Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD LEONEM IOSEPHUM S.R.E.
CARDINALEM SUENENS,
MECHILNIENSEM-BRUXELLENSEM ARCHIEPISCOPUM,
MISSUM EXTRAORDINARIUM,
UT IN URBE AUGUSTA VINDELICORUM CELEBRITATIBUS PRAESIDEAT,
MILLESIMO EXPLETO ANNO
A PIENTISSIMO OBITU SANCTI ULDARICI
EIUSDEM CIVITATIS EPISCOPI

AUGUSTA VINDELICORUM

 

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem.

Augusta vindelicorum, urbs antiquitate spectabilis, rebus gestis insignis, artis operibus praeclara, eo etiam, ac quidem haud modice, commendatur, quod Sancti Udalrici, Episcopi, pastorali studio fuit erudita, vitae exemplis illustrata, sepulcro nobilis effecta. Quem Ioannes XV, Decessor Noster, Sanctorum Caelitum honoribus auxit, decernens «memoriam illius . . . affectu piissimo, et devotione fidelissima venerandam» (Bullar. Ampl. Coll., t. I, Romae 1739, p. 288).

Ibidem mox festae celebritates agentur propter millesimum expletum saeculum ab incliti huius sacrorum Antistitis obitu, cuius apostolica navitas non solum in commodum et profectum vertit dioecesis Augustanae Vindelicorum, sed etiam est latius pervagata. Recte ergo Venerabilis Frater Iosephus Stimpfle, istius sedis Episcopus, Patres Cardinales aliosque Praesules ex Europae regionibus ad haec sollemnia vocavit. His autem, quae, eodem Pastore annitente, sedulo apparantur, hoc argumentum est propositum: «Crux victorialis». Etenim Sancti Udalrici mens et vita intellegi possunt solum affulgente luce huius crucis victricis; cuius signo ipse in campo ad Licum fluvium patente victoriam est adeptus, quae maximi momenti esset ad rem christianam in Europa servandam provehendamque.

Eodem signo ductus, vir hic eximius per multorum annorum cursum dioecesi suae curas saluberrimas impendit, siquidem vires inde hausit, ut iniuste repugnantibus obniteretur, Apostolicae Sedi ac beati Petri successoribus fidelitate haereret inconcussa, longa itinera, nulli parcens labori, gregis sui causa susciperet, verbum Dei assidue disseminaret, erudiret indoctos, primoribus esset optimorum auctor consiliorum.

Aetate, qua Sanctus Udalricus vixit, quamvis tempus nobis fuisse videatur bona spe plenum et quasi quoddam ver christianitatis, tamen difficultates non leves et quaestiones arduae exstiterunt. Non solum enim agebatur de integre custodiendo deposito fidei ac de clericorum tuenda disciplina, sed etiam acriter certandum erat pro libertate ecclesiastica et, hac de causa, cum civili potestate conflictandum. Verumtamen ille, nihil haesitans spemque totam in sancta collocans truce, haec verba ad se potuit referre: «In hoc signo vinces», et «haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra» (1 Io. 5, 4).

Nos quidem vitam degimus tempore, quod multi malum esse arbitrantur, cum tot graves quaestiones ponantur, res sint incertae, necessitates increscant. Praesertim illa vitae ratio, quae, materialismo infecta, non raro hodie viget, Ecclesiae damna affert haud levia.

Qui, cum haec intuentur, franguntur seseque abiciunt, noverint a Sancta Udalrico sibi petendum esse exemplum et, hoc praefulgente, viam explicandam vitamque gubernandam. «In truce salus»! Crux non est lignum mortis vel desperationis imago, sed arbor vitae et spei.

Forti ergo animo nos truci Christi addicamus neque eam a conversatione humana deesse patiamur. Cum Christo coniuncti eiusque crucem portantes, ardua et aspera toleremus, fore confisi, ut resurrectionis dies, nesciens occasum, tandem illucescat.

Nec solum quaestiones ac difficultates, quibus Ecclesia nunc premitur, aspiciamus, sed mentes etiam convertamus ad novam orientem formam spiritualem, ad voluntatum conspirationem, terrarum orbem complectentem, quae impellit, ut tot necessitatibus corporum et animarum efficaciter occurratur. Agnoscamus etiam nisus illos, quibus homines, praesertim iuniores, veritatem exquirunt, atque studium dogmata fidei perspiciendi et Christianorum unitatem restituendi.

Itaque crucis vi et sapientia roborati, mentes erigamus, Ecclesiam aedificemus, salubria incepta iteremus, superemus res adversas, sacrificia toleremus offeramusque, preces fundamus. Qua in re eum contueamur, qui dixit: «confidite, ego vici mundum» (Io. 16, 33); nam «omnia possumus in eo qui nos confortat» (Cfr. Phil. 4, 13).

Agamus ergo, ne terror incidat nobis, ne labemus, verborum memores quibus Christus resuscitatus discipulos castellum Emmaus petentes est allocutus: «Nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam» (Luc. 24, 26). Sunt etiam haec attendenda: «Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur» (Io. 15, 20). Vitae ergo Christi quodam modo consortes, aevum oportet transigamus, summa cum fidelitate erga eius Ecclesiam, quae quidem ad tempus potest turbari, sed adversus quam «portae inferi non praevalebunt» (Matth. 16, 18). Crux est manetque victrix! Hunc nuntium Sanctus Udalricus huic saeculo affert.

Cuius honori indictis sollemnibus maius pondus tribuere cupientes, te, Venerabilis Frater Noster, Missum Extraordinarium Nostrum constituimus ac renuntiamus, tibique committimus, ut Nostram in iis geras personam coetibusque praesideas, pro certo habentes egregiam te operam messe daturum, ut animi per sacrum hoc tempus ad religionem in vitae usum traducendam exardescant.

Deum denique impensis precibus rogantes, ut haec optato contingant, tibi, ceteris Patribus Cardinalibus, praedictae Augustanae Ecclesiae Pastori eiusque Episcopis Auxiliaribus, sacrorum Antistitibus, Magistratibus, clero, fidelibus, qui celebritatibus intererunt, Benedictionem Apostolicam, superni roboris auspicem Nostraeque benevolentiae testem, volentes impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die X mensis Iunii, in sollemnitate Pontecostes, anno MCMLXXIII, Pontificatus Nostri decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana