Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

DISCORSO DI PAOLO VI
AI CONGRESSI MARIOLOGICO E MARIANO

Venerdì, 16 maggio 1975  

 

Venerabiles Fratres ac dilecti filii,

Postquam et animo et precatione et paterna Nostra adhortatione Congressui Mariologico Vestro praesentes adfuimus, putamus prorsus respondere Nostro Pastoris universae Ecclesiae officio, postremam hanc celebrationis sessionem participare. Ac si licet visitationem hanc Nostram aliquo modo cogitatione prolatare, hac salutatione complectimur, una vobiscum, eos etiam qui quartodecimo Congressui Mariano, mox habendo, intererunt.

Nos ante omnia permovit amor erga Mariam, Matrem Dei et Ecclesiae, praeterquam uniuscuiusque nostrum. Evangelium, quod nos certissime docet Mariam esse Dei matrem (Cfr. Luc. 1, 26 ss.), solidissimum simul fundamentum praebet - neque ullo umquam dubio subruendum - omnis honoris, quem Mariae reddere debemus, atque teneri amoris significationis quae, veluti dulcis vocis imago, in ipsum Filium redundat.

Praeterea Nos impulit manifestum pondus et momentum, quod prae se ferunt, per huius Anni Sancti decursum, hi duo Congressus, Mariologicus scilicet et Marianus. Etenim, si Maria «gratia plena» (Luc. 1, 28) reapse est, quae nobis Iesum Christum dedit, nemo est quin videat, quantum exemplum eius, quantum eius deprecatio et protectio adiuvare valeant fideles, ut se ipsos renovent et reconcilient cum Deo et cum fratribus, dum a peccato se prorsus avertunt.

Nobis in animo etiam erat convenientem observantiam erga eos omnes testari, qui utrumque Congressum apparaverunt, eisque ipsis gratias agere, quoniam eorum exemplum filialis amoris erga Christi Matrem et accuratius studium ipsius personae et muneris Mariae utilissimum esse arbitramur universae Ecclesiae. Sensus itaque gratae Nostrae mentis aperimus in primis dilecto Nobis Cardinali Leoni Iosepho Suenens, Congressuum Praesidi, Reverendis Sodalibus Franciscalibus Carolo Balie, Praesidi Pontificiae Academiae Internationalis Marianae, et Roberto Zavalloni, Rectori Magnifico huius Pontificii Athenaei Antoniani, itemque illustribus Oratoribus omnibusque Consociationibus Marianis, quae se consortes esse voluerunt harum Congressionum, ac denique universis, qui magno numero hisce intersunt.

Optamus, ut his omnibus id feliciter contingat, quod de Sapientia dicitur et Ecclesia adhibet ad Mariam: Qui elucidant me, vitam aeternam habebunt (Sir. 24, 31).

Etiam singula argumenta duorum Conventuum peculiarem mentionem merentur et laudationem. Alter enim - nempe Mariologicus - sibi proposuit studium cultus in Mariam a saeculo XII ad saeculum XV; alter - Marianus - investigationes instituet de Spiritu Sancta et Maria Sanctissima. Argumenta his opportuniora et gravioris momenti vix cogitari possunt.

I

Iuvat Nos ante omnia notare, quam opportune et feliciter ambo hi Congressus inter se consocientur et veluti conspirent intra fines hodiernae investigationis theologicae atque secundum novam rationem pietatis marianae, quae graviter definita est et enuntiata a Concilio Vaticano II: cuius quidem doctrina, dum sua vera in luce posuit dignitatem ad Virginem Sanctissimam pertinentem in ipso mysterio Christi et Ecclesiae, iam nunc constituit columen ac fundamentum omnino necessarium aequae progressionis mariologiae, simulque sanam directionem fidelium ad Matrem Dei et nostram excolendam. Ex eo autem quod, ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere (Gal. 4, 4), et quod idem Concilium ostendit Mariam non mere passive a Deo adhibitam, sed libera fide et oboedientia humanae saluti cooperantem (Lumen Gentium, 56), sequitur ut Maria partem essentialem mysterii salutis efficiat.

Christus ad nos venit per Mariam; eum suscepimus ex ipsa. Quapropter, si christiani vere esse volumus, agnoscere debemus vinculum illud necessarium et vivum, quod Mariam cum Iesu coniungit quodque nobis aperit viam, quae ad eundem perducit. Non igitur oculos avertere possumus ab ea, quae ex creaturis simillima Christo est, ipsa «typus» Ecclesiae, atque, ut docet Concilium, in fide et caritate  . . . exemplar spectatissimum (Ibid. 53; cfr. 61, 65).

Bene idcirco semper reminiscendum est huius doctrinae, quippe in qua omnes affectus amoris et honoris ac venerationis nitantur, qui Mariae a nobis exhibeantur oportet, et qui rectissime ac felicissime appellantur cultus marialis, dummodo locutio ista ita semper intellegatur, ut intellexit et docuit Ecclesia. Hoc iam explicavimus in Adhortatione Apostolica, quae ab iisdem verbis incipit «Marialis Cultus»: In quacumque significatione cultus erga Virginem Mariam peculiare assignetur momentum parti christologicae atque ita res disponatur, ut referatur ad ipsum consilium Dei, quo illius Virginis primordia una simul cum divinae Sapientiae incarnatione fuerant praestituta. Hoc sine ulla dubitatione, nedum imminuat, (. . .) plurimum conferet ad cultum ipsi Christo debitum augendum, quandoquidem, secundum perenne Ecclesiae sensum, (. . .) refertur ad Dominum quod servitur Ancillae; sic redundat ad Filium quod impenditur Matri; (. . .) sic transit honor in Regem, qui defertum in famulatum Reginae (Marialis Cultus, 25). Hac igitur ratione pietas in Christi Matrem opportunitatem fìdelibus praebet proficiendi in divina gratia; quo in profectu supremus pastoralis actionis finis ponendus est. Etenim fieri nequit, ut Plenam gratiae digno in honore habeat quin in semetipso honoret gratiam divinam, hoc est Dei amicitiam, animi cum eo communionem et habitationem Spiritus Sancti. Quae divina gratia hominem penitus affìcit et conformem efficit imagini Filii Dei (Ibid. 57).

II

Ex eis ergo quae adhuc diximus, facile colligere potestis magnum momentum et pondus, quod nos duplici Congressioni, quae nunc temporis agitur, assignamus. Semina his diebus iaciuntur, quae certe afferent abundantes salutaresque fructus non tantum in provincia mariologica, verum etiam in theologica, liturgica, oecumenica et potissimum pastorali. Etenim, ipsum resumendo opus a superioribus duobus Congressibus iam inchoatum, quos Pontificia Academia Mariana, Internationalis convocatos celebraverat, ex altera parte doctae peraguntur investigationes de aetate quae certe praestitit in affirmando ac provehendo mariali cultu, incitantibus praesertim praeclarissimis illius temporis theologis, sicut Sancto Alberto Magno, Sancto Thoma Aquinate, Sancto Bonaventura, Ioanne Duns Scoto, ut paucos tantum memoremus inter insigniores, qui sese dederant ad munus et privilegia Mariae Sanctissimae altius pervestiganda. Ex altera vero parte, studia quae in illustrandis mutuis rationibus inter Spiritum Sanctum et Mariam - quae studia tanquam peculiaris finis Mariano Congressui sunt attributa - pleniore in luce partes collocare poterunt, quae ex divino salutis consilio, ad utrumque congruunt. Ad hoc quod attinet, in Adhortatione Apostolica, quam supra memoravimus, haec scripsimus: Dicuntur interdum plures textur recentiores pietatis non satis referre omnem doctrinam de Spiritu Sancto. Atque haec verba addebamus: Studiosorum autem est hanc comprobare asseuerationem eiusque effectum ponderare (Marialis Cultus, 27). Nobis ergo videtur duplex, quem celebratis, Congressus apta sedes esse, quae ceteris praestat, unde responsa hisce postulatis Nostris exspectentur.

III

Hisce Nostris animadversionibus satis Nobis iam dixisse videmur ac dicendi finem faceremus, nisi argumenti ipsius praestantia capti cuperemus Nostrum quoque florem addere pulcherrimo doctrinae serto inserendum, quod vobis in animo est, hoc Anno Sacro, ad pedes Beatissimae Virginis deponere. Quem florem magis ex Nostro corde, quam ex Nostra mente decerpere placet, idque facimus potius ad finem pastoralem, quam ad doctrinae rationem attendentes, quamquam novimus finem pastoralem non abesse ab obsequio, quod Vestri Congressus - Mariologico haud excepto - Mariae exhibere contendunt. Scilicet quaestioni respondere volumus, quae hodie maximi momenti est in pastoralis actionis campo, atque etiam in doctrinae provincia: qua nova aptaque ratione Maria christiano populo proponenda est, ut in eo marialis pietatis renovatum studium excitetur?

Hac in re duplex nobis panditur via, atque in primis via veritatis: via scilicet investigationis biblicae, historicae ac theologicae, spectantis ad locum Mariae proprium statuendum in mysterio Christi et Ecclesiae; quam viam, doctorum nempe virorum viam, vos sequimini, eademque perutilis est ad mariologiae studia provehenda. Sed alia via est, et quidem omnibus pervia, humilioris etiam condicionis hominibus, quam viam pulchritudinis appellamus: ad quam viam tandem perducit ipsa arcana, mirabilis ac pulcherrima doctrina de Maria et Spiritu Sancto, in qua studia Congressus Mariani Versari debent. Ac revera Maria «tota pulchra» est eademque «speculum sine macula»; item exstat supremum atque absolutissimum perfectionis exemplar, cuius imaginem omni tempore artifices in suis operibus effingere conati sunt; Mulier amicta sole est (Apoc. 12, 1), in quam purissimi humanae pulchritudinis radii una confluunt cum radiis pulchritudinis caelestis, qui superioris quidem sunt ordinis, sed percipi possunt. Curnam haec omnia? Quia Maria «plena gratia» est, hoc est - ita dicere possumus - quia plena est Spiritu Sancto, cuius supernaturale lumen in ea incomparabili splendore refulget. Profecto, nobis opus est ad Mariam adspicere in eiusque incontaminatam pulchritudinem oculos convertere, quippe quos saepe nimis offendant et quasi obcaecent fallaces pulchritudinis imagines huius mundi. Contemplatio excelsae Mariae pulchritudinis, ex contrario, quot egregios animi sensus gignere potest, quot generosa proposita puritatis, quot invitamenta ad pietatis rationem amplectendam, quae vere animos renovet!

Dum Nostri hisce temporibus mulieres in vita sociali multum progrediuntur, nihil utilius est, nihil magis animos allicere potest, quam huius Virginis et Matris imaginem in exemplum proponere, quae Spiritus Sancti lumine effulget, quaeque pulchritudine sua omnia vera humani spiritus bona veluti colligit et quodammodo exprimit. Operam igitur demus, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut aetate hac nostra huiusmodi suavissima ac materna lux, quae a mariali pietate procedit, nedum remittat, magis magisque in animis accendatur.

Haec ex animo ominati, vobis qui praesentes adestis, atque omnibus Congressus participantibus Apostolicam Benedictionem, divinarum gratiarum auspicem, peramanter in Domino impertimus.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana