Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE*

PASTORALIS MIGRATORUM CURA
NOVAE NORMAE
DE PASTORALI MIGRATORUM CURA STATUUNTUR

PAULUS PP. VI

 

Pastoralis migratorum cura semper ad se convertit maternas catholicae Ecclesiae sollicitudines, quae quidem, saeculorum decursu, numquam destitit omni ope eos iuvare, qui, sicut Christus in Aegypto exsul cum Nazarethana Familia, procul a patria migrare coacti sunt.

Quarum sollicitudinum Ecclesiae testimonium praeclarum exstat Constitutio Apostolica, cui index est Exsul Familia (AAS XLIV (1952), pp. 649ss.), a Decessore Nostro ven. rec. Piο XIΙ, die I mentis augusti, anno MCMLII edita, quae recentioribus hisce temporibus praecipuum Romanorum Pontificum documentum habendum est, ad huiusmodi quaestiones quod attinet.

Huius rei gravitas atque momentum minime effugit Patres Concilii Oecumenici Vaticani II, qui consilio permoti aptius atque efficacius ordinandi spiritualem migratorum curam, hanc quaestionem omni ex parte expenderunt, praesertim autem quod spectat ad eius religiosam rationem, utpote quae arcte conectatur cum proprio Ecclesiae fine, qui ad procurandam animorum salutem praecipue tendit.

Ac revera Concilium Oecumenicum, postquam peculiarem sollicitudinem commendavit pro fidelibus qui ob vitae condicionem cummuni ordinaria cura pastorali non salis frui valent aut eadem penitus tarent, uti sunt quam plurimi migrantes, exsules et profugi, enixe hortatur Episcoporum Conferentias, praesertim nationales; ut urgentioribus quaestionibus ad praedictos spectantibus sedulo studeant, et aptis instrumentas ac institutionibus spirituali eorum curae, concordi voluntate viribus que unitis consulant atque faveant (Decr. Christus Dominus, n. 18). Idem Sacrosanctum Concilium praeterea haec alia hortamenta Episcopis adhibet: Erga omnes sollicites se praebeant cuiuscumque sunt aetatis, condicionis vel nationis, tum incolas, tum advenas et peregrinos (Ibid., n. 16).

Facile intellegitur, pastoralem hanc curam efficaciter peragi non posse, nisi congrua habeatur ratio patrimonii spiritualis nec non animi culturae quae migratorum propria sunt; qua in re magnum habet momentum patria lingua, cuius ope migratores cogitata sua, suae mentis habitum, suamque religiosam exprimant vitam. Cavendum tamen est, uti patet, ne huiusmodi diversitates atque ad variarum nationum coetus accommodationes, etsi legitimae, in detrimentum vertant illius unitatis, ad quam omnes in Ecclesia advocantur, secundum S. Pauli monita: Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudaei sive Gentiles, sive servi sive liberi (1 Cor 12, 13-14); Omnes enim vos unum estis in Christo (Gal 3, 28).

Necessarium igitur erat ut Apostolica Sedes, has Concilii Oecumenici sollicitudines suas faciens, Episcopis et Conferentiis Episcopalibus opportunitatem praeberet aptius consulendi spirituali coetuum migratorum curae, qui quidem non solum ipsorum ministerio pastorali concrediti sunt sicut ceteri fideles, sed etiam, propter singularem eorum vitae statum, sedulitatem postulant, quae suis necessitatibus respondeat.

Ex altera vero parte, valde immutatae condiciones, in quibus migrationes hodie fieri contingunt, effecerunt, ut magis in dies necessitas urgeat recognoscendi normas, quae ab hac Apostolica Sede iam de hac re impertitae sunt, easdemque ad nova temporum adiuncta accommodandi, scilicet opus est, ut in novam meliοremque rationem redigatur ordinatio atque structura, quibus innititur opus consulendi spirituali migratorum curae, ita quidem, ut ad ipsum opus multiplices iam habitae experientiae et consociata omnium opera utiliter adhibeantur. Quam ad rem Episcopi, pro varus temporum locorumque adiunctis, uti poterunt nonnullis peculiaribus apostolatus formis, quas rerum usus iam comprobaverit. Quoniam vero latissimus pro migratoribus apostolatus campus recta omnium aestimatione actuosaque virium omnium coniunctione indiget, necessarium omnino est ut, praeter sacerdotes, qui in huiusmodi ministerium data opera incumbunt, etiam religiosi ac laici homines in hoc opus cοnsociatis nisibus adlaborent.

Itaque, omnibus mature perpensis, postquam attento animo vota consideravimus sive variarum Conferentiarum Episcopalium sive Membrorum Sacrae Congregationis pro Episcopis, motu proprio atque Nostra Apostolica auctoritate statuimus, ut normae pastorales de spirituali migratorum cura, quae Apostolica Constitutione Exsul Familia continentur, opportune recognoscantur a Sacra Congregatiοne pro Episcopis, cui propterea munus demandamus easdem normas per peculiarem Instructionem promulgandi. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, in festo Assumptions B. M. V., die XV mensis augusti, anno MCMLXIX, Pontificatus Nostri septimo.

 

PAULUS PP. VI

 

* AAS 61 (1969), pp. 601-603

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana