Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. X

ALLOCUTIO*

QUAM PIUS PP. X HABUIT AD IUVENES CATHOLICOS POLONIAE

 

Maximae sint tibi grates, Venerabilis Frater, qui diserta allocutione dilectos filios coram Nobis ostendens iucunditatem ac solatium animo Nostro attulisti. Si enim semper et praecipue cordi Nobis est iuventus, verbis satis significare non possumus, quantum gaudii Nobis afferat conspectus iuvenum Gentis Polonae, cuius et praeclara spirat memoria gestarum rerum et magnam erga hanc Sanctam Sedem coniunctam cum fiducia pietatem agnovimus.

Hi enim fratres sunt illorum qui sicut perbelle meministi, ineunte saeculo XIII ferventi religionis ardore incensi innumeri in Syriam et Palaestinam dimicantes convenerunt, ut loca sanctissimis Redemptionis nostrae mysteriis consecrata recuperarent et christiani nominis hostes ad catholicam veritatem converterent. Hi filii sunt illorum patrum, qui tremefacta Europa ad impetus hostium praepotentium, pectorum suorum praesidia inter primos insignibus proeliis opposuerunt: iidem religionis et civilis cultus vindices acerrimi, fidissimique custodes. Hi sunt iuvenes, qui macte virtute saeculi fallacias et malorum exempla caventes, ad omnem christianam laudem animose contendunt, nec postrema cura ea est aliis prodesse exemplo, scilicet ut multi numerentur, qui cum illis rerum omnium, quae honestae sint, communione iungantur.

Dum porro vos, dilecti filii, non degeneres virtutis patrum gaudenter perspicimus, praeclaras voluntates vestras omni, ut par est, commendatione prosequimur, atque animos etiam vobis ultro addimus, ut studiis vestris eam gloriam sectemini, quae in probanda Deo et Ecclesiae fide vestra continetur. Quod si in hac via fideliter institeritis, minime dubitamus lucem exempli vestri plurimum valituram, ut plures ea excitati, ac tristi eorum conditione permoti, qui saeculi erroribus anguntur, sese vobis socios adsciscant et ad certandum bonum certamen alacritatem vestram studeant aemulari.

Haec autem omnia pro ingenii vestri docilĂ­tate feliciter consecuturos confidimus, praesertim cum noverimus vestrum moderatores et magistros, quorum multos praesentes laetanter conspicimus, collatis in unum viribus et consiliis, cuncta quae in illis sunt adhibere, ut vestrum omnium animi in catholicae professionis officiis roborata virtute et subsidiis auctis confirmentur et praestent.

Vobis propterea, electi iuvenes, eximii magistri et tibi in primis, Venerabilis Frater, qui omnes singulari caritate permoti ad Nos adiistis, gratum animum Nostrum nominatim profitemur, pariterque petimus, ut civibus vestris quos ut amantissimus filios habemus maxime caros, paternam benevolentiam Nostram reduces testari velitis: quibus vobisque cunctis vestrisque familiis et universae Polonae Genti caelestium auspicem munerum Apostolicam benedictionem ex intimo cordis affectu in Domino impertimus.

 

PIUS PP. X


*AAS, vol. XXXVII (1904-05), pp. 768-769.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana