PIUS PP. XI
LITTERAE APOSTOLICAE
UT EVANGELIUM*
EX VICARIATU DISTRICTUS ORIENTALIS PROMONTORII BONAE SPEI SEPARATO TERRITORIO ERIGITUR MISSIO INDEPENDENS DE QUEENSTOWN.
Ad futuram rei memoriam. — Ut Evangelium hominibus apte praedicari queat in longe dissitis latisque Orbis regionibus, Romani Pontifices Decessores Nostri consueverunt Dominici agri excolendi, Episcopis Vicariisque Apostolicis concrediti, ipsis in locis limites opportunitate data minuere operariosque propterea Evangelii numero eisdem in regionibus augere. Nos proinde, vestigiis Decessores Nostros sequuti, cum venerabiles fratres Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales rebus Sacrae Congregationis de Propaganda Eide praepositi censuerint vicariatum apostolicum Districtus Orientalis Promontori! Bonae Spei reapse latius pertinere proindeque opportunum esse ut aliqua ex eodem pars distrahatur, aliis Evangelii praeconibus committenda, omnibus rei momentis attente consideratis, haec quae infrascripta sunt statuimus, mandamus. Nimirum motu proprio atque ex certa scientia ac matura deliberatione Nostris deque apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, praesentium Litterarum tenore novam Missionem independentem, nomine de Queenstown appellandam, erigimus. Novae autem huius Missionis territorium distrahimus sive separamus a memorato apostolico vicariatu Districtus Orientalis Bonae Spei et sequentibus civilibus districtibus hodiernis finibus circumscriptis, constitutum volumus, videlicet: Queenstown, Glen Grey, Catheart, Stutterheim,Tarka, Maraisburg et Stockenstron; eiusdemque novae Missionis curam, ad Nostrum et Sanctae Sedis beneplacitum presbyteris Piae Societatis Missionum, vulgo Pallottini, in Domino committimus.
Haec edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces semper exsistere et fore; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, sive pertinere poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum, irritum que ex nunc et inane fieri si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit. Contrariis non obstantibus quibuslibet.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XX m. Februarii an. MDCCCCXXIX, Pontificatus Nostri octavo.
P. CARD. GASPARRI, a Secretis Status.
A.A.S., vol. XXI (1929), n. 13, pp. 5
85-586
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana