Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

EPISTOLA

 

AD EPISCOPOS PATRONOS INSTITUTI CATHOLICI PARISIENSIS,
UT ILLUD TUEANTUR ET ORNENT
[1]

 

DILECTO FILIO NOSTRO FRANCISCO MARIAE S. R. E. PRESB. CARD. RICHARD ARCHIEPISCOPO PARISIENSI CETERISQUE ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS EX GALLIA PATRONIS INSTITUTI CATHOLICI PARISIENSIS

 

Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam benedictionem.

Sub exitum mensis huius, uti accepimus, una simul conventuri vos estis, ut Instituti Catholici Parisiensis, cuius patrocinium geritis, rationes de more cognoscatis. Quoniam, propter difficultates temporum, ea quoque res in consultationem vestram venire posse videtur, quid ipsi Instituto faciatis in posterum, Nostrum esse putavimus haec ad vos, pro rei gravitate, scribere. Equidem intelligimus iniqua Civitatis vestrae ab Ecclesia seiunctio in quantas vos rerum angustias coniecerit. Destituti scilicet reditibus legitimis, ideoque adacti ex piorum collationibus tuitionem divini cultus omnem petere, aegre plerumque habebitis quod novis necessitatibus tot tantisque suppetat, nisi sumptus, quamvis utiles, non adeo tamen necessarios, minuere studueritis. Verum nolimus hoc parsimoniae studio quidquam detrimenti Instituto inferri, de quo loquimur. Neque enim illud ponendum est int genere earum rerum, quarum iacturam fieri liceat, sed quas vel magno negotio retineri oporteat Facile apparet, hoc misero Galliae tempore unam omnium maxime in discrimen vocari, iuventutem. Subducta quippe, magnam partem, de vigilantia tutelaque Ecclesiae, in publica cogitur gymnasi a et lycea magna, quae quidem apprime ad extrahendam radicitus ex animis religionem comparata esse dixeris. Iamvero, si tanto huic malo mederi omnino non possumus, at saltem, ut in usum iuvenum nostrorum catholica quae restant studiorum domicilia conservemus integra, eniti pro viribus debemus. Itaque non potest esse dubium, quin vos Institutum Parisiense tueri posthac, ut fecistis adhuc, atque etiam ornare velitis, quemadmodum religionis defensio postulat. Nostis in athenaeis publicis propria quaedam magisteria ad impugnationem catholicae veritatis nuper esse constituta. Optandum est apud Institutum vestrum similium disciplinarum magistros esse, qui adversarios refellant. Sed quo pacto id commode, hoc est, novo sine onere fiat, vestrum consilium erit. Vos autem dabitis operam ut, praeterquam idoneis magisteriis, numero etiam auditorum Institutum floreat; propterea curae vobis erit, de dioecesanis vestris adolescentes clericos spei bonae eo plures submittere, qui philosophiam ibi et doctrinae sacrae studia penitus colant. — Ac de philosophia, petimus a vobis ne unquam patiamini in Seminariis vestris minus sancte observari quae providentissime Literis Encyclicis Aeterni Patris Decessor Noster praecepit. Permagni ad custodiam et tutelam Fidei hoc interest. Certe Nobiscum doletis e Clero praesertim adolescenti quasdam erumpere coepisse, periculi et erroris plenas, novitates sententiarum de ipsis fundamentis doctrinae catholicae. Sed eas fere non aliunde proficisci patet, quam a superbo quodam fastidio sapientiae veteris, quo ratio philosophandi principum scholasticorum, quamquam multiplici Ecclesiae praeconio consecrata, contemnitur. Ergo vos vestros alumnos sacri ordinis non debetis velle philosophiae praeceptis tantum imbui quantum in legitima litterarum institutione praescriptum est publice, sed eo uberius et altius, nempe secundum disciplinam Thomae Aquinatis; ut solidam deinceps possint sacrae theologiae reique biblicae scientiam percipere. —- Auspicem divinorum munerum ac testem praecipuae benevolentiae Nostrae, vobis, dilecte Fili Noster et Venerabiles Fratres, Apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Roma e apud S. Petrum, die VI Maii anno MCMVII Pontificatus Nostri quarto.

PIUS PP. X

 

[1] Dicti Episcopi litteris item latinis diei 28 Maii 1907 summas quoque persolverunt gratias Romano Pontifici, cum propter benignissimas missas ab ipso litteras, tum propter munificentissimum illud donum, libellarum nempe 100.000, quod in favorem Instituti Catholici Parisiensis addere eadem Sanctitas Sua dignata est (N. R.)


 

*AAS, vol. XL (1907), pp. 390-392.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana