Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

PII X AD PRAESIDEM SODALITATIS GERMANICAE
FEMINARUM PUELLARUMQUE SACRIS EXPEDITIONIBUS ADIUVANDIS*

DILECTAE IN CHRISTO FILIAE
BARONI DE HAXTHAUSEN
PRAESIDI SODALITATIS
GERMANICAE FEMINARUM PUELLARUMQUE
SACRIS EXPEDITIONIBUS ADIUVANDIS - FULDAM

 

Dilecta filia, salutem et Apostolicam benedictionem.

Ad suppetias expetitionibus sacris ferendas convertere vos, coniunctis viribus, animos, atque interea obsequium praestare Illi, qui, personam quum gerat Christi, universos, ad quos expeditio quaevis sacra pertinet, cura et cogitatione complectimur, gratum mirifice est. Quapropter non modo vestrum vehementer probamus amplificandae divinae gloriae studium, exemplumque laudamus, unde publice, ad avitae propagationem fidei, enitetis, sed memorem quoque voluntatem de oblata oratorii sacri supellectili testamur, munusque sic esse a Nobis exceptum profitemur, quemadmodum coniunctionis argumenta excipere par est, quae ab optimis quibusque filiis exhibeantur. Auspicem caelestium donorum Nostraeque dilectionis testem, Apostolicam benedictionem tibi singulisque sodalibus peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII Decembris MDCCCCIV, Pontificatus Nostri anno secundo.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 405-406.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana