Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII PP. X COMMENDANTIS INDUSTRIAM COETUS
CONVENTUI LI CATHOLICORUM GERMANIAE PARANDO*

DILECTO FILIO
CAROLO PUSTET PRAESIDI COETUS
CONVENTUI LI CATHOLICORUM GERMANIAE PARANDO - RATISBONAM

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam benedictionem.

Conventui apparando, quem praesenti hoc anno Augustoque proximo mense catholici Germaniae viri Ratisbonae peragent, praecipuam quandam te adhibere industriam cognovimus, operam tibi in eandem rem conferente civitate omni Ratisbonensi, cuius celebratissimae laudes in fide, sollertia, comitate, hospitalitate denique sunt. Alacre s labores tui, studiumque constituti in id coetus ac praecellentium tot ornamentis civium, spem profecto iubent inire lectissimam habendi egregi e conventus. Qui quidem si debet e catholicis Germaniae viris coalescere, negotiaque si Ecclesiae gravissima regnis in istis perpendet, exploratum profecto iam nunc habemus quam fortunate ineundum se impertiat, quamque sit iucundo concludendus exitu. Illud enim de congressibus vestris catholicis longissima ex aetate novimus, studiose illos ac rite praeparari, feliciter fructuoseque peragi. Exempl a igitur non quidem a peregrinis edita, sed a vobis splendide parta sequamini: gloria certe cum gloria cumulabitur. Et quoniam arctioribus terminatam finibus humanam esse vim intelligitis, a Numine in primis atque a Superis deprecatione potentibus recte auxilia imploratis. Sit itaque munerum conciliatrix uberum Deipara primaevae labis nescia, cuius ab edicto sine macula conceptu quinquagesima in hunc annum anniversaria incidit dies: ope etiam et gratia Patroni vobis adsint divus' Bonifacius et divus Wolfgangus, per quos stetit ac stabit vestra in regione fides. Ad consilia vero atque ad opera accedentibus animos vobis ceterisque e cogendo conventu singulis addat, benevolentiae Nostrae pignus, Apostolica benedictio, quam universis, qui in conventu aderunt, peramanter in Domino impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum, die XXV Iulii MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno primo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), p. 193-194.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana