Index   Back Top Print

[ LA ]

PAULUS PP. VI

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

ROMANAE URBIS*

ROMANAE DIOECESIS ORDINATIO AD HORUM DIERUM NECESSITATES
APTIUS ACCOMMODATUR.

 

Romanae Urbis dignitatem, ad religiosam rem quod attinet, nusquam praeclarius celebratam esse existimamus, quam illo sancti Decessoris Nostri Leonis I loco, ubi haec legimus: Beatissimus Petrus, princeps Apostolici Ordinis, ad arcem Romani destinatus imperii, ut lux veritatis, quae in omnium gentium revelabatur salutem, efficacius se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet (1). Nam, hoc posito, ad eiusdem Decessoris Nostri opinionem, Roma, quae erat magistra erroris, facta est discipula veritatis (2), atque ad tantam gloriam provecta est, ut gens sancta, populus electus, civitas sacerdotalis et regia, per sacram beati Petri sedem caput orbis effecta, latius praesideret religione divina quam dominatione terrena (3). 

Quibus e gravissimis verbis, vel ut verius dicamus, sententiis iudiciisque, ut in Romani populi Episcopos, Beati Petri Successores, ita in populum ipsum peculiaria officia, eaque iusta et necessaria, proficisci nemo non videt.

Nihil igitur mirum si, per saeculorum decursum, praecipua illa cura apud Decessores Nostros semper excubuit, ut Romanum gregem, sibi a Christo proprio quodam titulo creditum, salvum sanctumque praestarent; atque adeo, divinae doctrinae pabulo suppeditato, christianam eius fidem tuerentur et alerent; ut videlicet numquam de hac non praedicari non posset, quod, Romae nascente Ecclesia, Paulus Apostolus praedicavit: quia fides vestra annuntiatur in universo mundo (4).

Cuius pastoralis industriae Summorum Pontificum cum singula specimina longum sit per praeteritas aetates recensere, placet paucis orationem Nostram ad eos dumtaxat percurrere, qui hoc saeculo vixerunt. De quibus hoc generatim iustum est confirmare, eos semper, pro conversis deinceps rerum temporumque rationibus, alacri sedulitate dioecesis suae utilitatibus serviisse: sive religiosae pietatis sensibus incitatis, sive magis congruenter descriptis divini cultus caerimoniis, sive morum expolita disciplina, sive paroeciarum dispositis amplificatisque finibus.

Atque primum commemorare par est Decessorem Nostrum S. Pium X, qui ecclesiasticam Romae iurisdictionem sub unius Cardinalis suis vicibus in Urbe fungentis auctoritatem redegit, quique Apostolicis Litteris Etsi Nos, die I mensis Ianuarii, anno MDCCCCXII datis (5), Officialium Vicariatus Urbis munera, onera, potestates explanatius definiit; tum Benedictum XV, cui cordi fuit, Apostolicis Litteris In ordinandis, die XX mensis Aprilis, anno MDCCCCXVII editis (6), ob variatam temporum condicionem, nonnihil de memorata Constitutione proximi Decessoris sui opportune immutari; deinde Pium XI, qui, et post initas anno MDCCCCXXIX inter Apostolicam hanc Sedem et Italiam pactiones Lateranenses, religiosam curationem christifidelium Civitatis Vaticanae peculiari Vicario suo commisit; et Romanam dioecesim sua potestate invisi iussit; et templorum numerum, paroecialibus muniis explendis, auxit; post, Pium XII, cui hoc laudi dandum est, quod non solum novas aedes sacras exstruendas novasque paroecias condendas curavit, sed etiam vicinarum dioecesium Tusculanae, Portuensis et S. Rufinae, atque Ostiensis mutatis finibus, Romanae dioecesis dicionem protendit; postremo, Ioannem XXIII, qui, praeter alia multa ad salutem populi Romani gesta, primus Romanae dioecesis Synodum coegit, cuius acta, in volumen collata (7), monumenta sive incensae pietatis, sive assiduae sollicitudinis, sacro Pastore dignarum, sunt prorsus censenda.

Nunc autem, tum plurimis Decessorum Nostrorum exemplis, tum singulari benevolentia, qua ipsi hunc Nostrum prosequimur gregem, movemur sane, ut mentem numquam ab eius religiosis necessitatibus indagandis sevocemus, quae in dies ingravescunt. Accedit quod Nostrarum esse partium ducimus, nihil inexpertum et intentatum relinquere, ut huius Urbis Nostrae christifidelibus quaelibet fiat opportunitas ad leges et praescripta efficienda, quae Concilium Oecumenicum Vaticanum II, ante duos menses conclusum, tulit, et Nosmetipsi promulgavimus. Nemini enim non est persuasum oportere omnino, Romanam dioecesim, cum in aliis rebus tum vero in hac, ceteris omnibus, quae in universo terrarum orbe sunt, exemplo praeire.

Quam ob causam, cum ad actionem vitae Nostri huius populi recte instituendam non parum conducere opinemur aptam officiorum ordinationem, quae Nostro nomine Nostraque auctoritate huic rei praeposita sunt, idcirco, in actis Primae Romanae Synodi intuentes artt. 11-18 (8), haec quae sequuntur, decernimus. 

I. Firma ea omnia perstare volumus quae art. 11 statuuntur de Romanae dioecesis territorio; de ordinaria potestate Cardinalis in Urbe Vicarii eiusque Vicesgerentis; de iurisdictione sive Vicarii Generalis in Civitate Vaticana, sive Cardinalis Archipresbyteri S. Petri in Basilica et in Canonica;

II. Item firma permanere iubemus praescripta omnia quae artt. 12-13-14 eorundem actorum continentur;

III. Statuta vero Primae Romanae Synodi, art. 15 § 2 comprehensa, partim immutantes, partim amplificantes, haec quae sequuntur praescribimus:

1. Romanae dioecesis territorium, Cardinalis Vicarii iurisdictioni obnoxium, in quinque partes dividi iubemus: quarum primam illa regio constituet, quae intra antiqua moenia continetur, quamque centrum historicum populariter appellant; ceterae autem territorio illo circumscribentur, quod limites divident, a viis Appia, Tiburtina, Cassia et, ut populari utamur vocabulo, Magliana ad centrum ducti;

2. Haec tamen divisio non restricto, sed lato quodam sensu est accipienda; ita quidem ut quaevis paroecialis circumscriptio, quae forte ad plures definitas partes porrigatur, ad illam partem pertinere putanda sit, in cuius territorio eius paroeciale templum situm est; 

3. Prima harum partium curationi Praelati Vicesgerentis concreditur; aliarum vero unaquaeque illi Episcopo Auxiliari committitur, quem Cardinalis Vicarius suo decreto designaverit;

4. Salva iurisdictione ordinaria Vicesgerentis, et delegata omnium et singulorum Episcoporum Auxiliarium circa totam Romanam dioecesim (excepta Civitate Vaticana), erit uniuscuiusque horum Praelatorum territorio sibi commisso praecipue et, ut aiunt, habitualiter prospicere;

5. Episcopis Auxiliaribus semel et in perpetuum potestatem delegamus, ut, in universo dioecesis territorio, sacramenta et sacramentali a ministrent, ut nuptiis assistant et benedicant, praescripto can. 1096 § l C. 1. C. nihil obstante, utque denique alia omnia peragant, quae Cardinalis Vicarius, decreto suo, vel stabiliter vel ad actum dato, statuet.

Quae omnia postquam praecepimus et decrevimus, Christum Iesum, Principem Pastorum (9), etiam atque etiam rogamus, ut nutu auspicioque suo consiliis hisce Nostris aspirare benigne velit.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die II mensis Februarii, in festo Purificationis B. Mariae Virg., anno MDCCCCLXVI, Pontificatus Nostri tertio.

 

PAULUS PP. VI

 


*A.A.S., vol. LVIII (1966), n. 2, pp. 115-118

(1) S. LEO MAGNUS, Sermo LXXXIII, In Natali Apostolorum Petri et Pauli, PL. LIV., 323.

(2) Cfr. ibid. 321.

(3) Cfr. ibid. 322.

(4) Rom. 1. 8.

(5) Cfr. A. A. S. IV (1912), pp. 5-22.

(6) Cfr. Tabularium Secretariae Status S. S.

(7) Prima Romana Synodus, A. D. MDCCCCLX, Typis Polyglottis Vaticanis.

(8) Cfr. ibid. pp. 7-9.

(9) Cfr. I Petri, 5, 4.

 

© Copyright 1966 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana