Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

LITTERAE APOSTOLICAE

RELIGIOSAS REGULARIUM*

PIUS PP. IX

 

 

Venerabili Fratri Antonio Iosepho Pluym Archiepiscopo Tyanen
Ven. Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem

 

 

 

 

Religiosas regularium Ordinum familias, quae Dominico agro tanto usui sunt atque ornamento, Romani Pontifices in deliciis semper habuerunt, adeoque de potiori hac dominici agri parte fuere solliciti, ut, vix noverint inimicum hominem clanculum superseminare zizania in medio tritici, et parvulas vulpes demoliri florentes palmites, curas omnes ad radicitus evellendum destruendumque quidquid uberrimos ac lectissimos iacti boni seminis fructus posset impedire, contulerint.

Elapso saeculo regularis Monachorum Armeniorum S. Antonii Ordo in Libani iugis institutus est, ut sacras per Ciliciae Patriarchatum legationes obiret, et longe non modo a saecularibus sed et ab ecclesiasticis officiis ac dignitatibus disiunctus, totus in eo esset, idque unum spectaret atque intenderet. Attamen brevi gravissimae inter Antonianos Monachos et Ciliciae Patriarchas exortae sunt controversiae, quae plus minus ad haec novissima tempora efferbuerunt; et haec inter eiusdem Ordinis paulatim immutatae sunt constitutiones, quas Congregatio Christiano nomini propagando praeposita, donec aliter de iisdem quidquam decerneretur, servari mandaverat; et paucis abhinc annis gravissi na in Antonianum Ordinem, inconsulta Sede Apostolica, invecta est innovatio. Munus enim Abbatis Generalis, quod memorati Ordinis constitutiones in triennium definiebant, nulla implorata Sanctae Sedis venia, ad vitam prolatum est, eidemque muneri Antiochenae Ecclesiae regimen adiectum.

Hoc titulo, Episcopali charactere et dignitate auctus fuit Venerabilis Frater Placidus Kasangian, quem supradicta Congregatio, improbato facto, sivit in eodem officio ex pontificia indulgentia, et ad nutum S. Sedis Apostolicae manere. Interea de Antoniani Ordinis statu apprime cognoscendo actum est, ideoque memoratus Abbas iussus fuit regulas et constitutiones actu vigentes exhibere, aliaque, quae novisse oporteret, accurate referre. Verum cum Constantinopoli tunc temporis celebranda esset Patriarchalis Arñienorum Synodus, in qua etiam de Monachis erat agendum, visum est, antequam quidquam sanciretur, eiusdem Synodi exitum praestolari.

Nuperrime autem gravia adversus legitimam Venerabilis Fratris Antonii Petri IX Patriarchae Ciliciae auctoritatem dissidia ac perturbationes a nonnullis Laicis, Clericis et Monachis Constantinopoli excitatae eo proruperunt, ut eiusdem Venerabilis Patriarchae iussa pro nihilo habita sint, commemoratio, quae in sancto Altaris Sacrificio, atque in divinis officiis fieri solet, intermissa, et Fratris Iosephi Arakial Episcopi Ancyrani, qui Apostolica Sede annuente, Vicariam praedicti Patriarchae potestatem Costantinopoli exercet, detrectata sit: illiusque mandata, quin et censurae ipsae contumaciter spretae, futili quadam specie provocationis seu appellationis ad S. Sedem obtenta, ut rebelles Antistitis illius correctionem effugerent; quibus ausibus non sine bonorum admiratione et scandalo haud pauci ex Antonianis Monachis consenserunt.

Rebus ita se habentibus, Nos, ex Apostolico ministerio fidelium omnium incolumitati et bono, paternae caritatis affectu, advigilantes, hisce malis aliquod remedium afferendum existimavimus. Quare una cum VV. Fratribus Nostris S.R.E. Cardinalibus propagandae fidei et negotiis Orientalis Ritus praepositis, rebus omnibus maturo diligentique examine perpensis, Te, Venerabilis Frater, quem hoc ipso die per si niles Nostras Litteras Apostolicas ab Nicopolitana Ecclesia, praevia absolutione a vinculo quo dictae Ecclesiae tenebaris, de Apostolicae Potestatis Nostrae plenitudine facta, ad Archiepiscopalem Sedem Tyanen sem in partibus infidelium promovimus, universi Antoniani Armenorum Ordinis praedicti omniumque eiusdem Ordinis Monasteriorum atque Hospitiorum ubique existentium Visitatorem Apostolicum facimus, renuntiamus et constituimus; Tibique omnes et singulas facultates necessarias et opportunas ad huiusmodi munus explendum deferimus atque impertimus. Tibi praeterea, Venerabilis Frater, potestatem subdelegandi, si opus fuerit, ad hoc officium idoneas ac Tibi benevisas personas concedimus atque indulgemus.

Ne vero huiusmodi Visitationi Apostolicae impedimento ulla ratione esse possit Abbatis Generalis auctoritas, de consilio etiam praefatorum VV. Fratrum Nostrorum, volumus et mandamus, ut Venerabilis Frater Placidus Kasangian, qui hactenus ex indulgentia et ad nutum S. Sedis, ut supra dictum est, munus hoc gessit, ab officio Abbatis Generalis praefati Ordinis discedat et cesset omnino.

Praecipimus propterea in virtute sanctae obedientiae universis supradicti Ordinis Monachis, omnibusque et singulis ad quos spectat ac spectabit, ut Te in Apostolicum Visitatorem per Nos electum ex praesentium tenore recipiant et admittant, Tibique in omnibus, quae ad praefatum officium pertinent praesto sint et obediant, Tuaque salubria monita et mandata reverenter suscipiant et efficaciter adimpleant; alioquin sententiam sive poenam, quam rite tuleris in rebelles sive statueris, ratam habebimus et faciemus, Apostolicae Auctoritatis Nostrae vi, usque ad satisfactionem condignam inviolabiliter observari. «Non obstantibus Constitutionibus Apostolicis, nec non eiusdem Monachorum Ordinis legibus, ceterisque quamvis speciali et individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.

Datum Romae apud S. Petrum die vigesima tertia Februarii anni 1870, Pontificatus Nostri vigesimo quarto.

 

*A.S.S., vol. V (1869-1870), pp. 523-525.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana