II ASSEMBLEA GENERALE DEL SINODO DEI VESCOVI
SALUTO DI PAOLO VI
AI PADRI SINODALI NELLA PRIMA ADUNANZA
Giovedì, 30 settembre 1971
Venerabiles Fratres ac dilecti filii,
Hoc mane auxilium Spiritus Sancti una simul imploravimus, cuius necessitatem eo vehementius sentimus, quo maius est negotium, ad quod accedimus.
Itaque in nomine Domini initium facimus huius Coetus Synodi Episcoporum; cui praesidendi munus committimus Venerabilibus Fratribus Nostris Cardinalibus Leoni Stephano Duval, Ioanni Iosepho Wright et Paulo Muñoz Vega.
Facultas sit vobis libere disceptandi de quaestionibus huic Synodo propositis, quas neminem latet esse difficiles et summi momenti. Locus quoque erit colloquiis, quae inter sessiones commode inter vos fient ad res subtilius enucleandas.
Ut autem huic libertati dicendi id, quod quisque sentiat, magis faveatur, Nosmet ipsi malumus audire.
Quod facientes, hoc etiam cupimus, ut disputationes in Synodo habeantur mutua cum fiducia ac benevolentia. Velimus enim, ut fraterna illa necessitudo et alacre illud cooperandi studium, quae inter Patres Concilii Oecumenici Vaticani Secundi viguerunt, in hoc Coetu quoque Synodi, quae ab eodem Concilio derivatur, effulgeant. Ad hoc vero efficiendum, unusquisque operam conferat oportet, non sua quaerens, sed ea, quae sunt Iesu Christi (Cfr. Phil. 2, 21) et toti Ecclesiae revera prosunt.
Si caritatem merito extollimus, quae, ut ait Sanctus Augustinus, «est dulce ac salubre vinculum mentium» (Sermo 350; PL 39, 1534), nihil tamen detrahere licet de gravitate ipsarum disceptationum; neque ullo modo fas est minuere permagnum illud conscientiae onus et officium, quod nunc suscipimus et quo premimur. Ea enim nobis erunt agenda, quae menti Iesu Christi reapse respondeant; quae cum authentica traditione Ecclesiae congruant et inde logica quadam ratione colligantur; quae necessitatibus huius temporis sint apta atque utilia.
Animo ergo propenso, sincero, fidenti vos omnes prosequimur, qui huc convenistis, ut universali Ecclesiae proxime serviretis. Nos autem valde optamus et impensas fundimus preces, ut hic Synodi Episcoporum Coetus, bona voluntate vestra operante vestraque annitente diligentia, in gloriam Dei verumque profectum sanctae Matris Ecclesiae vertat.
Hanc dilectionis Nostrae significationem et haec vota Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam vobis singulis et universis libentissime impertimus.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana