Index   Back Top Print

[ LA ]

DISCORSO DEL SANTO PADRE PAOLO VI
AI PARTECIPANTI AL CONGRESSO DI DIRITTO CANONICO
PROMOSSO DALLA PONTIFICIA UNIVERSITÀ GREGORIANA

Sabato, 19 febbraio 1977

 

Dilecti filii,

Dilatato corde vos excipimus vobisque dicimus salutem, valde laetantes quod vos, viri iuris canonici periti, in hanc almam Urbem quasi conferto agmine convenistis, ut iuris canonici Facultatem, quae in Nostra Universitate Gregoriana viget, honoraretis ob centesimum expletum annum ab eius institutione. Nec praeterire volumus eos, qui, sive docentes sive discentes - praeeunte Rectore Magnifico - una vobiscum advenerunt, ut obsequium et observantiam beati Petri successori testarentur.

Felix ergo faustumque sit inceptum, Conventum hunc vestrum dicimus, quo huius eventus anniversariam memoriam recolatis et quo in Clara luce ponere nitamini opus altioris investigationis et indefessae doctrinae, unde tot utilitates in Ecclesiam manaverunt.

Quamquam Nostrum non est singula pertractare, quae in unius saeculi historia, ad eandem Facultatem quod attinet, continentur, liceat tamen unum nomen cum laude proferre, scilicet mentionem facere Francisci Xaverii Wernz, qui ad conficiendum codicem iuris canonici plurimum contulit, cuius fuit veluti antesignanus opere suo, quod «Ius Decretalium» inscribitur.

Neque propositum est omnia argumenta attingere, a vobis agitata, quae ad aetatem nostram non levem vim habere cognoscuntur. Sed ad unam rem mentes vestras convertere volumus, quae ad iuris canonici naturam spectat, videlicet ad eius pastorale momentum.

Nosmetipsi, variis occasionibus oblatis, cum de Ecclesiae iure loqueremur, animadvertimus Concilium Vaticanum Secundum, nedum legem canonicam respueret, «illud ius ex contrario vehementer postulasse tamquam consectarium, quod necessario proficiscitur a potestate, quam Christus Ecclesiae suae commisit, ac tamquam elementum, quod pertinet ad eiusdem Ecclesiae naturam socialem ac visibilem, communitariam et hierarchicam» (Cfr. Allocutio ad eos habita, qui in Gregoriana studiorum Universitate «Cursui renovationis canonicae pro iudicibus aliisque tribunalium administris» interfuerunt, 14 dec. 1973: AAS 66 (1974) 11).

Hoc praeterea ius est indolis supernaturalis, cum sit Ecclesiae proprium, «quae verbo et sacramentis aedificatur» (Allocutio ad eos habita, qui in Gregoriana studiorum Universitate «Cursui renovationis canonicae pro iudicibus aliisque tribunalium administris» interfuerunt, 13 dec. 1972: AAS 64 (1972) 781); scilicet ab Ecclesia elaboratum est, Spiritu Sancta auxiliante, qui eam eiusque instituta, necnon vitam et navitatem indesinenter animat.

«Quodsi - ut ante hos quattuor annos ad Sodales Tribunalis Sacrae Romanae Rotae diximus - leges canonicae in Christo Iesu, Verbo Incarnato, ut in suo fundamento innituntur ideoque Signa et instrumenta sunt salutis, id totum Spiritui Sancta tribuendum est, qui iis vim et vigorem impertit. Huiusmodi ergo leges tales sint oportet, ut vitam Spiritus manifestent, ut Spiritus fructus edant, ut referant imaginem Christi. Hac de causa sunt etiam ius hierarchicum, communionis vinculum, ius missionarium, gratiae instrumentum, verum Ecclesiae ius» (Cfr. Allocutio habita ad Praelatos Auditores et Officiales Tribunalis Sacrae Romanae Rotae, 8 febr. 1973: AAS 65 (1973) 98). Quam ob rem lex canonica, praeterquam quod communionis quasi quaedam visibilis ostensio est, ita ut sine iure canonico ipsa communio efficaciter operari non possit (Allocutio ad eos habita, qui II Conventui Internationali circa Ius Canonicum interfuerunt: L’Osservatore Romano, 17-18 sept. 1973), est quoque efficax et vitale Ecclesiae instrumentum ad eius missionem implendam.

In hoc profecto ordine rerum ponitur consideratio de iuris canonici munere pastorali; «est enim ius suapte natura pastorale, cum sit manifestatio atque instrumentum muneris apostolici necnon elementum constitutivum Ecclesiae Verbi Incarnati» (Cfr. Allocutio habita ad Praelatos Auditores et Officiales Tribunalis Sacrae Romanae Rotae, 8 febr. 1973: AAS 65 (1973) 98). Res enim pastoralis - neglecto huius vocis pravo usu vel quavis mendosa eius usurpatione - nihil aliud est quam salvificum servitium Ecclesiae, quod in salvifica Dei voluntate nititur. Deus enim huiusmodi servitium commisit Ecclesiae, in eaque id exsequitur, Spiritu Sancta agente, tamquam continuationem operis paschalis et escatologici Christi.

Itaque Ecclesia propterea tantum exsistit, ut sit veluti sacramentum, signum videlicet efficax, quo homines cum Deo coniungantur (Cfr. Lumen Gentium, 1). Quidquid ergo in eadem est, eo spectat, ut hunc finem assequatur, qui suprema lex totius ordinis ecclesiastici est habendus; quocirca potestates, munera et officia, in Ecclesia exercenda, evadunt servitia et munera pastoralia, nempe « habitualis et cotidiana cura ovium» (Lumen Gentium, 27).

Ius ergo canonicum (quod non raro ius refert divinum), quoniam normis suis instituta regit ad salutem pertinentia, rectam potestatum ordinationem disponit, gratiae subsidia administrat, fidelium iura et officia sive inter se sive cum communitate definit ac tuetur, idcirco hac aetate iam fecundam regionem navitatis apostolicae comparat, iustum scilicet ordinem socialem, ubi finis supremus non solum attingi potest sed revera attingitur.

Alias haec diximus: «(Ecclesiae) instituta quamquam perfici possunt, eo tendere debent, ut divinam gratiam communicent, et, secundum cuiusque donum et munus, bonum fidelium, quod est Ecclesiae finis primarius, promoveant. Qui quidem finis socialis, nempe salus animarum, ut finis supremus propositus est institutis, iuri, legibus» (Cfr. L’Osservatore Romano, 17-18 sept. 1973: AAS 65 (1973) 97). Inde consequitur, ut «pastoralis actio vere efficax dari nequeat, quae in sapienti iuridicorum statutorum ordinatione firmum praesidium non inveniat» (Allocutio ad eos habita, qui in Gregoriana studiorum Universitate «Cursui renovationis canonicae pro iudicibus aliisque tribunalium administris» interfuerunt, 1 4 dec. 1973: AAS 66 (1974) 12).

Verumtamen indoles pastoralis iuris canonici hac una consideratione nequaquam continetur; siquidem mediatio salvifica, Ecclesiae concredita, attendat oportet etiam ad concretas condiciones socialesculturales et spatiales-temporales, ut aiunt, in quibus homines versantur. Ceterum autem lex suapte natura «generalia tantum respicit».

Itaque in iure canonico postulatum pastorale occurrit ac quidam per aequitatem, quae ab Hostiensi his verbis definita est, quam maxime probatis: « iustitia dulcore misericordiae temperata» (Summa Aurea, Lib. V: «De disp.»). Etenim aequitas in iure canonico praeest normis applicandis ad casus concretos - oculis in animarum salutem semper intentis – atque in mansuetudinem, in misericordiam, in caritatem pastoralem mutatur, quae non rigidam Iegis applicationem exposcit, sed verum bonum fidelium expetit. Hic profecto est ille spiritus, quo lex canonica ducitur et qui non difficile in amplissimis facultatibus deprehenditur, quae pastoribus et iudicibus conceduntur, ipsorum discretionis arbitrio exercendae. Quod attinet ad Codicem recognoscendum, hoc principium seu haec norma directoria magni est ponderis: «In legibus Codicis Iuris Canonici elucere debet spiritus caritatis, temperantiae, humanitatis ac moderationis, quae totidem virtutes supernaturales nostras leges distinguunt a quocumque iure humano seu profano» (Communicationes, 1, 1969, p. 79).

Idem postulatum eandemque mentis inclinationem animadvertimus apud iuris canonici peritum, qui huius disciplinae princeps aetate classica, quam vocant, fuit, Ioannem Andream dicimus, virum laicum; libet ergo eius verba afferre: «Cum ius canonicum sit quaedam explicatio iuris divini, oportet ut idem finis intendatur ab utroque. Bonum autem commune isto modo acceptum, non potest nutriri, conservari, vel promoveri per solam legalem iustitiam . . . sed ultro hoc requiritur quaedam coelestis amicitia, sine qua impossibile est aliquem hominem in Deum tendere». Ita vero idem auctor concludit: «Quapropter sicut potissima virtus ad quam conatur inducere ius civile est ipsa iustitia legalis, sive civilis amicitia, ita potissima virtus ad quam conatur ius canonicum est illa coelestis amicitia, quam charitatem vocamus» (In tit. de reg. iuris Commentarii (vulgo «Novella») insignes; ed. Lugduni, 1551, f. 165 ra.).

Attamen momentum, caritati merito tributum, quippe quae finis sit ac spiritus iuris, non eo perducere licet, ut falsa notio concipiatur, quae legum vim omnem enervet atque evertat. Primarium enim servitium pastorale, quod diaconia iuris appellatur, hac in re eo pertinet, ut sit verum ius. Solummodo enim si tale est, postulationibus pastoralibus, in propria sua provincia, respondet.

Ut omnes noverunt, inter spiritum et officium, inter amorem et legem interdum discrepantia exoritur - polaritas verbo novo vocatur - quae quandoque etiam in contentionem verti potest. Hoc ab Ecclesia, in terris peregrinante, non est alienum. Sed si id ipsum ingravescit vel - quod peius est - falsa solutio quaeritur eo quod lex aboletur quasi maior inde efficacitas pastoralis obtineatur, id ignorantiae est imputandum, quemadmodum iam praedictus Hostiensis asseveravit : «multi . . . has leges, scilicet humanam et canonicam, reprobant et blasphemant, quia secundum Boethium tot sunt hostes artis quot ignorantes» (Commentaria in quinque decretalium libros, ed. Venetiis 1581, vol. 1, f. 110 rb, n. 7). Ius enim non est impedimentum, sed adminiculum pastorale; non occidit, sed vivificat. Praecipuum eius munus non est, ut comprimat vel obnitatur, sed ut stimulet, promoveat, protegat veraeque libertatis spatium tueatur, quemadmodum iam antiquus vir sapiens docuit : «legum omnes servi sumus ut liberi esse possimus» (M. TULLII CICERONIS Pro Cluentio, I).

Dilecti filii! Haec pauca vobis ad considerandum proponimus, quibus, ut probe novimus, argumentum non omnibus partibus expenditur; quod quidem altiori investigationi patet hac ipsa aetate, quae iuris canonici studiis ferax esse videtur; quippe qua labore impigro, constanti, abscondito, sed fructuoso, novus Codex apparetur.

Dum ergo vos, qui ad iuris disciplinam quasi ad specialem artem incumbitis, paterne hortamur, ut ad rem essentialem, a Nobis expositam, attendatis, quo fiat ut ipsum ius canonicum in tota sua amplitudine et ubertate perspiciatur, respectu habito servitii Ecclesiae, vobis sigulis universis Benedictionem Apostolicam amanter largimur.

                              



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana