Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD REV.MUM P. WLODIMIRUM LEDÓCHOWSKI
 GENERALEM SOCIETATIS IESU PRAEPOSITUM ATQUE AD
 MODERATORES ET ALUMNOS PONTIFICII SEMINARII
 STUDIORUMQUE UNIVERSITATIS COMILLENSIS:
OB DENA LUSTRA AB EODEM SEMINARIO CONDITO.*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. Denis transactis lustris, postquam ex munifica nobilissimae familiae largitate Decessor Noster fel. rec. Leo XIII Pontificium Seminarium apud Comillas condidit, est profecto cur non modo sacrorum alumni, qui inibi rite instituuntur, non modo inclita Societas Iesu, cuius prudenti sapientique regimini hoc studiorum domicilium demandatum est, sed Hispaniae etiam Episcopi populusque universus, eiusmodi faustitatem commemorantes, immortales Deo grates agant ob tot tantaque inde orta beneficia. Etenim, quamvis interdum, per emensum hoc annorum spatium, ob rerum angustias difficultatesque non paucas pacificus vitae cursus Instituti huius vel retardaretur, vel quasi interciperetur — quod quidem ob gravissimam praesertim eversionem accidit, qua nobilissima Hispanorum Natio paucis abhinc annis conflictata est — nihilo secius ita bonarum artium sacrarumque disciplinarum studium, una cum sedulo virtutis cultu, in iuvenum animis effloruit ac viguit, ut ex Comillensi Universitate lectissimorum sacerdotum agmina proficiscerentur, qui vel in propria quisque Dioecesi, vel apud exteras regiones uberi cum fructu demandata sibi munia obirent. Quibus quidem in sacerdoralibus obeundis muneribus nonnulli ita virtute, scientia, prudentique agendarum rerum usu sese comprobarunt, ut digni haberentur, qui Episcopali augerentur dignitate; atque interdum etiam, Romanae purpurae maiestate decorati, in Sacrum Ecclesiae Collegium cooptarentur. Nec defuere qui a catholici nominis osoribus iniuste hostiliterque habiti, invicto animo insectationem eiusmodi perpeterentur; ac christifidelibus in exemplum praestantes, tam mordicus Iesu Christi fidem retinerent, tam strenue Catholicae Ecclesiae iura defenderent, ut suum potius sanguinem profunderent, quam susceptam sanctissimam causam vel proderent, vel derelinquerent. Quae omnia si Pontificii huius Seminarii alumni moderatoresque grato erga Deum animo repetunt atque perpendunt, ii profecto non modo ex hac celebratione habent quare superno afficiantur gaudio, sed cur etiam laeta faustaque auspicia sumant, quibus ad maiora usque in Dei gloriam exantlanda animentur atque excitentur. In sacras omnes disciplinas rite tradendas riteve addiscendas, in errores omne genus qui cotidie fucati veritatis specie renascuntur, refellendos profligandosque, in sacrosancta denique Ecclesiae iura pro viribus tuenda, alacri voluntate seduloque studio incumbant. Ac quandoquidem Comillense Institutum nomine et re Pontificium est, idcirco illud omnes peculiari modo sibi creditum officium habeant, quidquid nempe de fide ac moribus Apostolica haec Sedes doceat, moneat, iubeat, id omne dedito obedientique animo accipere, ac ceteris etiam, aptiore quo detur modo, illustrare ac commendare. At si opus omnino est ut sacrorum alumni recta sanaque doctrina valeant ac praestent, multo quidem magis necesse est, ut virtute sanctitateque eniteant, qua dempta, inflat scientia, non aedificat. Quamvis igitur pernoscamus — idque magno Nobis solacio sit — ad utramque rem assequendam actuose allaborare ac contendere Comillensis Universitatis discipulos, cupimus tamen eos paterno adhortari animo ut, sapienti praeceptorum suorum magisterio ac regimine ducti, non tantum ad sacra capessenda munia doctrina cotidie altiore conformentur, sed virtuti potissimum, imprimisque pietati, tam impensa exercitatione assuescant, ut ad eam non tam instituti, quam veluti nati videantur. Ita profecto fiet ut Episcopi, qui eos in suam Dioecesim aliquando excipient, ex eorum sibi praestita navitate suum cuiusque pastorale munus sentiant multo esse ad gerendum facilius, ad utilitatem uberius. In praesens autem, dilecti Filii, antequam scribendi finem facimus, placet Nobis, hanc opportunitatem nactis, iura omnia ac privilegia, quae Decessores Nostri — ac nominatim Leo XIII per Apostolicas Litteras Sempiternam dominici gregis d. d. XVI mensis Decembris, anno MDCCCLXXXX — Comillensi Seminario studiorumque Universitati concessere, Apostolica auctoritate Nostra confirmare. Ac caelestium interea gratiarum auspicem, peculiarisque benevolentiae Nostrae testem, cum tibi, dilecte Fili, tum singulis universis eiusdem Seminarii moderatoribus et alumnis Apostolicam Benedictionem amantissime in Domino impertimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die V mensis Maii, anno MDCCCCXXXXII, Pontificatus Nostri quarto.


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IV,
  Quarto anno di Pontificato, 2 marzo 1942 - 1° marzo 1943, pp. 441-443
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana