Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

EPISTULA AD THOMAM MORRIS
CASHELIENSEM ARCHIEPISCOPUM,
OB RESTAURATUM TEMPLUM
ABBATIAE A SANCTA CRUCE

QUIDQUID HIBERNIAE
 

Quidquid hiberniae catholicorum communitati laetum accidit, Nobis quoque iucundum contingit, cum erga vos omnes paternum amantissimumque geramus animum. Quamobrem, cum Nobis nuntiatum sit in Casheliensi Archidioecesi restauratum templum Abbatiae a Sancta Cruce mox sollemni ritu lustratum atque inauguratum iri, facere non possumus quin de eiusmodi eventu gaudeamus admodum, quandoquidem id Nostris istius Nationis filiis optabilem praebet opportunitatem catholicae fidei impensiore studio adamandae simulque roborandae.

Vix attinet dicere quot cogitationes excitet et quot praeclaras memorias in mentem revocet Ecclesia pervetustae istius Abbatiae, cuius vicissitudines cum religiosa ac civili historia istius Insulae arcte conectitur, quaeque domus fuit pacis et precationis, sedes litterarum et missionalis navitatis, schola virtutis et contemplationis. Profecto vel ipsi lapides istius templi maiorum vestrorum fidem quodammodo loquuntur, quae firma fuit et quasi fundamentum vitae privatae ac publicae; insignem etiam pietatem eorundem testantur, qui in rebus secundis et adversis in istam Dei domum confluebant, ut multas ibi funderent preces. Haec omnia memoratu digna ac gratissima sunt, cum clare inde pateat quantum valeat catholica religio ad hominum animos sancte excolendos, ad civilem cultum promovendum et ad mutuam fraternamque conciliandam concordiam.

Cum autem Sanctae Cruci Ecclesia ista dicata sit, exinde christifideles salutare invitamentum accipient ad vitam instituendam secundum vim et sapientiam Crucis, qua quidem roborati ac permoti, inde a remota aetate, patres Vestri tam fortiter in retinenda fide perstiterunt, tot difficilia animose susceperunt incepta, tot gravia et crebra pericula rerumque discrimina superare valuerunt. Crux, enim, non est lignum mortis vel desperationis imago, sed arbor vitae et spei pignus certissimum.

Frequentes igitur adeant hoc templum Hiberniae filii, ut ibi divite haustu pietatem alant et augeant. In gravibus temporum difficultatibus, quibus in praesens premuntur, hinc robur sumant ad restinguendas simultates componendaque discidia, quae apud vos tot luctus ingentesque ruinas parant, atque iteratis precibus tandem impetrent illam, quam mundus dare non potest, exoptatam pacem: pacem scilicet mentium et animorum, domesticam et civilem, peculiarique modo pacem inter eiusdem patriae filios, quam iamdiu vos omnes trepidantes expetitis, quamque Nos, pro Nostro apostolico munere, quibus viribus possumus, suadere ac monere numquam cessabimus.

Deum enixis precibus rogantes ut haec feliciter contingant, ac deprecatorem adhibentes Beatum Oliverium Plunkett, pulcherrimum Hiberniae sanctitatis florem, quem proximo Octobri mense in album Sanctorum Caelitum sollemni ritu referre gaudebimus, tibi, Venerabilis Frater, sacrorum Antistitibus, Magistratibus, clero christifidelibusque universis, qui celebritates participabunt, Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVII mensis Septembris, anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertio decimo.

PAULUS PP. VI

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana