PIUS PP. XI
EPISTULA
NON SINE ANIMI*
AD R. P. IOANNEM BAPTISTAM OLLITRAUT DE KERY VALLAN,
ABBATEM GENERALEM CISTERCIENSIUM REFORMATORUM:
NONNULLA PATERNO ANIMO ADMONENS IN ORDINIS IPSIUS UTILITATEM.
Dilecte fili, salutem et apostolicam benedictionem. — Non sine animi aegritudine accepimus, venerabilem fratrem Augustinum, Episcopum titulo Constantiensem, se iterum munere Abbatis generalis Ordinis vestri abdicasse; qua in sententia cum perstitisset, qui in Capitulum generale convenerant, eos, quamquam invitos, tamen Antistitis egregii optatis obsequi communiter deliberavisse. Non sine animi aegritudine, dicimus; memineramus enim, qualem is Apostolicae Sedi continenter probasset observantiam officiosamque voluntatem, quamque studiose egisset, postquam tres Trappensium Congregationes in unum corpus nutu atque auctoritate Leonis XIII coaluerant, ut eiusmodi solidaretur compages arctissimaque animorum coniunctione compleretur. Huc praeterea accedebat quod ille idem, abhinc satis multos annos, sapienti prudentique Ordinis gubernatione praeclare de vobis meritus erat. Sed iam reliquum est, quandoquidem in eius locum tu, dilecte fili, communibus subrogatus es suffragiis, ut qua Cisterciensis Ordo vester perfectione atque austeritate vitae Ecclesiam Dei nullo non tempore iuvit atque inlustravit, eam non modo integram incolumemque praestes, sed, cum exemplo ipse tuo, tum sarta tectaque sanctissimarum observatione legum, acrius in dies cures provehendam. Cuius quidem officii perfunctionem, etsi sollicitudinibus ea minime vacabit, attamen minus gravem operosamque sodales ipsimet tui efficient, ut sunt religiosae vivendi disciplinae retinentissimi. Non est profecto cur putemus, notationibus eos indigere Nostris; sed dubitare non licet, quin benigna communis Patris verba, si quid in eorum memoriam redegerimus, sint grata iidem voluntate accepturi. Itaque paterne monemus, praecipuae illae virtutes, quas a sodalibus coli diligenter Ordo vester, et natura ipsius sua et veluti transmissa a maioribus hereditate, sollemne ad hunc diem habuit, sic animis haereant vestris, ut in sucum ac sanguinem convertantur nec unquam per neglegentiam lassitudinemve depereant. Caritatem dicimus, quae in coenobiis istis, immutabilis concordiae effectrix, regnet oportet ex praescriptis et vel ex ipsa pulcherrima legum -appellatione vestrarum, quae « Charta caritatis » inscribuntur. Dicimus obedientiam, quae nisi totam penitus religiosam vitam pervaserit, iam cetera omnia, quasi nullo subnixa fundamento, nutabunt; quod ceteroqui, ut nostis, superiorum aetatum experimentis comprobatur, cum, quo magis eiusmodi virtus apud vos viguit, tanto se extulit patentius sanctorum operum fecunditas. Praeterea, ut vivitis a saeculo disiuncti ab hominumque consortione remoti, id ipsum corroborate propositum amore solitudinis et « novitatum profanarum » fuga, cum eo imbuti esse debeatis spiritu qui a mundi spiritu quam longissime absit. Quo in genere non ignoratis, horum praesertim, temporum homines, in quibus tantum potest immoderatus sui suarumque rerum amor, cum paene exuerint caritatem nullamque patiantur disciplinam, tum intemperanter licenterque, abiecta rerum aeternarum cogitatione, se in medias saeculi voluptates deliciasque coniicere. Sit quidem, ut misérrimos mundi asseclas modice vestrum tangat moveatque exemplum; in comperto tamen est, posse vos, et assidue orando et vitam degendo, ut facitis, paupertatis paenitentiaeque studiosissimam, eorum emendationi et saluti prodesse quam plurimum. Istas igitur virtutes, quae vos validissimos apud Deum deprecatores efficiant in domibus vestris, dilecte fili, enervari et languere ne sinas. Quodsi temporum condiciones suaserunt, ut de pristino exterioris disciplinae rigore afiquantulum, Apostolica Sede probante, remitteretis, at paenitentiae spiritum, qui vobis est gloriae ac praesidio, servatote integrum, ne ab instituto ipsorum vestro gradatim, cum magno Ordinis populique christiani detrimento, degeneretis. Habes, dilecte fili, quae placuit ad te scribere, cum coenobiis et virorum et alumnarum communicanda; ea quidem ut, pro optatis Nostris, usui Ordini vestro sint, caelestium donorum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, tibi, dilecte füi, et sodalibus, quibus praees, universis apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus.
Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Maii anno MDCCCCXXIII, Pontificatus Nostri secundo.
PIUS PP. XI
*A.A.S., vol. XV (1923), n. 7, pp. 345-347
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana