Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

MOTU PROPRIO

QUO FACULTAS IURIS CANONICI IN PATRIARCHALI SEMINARIO VENETIARUM
CANONICE FUNDATUR CUM POTESTATE ACADEMICOS GRADUS CONFERENDI*

 

Summo sane afficimur gaudio quod in Patriarchali Seminario Venetiarum Iuris canonici Schola, cuius Nos ultro primi fundamenta fecimus, eos processus effecit, ut, Deo praesente, omnes omnino numeros continere videatur. Cum igitur ex iis quae ad amplificandam eius dignitatem, auctoritatem, gratiam valerent, nihil amplius desiderantur, illud nimirum reliquum est, ut huic operi, in cuius Nos inceptionem omnem curam studiumque Nostra sponte et voluntate contulimus, extremam manum imponamus, illam videlicet altissimo quo digna est, honoris gradu, quod Nobis iampridem in maximis optatis est, cumulando. Quam ob rem, quo magis in Veneta regione, quam in primis amamus caramque habemus, Iuris canonici Institutum vigeat ac floreat ad adolescentes, praesertim clericos, diffusius interiusque in iis studiis instituendos atque imbuendos, quibus non solum ad sancta Ecclesiae Summique Pontificis iura tuenda et contra obtrectatores propugnanda quam optime utantur, verum etiam perfecte planeque sentiant ac videant quae via ac ratio tenenda in variis gravibusque sacerdotii muneribus sustinendis, ubi primum singulari Dei beneficio ad Summum Pontificatum elati sumus, nihil antiquius habuimus, quam ut ipsam Iuris canonici Disciplinam sive Facultatem privilegio gradus academicos deferendi augeremus. Itaque et aventes Nos quidem summam ac singularem amoris testificationem ipsi Disciplinae, quae quasi filia Nobis sit, praebere, atque ita ut quam maxima amplitudo splendorque eidem accedat, et confisi fore, ut hoc beneficium vehementissimum sit incitamentum cum magistris in tradendo, tum discipulis in discendo, hoc Nostro Motu proprio certaque scientia, audito S. Consilio studiis regundis, Disciplinam sive Facultatem Iuris canonici apud Patriarchale Seminarium Venetiarum canonice fundamus atque extruimus, Iidemque volumus et decernimus ut posthac eadem Disciplina uti et frui valeat potestate tres academicos gradus, Baccalaureatum, Licentiam ipsamque Doctoris Lauream ad nutum Apostolicae Sedis iis deferendi qui eius curriculum rite peregerint cum omnibus et singulis iuribus ac privilegiis quae insunt in academicis gradibus, qui ab Archigymnasiis sive Studiorum Universitatibus deferuntur. Cum vero Nostra permagni intersit et ad eius salutem incolumitatemque firmandam et ad exoptatissimos fructus capiendos, ut bene constituta sit, auctoritate Nostra Apostolica praescribimus ut hisce legibus sive Constitutionibus quam religiosissime servandis ipsa Disciplina communiatur. Ita volumus atque iubemus. Contrariis quibuscumque minime obstantibus, licet mentione dignis.

Datum Roma e apud S. Petrum XIV Kal. Dec. a. MDCCCCV, Potificatus Nostri anno tertio.

 

PIUS PP. X


 

*AAS, vol. XXXIX (1906), pp. 408-410.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana