Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PONTIFEX GRATULATUR CUM P. JANVIER
DE SACRIS ORATIONIBUS IN PARISIENSI B. M. V. TEMPLO HABITIS*

DILECTO FILIO
E. JANVIER
SODALI DOMINICANO - PARISIOS

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quas nuper edidisti orationes, graves illas ac disertas, quibus pronuntiandis in Parisiensi Beatae Virginis templo praeclaram proxime navasti operam, misit illas ad Nos Legatus Noster apud Gallorum Rempublicam. Oblatum humane munus voluntate grata complectimur; laudes vero, quibus egregio in opere exornatus appares, profiteri publice libet. Amplissimae enim gloriae suggestum digna maioribus consuetudine conscendisti, populoque nobili variaque eruditione conspicuo catholicas de hominum vita sententias praestanti doctrinae genere enarrasti multisque fulgentes eloquentiae luminibus praebuisti. Quod si haec rerum verborumque ornamenta laudamus, illud tamen gaudemus praecipue, illustratas eximie mentes peculiari quodam caritatis ardore ad Sanctae Religionis cultum esse adductas. Quamobrem ex animo tibi gratulati, maiora semper spiritualium fructuum incrementa sollertiae industriaeque tuae deprecamur, gratiarumque eaelestium auspicem Apostolicam Benedictionem peramanter tibi impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum die III Decembris MDCCCCIII, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVIII (1905-06), pp. 377-378.



© Copyright - Libreria Editrice Vaticana