Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
IN OCCASIONE DEL CAPITOLO GENERALE SPECIALE
DELL’ORDINE DEI FRATI MINORI CAPPUCCINI

Lunedì, 30 settembre 1974

 

Dilectissimi filii,

Salutem vobis ex animo impertimus, qui in Capitulo Generali Ordinis vestri congregati, Nos adiistis non solum ut obsequia Christi Vicario qua filii addictissimi et amatissimi praeberetis, verum etiam ut Benedictionem Nostram impetraretis, quae vobis et laboribus Capituli vestri prodesset. Quod quidem ultro libenterque facimus; de negotio enim agitur, quod licet primum ad Familiam Capuccinorum pertineat, tamen in vitam Ecclesiae etiam redundat, quae a florenti religiosorum Institutorum condicione magnam repetit partem vigoris sui, studii apostolici, ardoris sanctitatis adipiscendae.

Cum autem vos hodie coram conspiciamur, qui ex variis terrarum orbis regionibus Romam convenistis, animo obversatur Nostro amplissima illa evangelica messis quae ubique sollertiae vestrorum sodalium ac merito debetur. Quot inde causae cur Deo gratias agamus et vobis ex animo gratulemur!

Capitulum Generale est praeclara opportunitas - quae singulis Institutis praebetur - recogitandi de vera sua natura, de fine sibi proposito atque officio in Ecclesia implendo, et deliberationes capiendi, quae vim habeant ad ipsam vitam sodalium provehendam.

Id postulat ut vos ad primordia vestrae familiae animum sedulo advertatis. Ut enim docet Concilium Vaticanum Secundum, vera cuiusque familiae religiosae renovatio essentialiter in aucta fidelitate erga vocationem eius consistit (Perfectae Caritatis, 3).

At satis non est praeteritam aetatem solum considerare. Oportet etiam in futurum tempus prospicere. Inde ultro quaeritur: perturbatis bisce temporibus nostris valetne adhuc religiosa Capuccinorum disciplina ad Ecclesiae exspectationibus respondendum? Quibus viis ac rationibus vester Ordo efficiet, ut reflorescere possit nova vitae ubertate?

De hac re, superiore mense, litteras vobis dedimus, quibus Nostram mentem aperuimus; ab iisque vos - ut magno cum animi solacio didicimus - normam ductumque religiose sumpsistis laborum vestrorum. Nunc vero, sermonem illum veluti confirmantes et persequentes, nonnulla volumus proferre, quae, etsi non nova ac vobis non ignota, tamen paternam, qua premimur, sollicitudinem de Ordine Vestro plenius patefacit.

In primis sinite Nos denuo commonefacere de necessitate servandi ac magis magisque excitandi apud vos illum contemplativum spiritum, qui tantopere elucet in primaeva Franciscalium aetate.

Quod requirit, secundum Concilium, ut spiritualis vitae studio etiam in operibus externis promovendis primae partes semper tribuantur (Ibid. 2).

Hoc ex fonte mira fecunditas Vestri Ordinis ohm profecta est; hinc et in posterum pariter novas oportebit educere lymphas, quibus disciplina vestra optatam virium copiam iugiter suscipiat. De hac re nonne Sanctus Franciscus vobis admirabile exemplum praebet? Ipsi, enim, tutissimus portus erat oratio, non unius exsistens momenti, vacuare aut praesumptuosa, sed longa tempore, plena devotione, humilitate placida; si sero incipiebat, vix mane finiebat; ambulans, sedens, comedens et bibens, orationi erat intentus (TH. A CELANO Vita prima S. Francisci, 71); adeo ut totus non tam orans quam oratio factus diceretur (ID. Vita secunda S. Francisci, 95).

Exemplum Seraphici Patris praeterea vos ad amorem crucis vehementer impellere debet: id a vocatione vestra nequit seiungi. Stigmata quae ipse in monte Alvernia a Christo in suo corpore accepit, perennis exstat praedicatio de hac re, quae primaria condicio est habenda sequelae Christi. Hinc necessitas austerioris vitae rationis seu poenitentiae, quae apud Franciscales magnum momentum semper obtinuit, et quam Ecclesia a vobis, si alias umquam, hodie potissimum a vobis requirit. In societate enim vitam degimus edonismo, materialismo et consumendi studio penitus imbuta. Pro dolor etiam apud multos christianos mos invaluit religionem sibi fingere nimis suis commodis indulgentem, sine labore, sine officiis, sine sui abnegatione, hoc est si ne truce. Vos e contra numquam desinite i n vestram referre vitam Christi Domini illam sententiam, quam Sanctus Franciscus mirandum in modum suam fecit: Amen, amen, dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert (Io. 12, 24-25).

Hic autem amor crucis in paupertate evangelica maxime elucet, quae a Sancta Francisco filiis suis tamquam sacra hereditas relicta fuit, estque Vestri Ordinis peculiarissima nota. Nonne hac de causa Capuccini Fratres acceptissimi semper fuerunt christiano populo, qui eos cernere assuetus est semper simplices, humiles, hilares, ad proximorum necessitates allevandas alacriter paratos, praesertim pauperum, infirmorum, peccatorum? Homines a vobis non petunt, ut cum saeculo ambigue consentiatis; poscunt vero ut celsitudinem pauperis huius vitae commostrare pergatis, quam intuentes ipsi ad spem se erigi sentiunt futuri saeculi. Estote ergo in mundo huius spei custodes!

Sed praeter paupertatem, quae singulorum propria esse debet, non licet neglegere paupertatem qua totum Institutum vestrum niteat oportet. Itaque in usu bonorum, in aedificiis et in quibusvis operibus vester Ordo cultum et ornamentum nimis exquisitum, et quidquid luxum aut quaestum redolet, devitet. Nihil apud vos sit quod obnubilare possit imaginem Christi Iesu, qui propter nos egenus factus est, cum esset dives; ut illius inopia nos divites essemus (Cfr. 1 Cor. 8,9).

Dilectissimi Nobis Fratres Minores Capuccini!

Vos qui Ecclesiam iam illustrastis sanctimonia sodalium vestrorum, atque operositate apostolica vestra tot animis lucem attulistis gratiae divinae, huius Capituli Generalis oblata occasione, quasi nova impulsione acti, in egregio perseverate proposito et, si opus est, vires resumite et conatus geminate ut Ecclesia Dei a vobis, ut olim, ita et nunc et in posterum quam maximas accipiat utilitates.

Ad haec omnia paterne vos confirmantes, Benedictionem Apostolicam vobis, qui adestis, et cunctis sodalibus vestris, amanter dilargimur.

                           



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana