAN
NHATRANGENSEM EPISCOPUM,
TRECENTESIMO EXPLETO ANNO EX QUO
PRIMUS COCINCINAE
VICARIUS APOSTOLICUS IN URBEM NHA-TRANG ADVENIT

IUCUNDA INTER

 

Iucunda inter res adversa et lugendas, quibus regio, ubi pastoris munere fungeris, affligitur, nunc occurrit recordatio: scilicet tercentesimus expletus est annus, ex quo Petrus Lambert de la Motte, Episcopus Berytensis, a Clemente IX, Decessore Nostro, Vicarius Apostolicus Cocincinae — sic Vietnamia australis olim appellabatur — et Administrator Apostolicus Sinarum meridianarum renuntiatus, in urbem Nha-Trang advenit.

Ecclesia igitur, illa in terra multo sudore plantata et irrigata, per hos trecentos annos, Deo donante, feliciter crevit et fructus iam collegit uberrimos. Novimus enim vitam christianam ibi vigere, permultos esse, qui, a Deo votati, ad sacra munera religiosave instituta suscipienda componantur, populum Dei supremo Magisterio ecclesiastico insigni cum fidelitate inhaerere. Itaque, quod Sanctus Augustinus olim dixit, nunc etiam verius esse cognoscitur: «Chorus Christi iam totus mundus est. Chorus Christi ab oriente in occidentem consonat» (Enarr. in Ps. 149; PL 37, 1953).

Merito ergo dioecesis Nhatrangensis, te praeeunte, per annum gratias agit pro Fidei bono eximio, quod missionariorum laboribus ipsi obvenit. Recte praeteritum respicitur tempus, ut salutaria eius documenta percipiantur, praesens, ut quam maxime frugifere insumatur, futurum, ut apta ineantur consilia ad opus apostolicum efficacissimum reddendum.

Nihil ergo dubitamus, quin hae celebritates multum conferant ad Regnum Dei amplificandum, atque «chorus Christi», seu Fidei veluti melos concorditer ibi iugiter exsonet.

Huiusmodi vero celebrationes Nos animo commoto participamus; cupimus quoque tibi, clero, religiosis cunctisque fidelibus confirmare, Nos istic mente esse praesentes, consortes gaudii spiritualis dolorum, spei, qua credentes erigantur oportet, precesque impensas fundere ad Deum, ut genti, quae illam incolit regionem, dona sua cumulatius largiatur.

Quorum auspex sit Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater, et cunctis, ad quos pastoralis cura tua pertinet, amanti animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XVIII mensis Novembris, anno MCMLXXI, Pontificatus Nostri nono.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana