Index   Back Top Print

[ LA ]

HOMILIA A SS.MO D.N. PIO PP. XII
 IN BASILICA VATICANA HABITA
INTER SACRA SOLLEMNIA,
QUIBUS XII EPISCOPOS AD MISSIONES
REGENDAS DESTINATOS CONSECRAVIT*

Die XXIX mensis Octobris, Anno Domini MCMXXXIX

 

Audistis, Venerabiles Fratres et dilecti filii, evangelicam lectionem. Cum Pilatus, Romanus praeses, benignissimum Redemptorem interrogasset, num reapse esset rex, regis praestantiam et potestatem sibi asserere Veritas non dubitavit. Haud sine mirae sapientiae consilio humani generis Servator, cui docili obtemperatione tempora subsunt, id quod antea tacuerat, tunc palam declaravit, cum tamquam reus in praetorio sisteret, cum pateretur, cum despiceretur. Dei namque Filius, splendor gloriae Patris et figura substantiae eius, Deus verus de Deo vero, lumen de lumine, antequam saecula labi inciperent natus, ex divina natura sua rex est, quoniam ipse condidit universa quae sunt, suoque nutu imperioque gubernat. Idem ut Filius hominis, hoc eodem legitimo honoris ornamento pollens, regio nomine insignitur. Quod autem nativo iure possidebat, tunc promulgavit atque ad se vindicavit, cum a daemonis servitute nos liberans, id acquisito etiam iure (Cfr. Enc. Quas primas, in: «Acta Apostolicae Sedi», 1925, pag. 599), per divinum nempe humanae Redemptionis opus, adeptus est.

Regnat igitur Christus, circumfusus electorum suorum decore; atque ignobilis calamus, quem per ludibrium ei tradiderant, conversus est in virgam ferream, qua tamquam vasa lutea rebellia destruuntur imperia; caput ipsius quod spinae laeserant, summo nunc fulget principatu, quem is in universa rerum natura sive aspectabili sive non aspectabili exercet; instar solis sacra eius vulnera fulgent, nostrae salutis pignora; Cor eius diro mucrone sauciatum divinae misericordiae patet sacrarium; erigitur Crux ubique (Cfr. Enc. Quas primas, in: «Acta Apostolicae Sedi», 1925, pag. 599) terrarum veneranda, cunctarum causa gratiarum, cunctarum benedictionum origo.

Ac nequit unquam fieri, quin regnet Christus. Regnat si adest, beneficiorum largitate; regnat, si amissa ab hominibus divina gratia, abest, ineluctabili iudicii severitate. Beatus homo, qui Christi legi paret ad eiusque gratiam et nutum, quaecumque vel cogitat vel agit studiosissime componit. Eius mens, in prosperis humilis, in adversis secura, puro fidei lumine radiat, ac serena hilaratur laetitia; eiusque voluntas, caritate in Deum et in proximos calente, ad egregia prosilit opera; atque ipsamet eius corporis membra moderatori animo obtemperant, arma effecta iustitiae.

Beatae familiae, in quibus Christi Regis viget iustissimum sceptrum! Eae siquidem mutuo amore coalescunt, decoro stant ordine, pace fruuntur, prosperitate vigent, ac generosa crescunt subole, patriae tutissima spe, in qua avitae virtutis exempla sedula imitatione reviviscunt.

Terque quaterque beatae civitates, ubi leges, Evangelio auspice, feruntur et Christi Regis maiestati publicum defertur obsequium. Ibi enim ad celsae honestatis et ad iustitiae formam res rationesque civium componuntur; ibi saeva dominatio ignoratur, neque constans in moderatores verecundia deest, neque consentanea deficit humanae dignitati libertas; ibi denique, augescentibus concordia viribus, magna perficiuntur incepta, et optima quaeque ad uberiora cotidie incrementa provehuntur.

Si igitur regiam agnoscere Iesu Christo dignitatem, eiusque praecepta libenti volentique animo amplecti et in privatae publicaeque vitae usum deducere, cum singulis hominibus, tum domesticae civilique consortioni tot tantaque affert beneficia, prorsus necesse est, Venerabiles Fratres ac dilecti filii, ut omnes, qui christiano censentur nomine, ad gravissimam urgendam eiusmodi causam, pro virili sua cuiusque parte, annitantur. Idque nostra praesertim aetate, cum passim homines, immodico terrenarum rerum studio distenti, ab caelestibus adipiscendis bonis abstrahantur, atque adeo «regnum veritatis et vitae, regnum sanctitatis et gratiae, regnum iustitiae, amoris et pacis» (Praef. Missae Christi Reg.) vel obliviose neglegant, vel omnino miserrime respuant.

At si ad sanctissimum assequendum propositum vos omnes, quotquot adestis, paterno adhortamur animo, vos tamen imprimis adhortamur, quos hodie in hac petriani templi maiestate, prope Apostolorum Principis sepulcrum ad episcopalem evehimus dignitatem. Quemadmodum olim divinus Redemptor exiguum Apostolorum manipulum, nulla humana ope suffultum, ad mundum universum misit, non armorum vi, sed veritatis caritatisque virtute subigendum, ita Nos hodie, qui eius vices in terris gerimus, vos duodecim itidem divini verbi satores, non vestris aliorumque viribus subnixos, sed flexanima tantummodo Dei gratia fidentes, ad tot gentes mittimus, longinquas utique, sed Nobis tamen carissimas, ut iisdem, nullis parcentes laboribus, evangelica praecepta christianumque cultum impertiatis.

Grande sane spectaculum ex hodiernae faustitatis eventu, menti obversatur Nostrae, Nostrumque animum vehementer commovet et ad spem relevat uberum futurorum fructuum. Dum enim volventibus annis, alterna rerum vicissitudine, res innumerae oriuntur, succrescunt, excidunt, ac vel iterum immutatae ac renovatae emergunt, vel absumptae prorsus corruunt ac dilabuntur, Catholica tamen Ecclesia non temporis fluctibus concutitur, non difficultatibus evincitur, non impellentibus denique vicibus immutatur, sed securo plenoque gressu procedit; et quod viginti abhinc saeculis operabatur, idem hodie, divino instinctu permota divinoque munere fungens, ad humani generis profectum itidem perficit. Ac dum externarum rerum cupidines internaque odia simultatesque mortalium animos nimio saepius rescindunt ac dividunt, Ecclesia Dei, populorum omnium mater amantissima, universam familiam hominum, cuiusvis gentis vel ordinis iidem sint, summa caritate complectitur, omniumque saluti verique nominis felicitati precando operandoque prospicit.

Quod quidem in praesens Nos ex studiosa actuosaque navitate vestra, Episcopi novensiles, feliciter obventurum speramus. Populi, qui adaucta hodie dignitate vestra laetantur, summo vos opperiuntur desiderio. Munus aggressuri estis amplissimum gravissimumque: innumeri nempe homines erroribus devii, at divinae lucis anxii supernamque sitientes veritatem, sacro indigent ministerio vestro, ut a Iesu Christo salutem ac pacem hauriant. Difficillima vobis certamina reservantur, at christiana caritas numquam vincitur, numquam divinae pollicitationes falluntur. Insit igitur vobis, recepto septemplici Spiritus Sancti munere, studium illud apostolicum, quod suaviter pectora ad amplexandam Dei legem alliciat; fortitudo insit, quae invicto robore adversa cuncta frangat atque eluctetur victrix; insit denique caeleste auxilium, quo dominicus ager, vestrae procurationi commissus, evangelica messe, copiosiore cotidie, flavescat.

Vos Ecclesia universa admotis ad Deum precibus ac votis prosequitur; nec vobis deerunt, ut ex fidelium largitate caritateque confidimus, corrogatae stipis adiumenta, quibus facilius possitis sanctissimum suscipiendum opus exsequi. Ac Nos imprimis paterno vos animo prosequimur, dum, bene vobis omnia precantes, a summo Pastorum Principe efflagitamus, ut apostolicis itineribus laboribusque vestris superna sua gratia aspiret atque obsecundet, utque dies tandem aliquando, opera etiam vestra, elucescat quo. divinus Rex «dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum» (Ps., LXXI, 8). Amen.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, I,
  Primo anno di Pontificato, 2 marzo 1939 - 1° marzo 1940, pp. 357-360
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana