DISCORSO DI PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CAPITOLO GENERALE
DELL'ORDINE DI SANT'AGOSTINO
Lunedì, 20 settembre 1971
Dilectissimi filii,
Gaudemus vos ex animo consalutare hic apud Nos et hanc Apostolicam Sedem congregatos, vos Capituli Generalis sodales, qui universum Ordinem Fratrum Sancti Augustini repraesentatis.
Ad vitam cuiusvis Instituti religiosi maximum solent habere momentum huiusmodi conventus. Immo Concilium Vaticanum II eorumdem Capitulorum Generalium pondus paene immensum adauxit, cum iis mandaret, ut cuiusque Instituti renovationi - quae imprimis est spiritualis - praeessent. Magnam igitur fiduciam in hisce coetibus Ecclesia collocavit. Huius rei semper memores oportet sint illi, quibus officium commissum est eorumdem partem habendi.
Ad vestrum Capitulum Generale quod attinet, novimus iam electum esse novum Priorem Generalem, Theodorum Tack, quem hic praesentem iubemus salvere, fructuosam ei tam gravis muneris functionem precantes. Ipse successit Augustino Trapé, viro doctrinae et institutionis Augustinianae peritissimo, cui egregiam existimationem Nostram libenter significamus. Eidem autem Capitulo Vestro propositum est, ut non solum electiones, stato temporis spatio revoluto, fiant, sed etiam ut nonnullae quaestiones communi consilio expendantur, quae hodie vitam vestram praecipue attingunt.
Cordi enim vobis est, ut rem spiritualem Ordinis Vestri, quae in doctrina et exemplo beati Augustini praesertim innititur, refoveatis. Haec est una e «sanis traditionibus», quae «fideliter agnoscantur et serventur», ut praedictum Concilium Vaticanum provide monuit (Perfectae caritatis, 2).
Profecto Vigor spiritualis sit Ordinis Vestri prima commendatio.
Videmus vos huius disciplinae studia alacres promovere atque opera Episcopi Hipponensis, vulgari interpretatione ad textum primigenium adiecta, in vulgus emittere. Ita fit, ut huius Ecclesiae Doctoris doctrinam, quae est uberrimus thesaurus, cuius vos decet esse operosos assiduosque cultores et unde nostrae etiam aetatis homines multa possunt haurire, salubriter propagetis.
Verumtamen satis non esset in eiusmodi laboribus tantum eruditionis causa Versari. Etenim ex illo thesauro et ex tota traditione spirituali vestra quam plurima vos ipsi derivetis oportet in vitam vestram, maxime illam cum Deo conversandi consuetudinem, ex qua anima eum continuo amoris studio requirit. In adhortatione, quam nuper omnibus religiosis adhibuimus, summum momentum orationis nisi sumus in sua luce collocare atque haec verba proferre non dubitavimus: «Neque obliviscamini historiae testimonium, fidelitatem videlicet orationi servatam aut eius neglectionem, esse veluti paradigma vigoris aut occasus vitae religiosae» (Evangelica testificatio, 42).
Qua in re est attendendum recte quidem orationem liturgicam seu communitatis propriam hodie extolli, sed inde non consequi, ut privatam cuiusque precationem languescere aut prorsus abici liceat; sunt enim apto et fecundo nexu inter se componendae. Sanctum Augustinum audite: «Alternet pro tempore sonus vocum, perpetua sit vox interiorum. Cum convenis ad ecclesiam hymnum dicere, sonat vox tua laudes Dei: Dixisti quantum potuisti, discessisti, sonet anima tua laudes Dei» (Enarr. in Ps. 102, 2; PL 17, 1317).
Laetanter accepimus vos in Constitutionibus praecepisse, ut domus conderentur, in quibus sodales Vestri, a laboribus apostolicis quiescentes, tempus satis diuturnum transigere possent. Ibi ergo vires corporis et animi queunt reficere, studia rei theologicae et pastoralis, novarum etiam inquisitionum ratione habita, exercere, potissimum vero «transformari renovatione mentis» (Cfr. Rom. 12, 2).
Quae quidem Constitutiones, secundum mentem Concilii a vobis apparatae, quibus Regula Sancti Augustini explanatur, quasi quidam «codex vitae» vim suam plane obtineant. Iuvat iterum auctoritatem eiusdem universalis Synodi interponere, quae hos est effata: «Meminerint . . . omnes spem renovationis ponendam esse magis in diligentiore regulae et constitutionum observantia quam in multiplicandis legibus» (Perfectae caritatis, 4).
Cum praeterea a Concilio iubeamini ad fontes vitae religiosae continenter redire, studiose considerandum vobis est maximum pondus, quod in Familia Augustiniana communitati tribuitur. Quapropter Iordanus de Saxonia, sodalis vester, haec affirmavit: «. . . diligenter inspiciendo intentionem beati Augustini . . . invenimus quod ipse totam Religionem suam super communitate vel melius communione fundavit» (Vita fratrum, ed. R. Arbesmann et W. Hümpfner, New York 1943, 1, 1, p. 7).
Vobis enim vita communis non est quoddam subsidium coenobiali institutionis, sed veluti finis, ad quem vos cotidie contendere oportet; est enim ea quasi quaedam palaestra caritatis, quae «est vinculum perfectionis» (Col. 3, 14). In ipso igitur initio Regulae vestrae recte haec posita sunt verba: «Primum propter quod in unum estis congregati, ut unanimes habitetis in domo et sit vobis anima una et cor unum in Deum». Haec vero non ad unamquamque solummodo domum sed etiam ad totum aedificium Ordinis sunt referenda. Itaque singuli sodales, communitates, provinciae persuasum sibi habeant non dissociatis inceptis sed coniunctis viribus rem vestram proficere.
Neque saeptis domorum vel finibus totius Familiae Augustinianae hunc caritatis unitatisque sensum licet contineri sed is universam Ecclesiam necesse est amplectatur. Notum est quam ardenti amore Legifer Pater vester sit Ecclesiam prosecutus: «Amemus», inquit, «Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius; illum sicut patrem, istam sicut matrem» (Enarr. in Ps. 88, S. 2, 14; PL. 37).
Hic ignis, qui intus ardet vos apostolatui addicit, ei etiam, qui inter illos exercetur, qui luminis Evangelii sunt exsortes. Cui operi missionali, naturae Ordinis Vestri omnino consentaneo, vos scimus quidem diligenter incumbere, sed his temporibus illud etiam magis urgetur. Quam «necessitatem caritatis» missionalis Sanctus Augustinus ipse hisce verbis significavit: «Sunt . . . apud nos, hoc est in Africa . . . . innumerabiles gentes, in quibus nondum esse praedicatum Evangelium . . . quotidie nobis addiscere in promptu est . . . neque ullo modo recte dici potest istos (interiores) ad promissionem Dei non pertinere. Non enim Romanos, sed omnes gentes Dominus semini Abrahae, media quoque iuratione promisit . . . In quibus ergo gentibus nondum est Ecclesia, oportet ut sit» (Ep. 199, 12, 36-48; PL. 33, 922-923).
Ad maiorum vestrorum institutis non discendentes, statuistis, nova quadam acti impulsione, rem theologicam excolere. Vestigiis quidem inhaerentes Sancti Augustini, cuius doctrina sacra est veluti theologia mentis et cordis, pervestigationes vestrae ad praesentis quoque aetatis quaestiones pertineant atque adeo hominibus, qui nunc sunt, utiles evadant.
Hac ex parte libenter commemoramus Institutum Patristicum «Augustinianum», a vobis Romae nobili ausu magnoque molimine conditum. Id enim congruit spiritui Concilii Vaticani II, quod studio Patrum Ecclesiae, quatenus sunt sive pastores et verbi Dei praecones, sive sacrorum Bibliorum interpretes atque theologi, novam vim addidisse cognoscitur. Vota facimus, ut hoc Institutum, feliciter inchoatum, Deo adiuvante vestraque annitente diligentia, incrementis augeatur.
Ad theologicas vero inquisitiones quod attinet, in memoriam revocanda est arcta inter Magisterium Ecclesiae et doctrinam sacram coniunctio. Quemadmodum non ignoratis, his temporibus plures arbitrantur in hac disciplina se proprio marte procedere posse, nullam exteriorem regulam accipientes. Sed ita ipsa germana natura theologiae eiusque notio subvertuntur. Non licet oblivisci Ecclesiam a Conditore suo constitutam esse fidelissimam veritatis magistram et charismate indefectibilis veritatis pollere. Cuius «indefectibilis veritatis norma proxima et universali nonnisi in authentico Ecclesiae Magisterio inveniri poteri, cuius est depositum fidei fideliter custodire et infallibiliter declarare» (Allocutio ad eos, qui Conventui de Theologia Concilii Vat. II interferunt 1 Oct. 1966; AAS 58, 1966, pp. 890-891).
Huiusmodi obsequii erga Magisterium et Petri Sedcm exemplo vobis praelucet Sanctus Augustinus, qui intima necessitudine haesit Ecclesiae Romanae, «in qua - verbis eius utimur - semper apostolicae cathedrae viguit principatus» (Ep. 34, 7; PL 33, 163).
Dilectissimi filii, estote ergo Augustiniani, qui vere proprieque dicuntur; atque charisma Ordini Vestro proprium fideliter servare, magis in dies frugiferum reddere et, ubi opus est, exsuscitare studete!
Vehementer optantes, ut Capitulo Vestro Generali gratia divina ubertim aspiret, vobis hic praesentibus cunctisque sodalibus vestris Benedictionem Apostolicam amanti animo impertimus, quam etiam ad sanctimoniales Ordinis Vestri, ad sororum Congregationes, quae Augustinianam vestram vitae institutionem sequuntur, et ad Fraternitates vestras saeculares seu Tertium Ordinem volumus pertinere.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana