Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS  PP. XI

EPISTULA

PERLIBENTI SANE*

AD EMUM P. D. ANTONIUM TIT. SS. MARCELLINI ET PETRI S. R. E. PRESB.
CARD. MENDES BELLO, PATRIARCHAM OLISIPPONENSEM, CETEROSQUE ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS LUSITANIAE: EPISTOLAE RESPONDENS
EX COMMUNI CONVENTU DATAE.

 

Dilecte fili Noster et venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem. — Perlibenti sane animo epistolam accepimus quam, die XVII aprilis p. e. datam, ex Olisipponensi conventu coniunctim ad Nos dedistis: in ea enim, cum praeclaram sollertiam vestram in bono rei catholicae civilisque procurando, tum novum pietatis documentum erga Nos Sedemque Apostolicam probe perspeximus. Iam vos, per communes litteras, quas die XXIX septembris superioris anni conscriptas ad fideles vestros dedistis, non parum utilitatis rei catholicae in Lusitania attulistis, normas quidem secuti Sedis huius Apostolicae. Quod si eaedem normae fideli sinceroque animo, ductu quidem Episcoporum, in usum deducentur, uberrimi inde fructus sunt exspectandi, non modo ad Ecclesiae bonum, sed etiam ad pacem veri nominis in Lusitanorum animis constabiliendam. Idque imprimis fore confidimus, quod Nobis est optatissimum, ut, in iis quae ad religionem pertinent, quibusvis sepositis divisionis causis, summaque unione atque concordia, lusitani catholici inter se feliciter consocientur. Qua spe laeti, in divinorum munerum auspicium itemque in paternae benevolentiae Nostrae signum, vobis, dilecte fili Noster et venerabiles fratres, universoque clero ac populo unicuique vestrum concredito apostolicam benedictionem amantissime impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Maii, anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.

PIUS PP. XI


*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 339-340

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana