Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

QUA PIUS PP. X LAUDIBUS HONESTAT SOCIETATEM
PRO CANTUS GREGORIANI PROPAGATIONE*

DILECTO FILIO NOSTRO
PETRO S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI COULLIÉ
ARCHIEPISCOPO LUGDUNENSI ET VIENNENSI - LUGDUNUM

 

Dilecte Fili Noster, salutem et Apostolicam benedictionem.

Quod tibi vehementer ista probetur consociatio, cui nomen Société de secours mutuels pour la Propagation du Piain Chant, equidem non miramur. Tale enim persequitur propositum, quod valde cordi sit Episcopo, curanti, prout officium postulat, ut augustae Altaris caeremoniae rite usquequaque peragantur. Cognitionem autem usumque Gregoriani cantus, vulgando, operam apprime utilem navat christiano populo, quem ad sustinendas melius in sacrorum celebratione rituum suas partes adducit, magno cum pietatis publicae incremento. Nobis vero facile intelligis pergratas accidisse eiusdem Societatis litteras, quas, tua ipsius commendatione auctas, perferendas ad Nos proxime curasti. Itaque dilecto filio Iosepho Lucien-Brun, praesidi, universisque sodalibus gratias Nostro nomine agas cupimus de studiosae obsequentisque voluntatis, testimoniis, gratuleris de perceptis adhuc suae diligentiae fructibus, significes Nos eis, ut bene de Ecclesia mereri pergant, lectissima quaeque a Deo precari munera. Horum auspicem itemque paternae benevolentiae Nostrae testem, tibi, Dilecte Fili Noster, memoratae Societati, cui honoris causa praesides, cunctoque clero et populo tuo Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XXI Aprilis MDCCCCIV Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 24.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana