Index   Back Top Print

[ LA ]

SANCTUS IOANNES BAPTISTA DE LA SALLE,
CV OMNIUM MAGISTRORUM PUERIS ADULESCENTIBUSQUE INSTITUENDIS
PATRONUS CAELESTIS PRAECIPUUS CONSTITUITUR.

PIUS PP. XII

 

Ad perpetuam rei memoria. — Quod ait Sanctus Bonaventura, « ille solus verus est doctor, qui potest speciem imprimere et lumen infundere et virtutem dare cordi audientis », cogitatione et mente hisce temporibus vel maxime est complectendum, quibus disciplinam puerilem non solum a morum conformatione saepenumero videmus alienam, sed etiam, si Dei religionisque accedit despectio, ad animarum perniciem interdum plurimum valere. Itaque Sancta Mater Ecclesia sollicito amore eos prosequitur, quorum est adulescentes ad humanitatem instituere, quippe cum ex illis civitatis Christianae salus et incrementum pendeant non parum. Atque exstitit vir, sanctitatis et ingenii laude apprime commendatus, Joannes Baptista de La Salle, qui ipse ac per Sodalitatem a se conditam pueros optimis formavit et adhuc format praeceptis atque institutis, quique eo est progressus, ut in studiorum domiciliis, « Séminaires de maîtres d'école pour la Campagne » nuncupatis, ludi magistros ad tam grave munus, praesertim inter rústicos exsequendum, rite compararet; unde huiuscemodi scholas, e quibus magistri ipsi proficiscuntur, et quae jam ubique in valuerunt, iure meritoque répétas ab illo. Ceterum praeclarus idem artis educandi auctor officium docendi tanti aestimavit, ut Sodales, quorum Pater erat, sacerdotio nollet initiari, ne a disciplina avocarentur, immo hanc sentiret multum posse ad virtutem atque sanctitatem. Ut ergo ii qui pueros et adulescentes doctrina erudiunt, vel hanc vitae viam ingrediuntur, habeant e quo similitudinem ducant, quemque intuentes, ipsius mores eflängant imitando et exprimant, Institutum Fratrum Scholarum Christianarum per Postulatorem Generalem enixas ad Nos preces detulit, ut Sanctum Ioannem Baptistam de La Salle, quinquagesimo etiam expleto anno e quo a fel. mem. Leone Pp. XIII. Decessore Nostro, inter Sanctos est relatus, omnium Magistrorum, utriusque sexus, ordinis ecclesiastici vel laicorum, sive in hoc munere versentur sive ad id ineundum studia exerceant, Caelestem apud Deum Patronum renuntiare dignemur. Nos autem, Christianae institutioni iuventutis primas partes tribuendas esse rati, quo ii, quibus puerilium animorum tractatio est mandata vel qui ad hoc vitae genus persequendum informantur, potiorem causam habeant et invitamentum, ut tanto officio secundum religionem atque fidem satisfaciant, haec vota ita volumus explere ut quae libentissime. Quapropter, collatis consiliis cum Venerabili Fratre Nostro Clemente Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinali Micara, Episcopo Veliterno ac Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, omnibusque rei momentis attente perpensis, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum, Sanctum Ioannem Baptistam de La Salle, Confessorem, omnium Magistrorum pueris adulescentibusque instituendis Praecipuum apud Deum Caelestem Patronum constituimus et declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus coetuum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere : suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant, seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contingerit attentari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Maii, in festo Sancti Ioannis Baptistae de La Salle, anno MCML. Pontificatus Nostri duodecimo.

De speciali mandato Sanctissimi
Pro Domino Cardinali a publicis Ecclesiae negotiis

GILDO BRUGNOLA
Officium regens
Pontificiis Diplomatibus 

______________________________________

AAS 12, 1950, pp. 631-632.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana