Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

EPISTULA AD R.P. IOANNEM LLABRÉS,
ORDINIS CLERICORUM REGULARIUM VULGO THEATINORUM
PRAEPOSITUM GENERALEM : QUARTO VERTENTE SAECULO
AB OBITU SANCTI CAIETANI THIENENSIS
.*

 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem. — Divinae Providentiae confidere, eidemque se suaque omnia committere prorsus, ut summam mortualium animis dat requietem et pacem, ita ad ea speranda opportuna auxilia, quibus indigeant, fortiter eos excitat suaviterque permovet. Id Nos mente recogitamus, dum quartum iam expletur saeculum, ex quo S. Caietanus Thienensis, qui eiusmodi doctrinam, ex Evangelio haustam, tam impense diligenterque in vitae usum traduxit, ad supernorum civium choros pientissimo obitu evolavit. Is turbulenta illa tempestate vixit, qua humana societas ob incompositos effrenatosque motus ac bellicas conflagrationes summopere periclitabatur, et qua ipsa Catholica Ecclesia, privatorum publicorumque morurn corruptelis debilitata, turbidis increscentium errorum procellis formidolose concussa, atque immanibus dilacerata discidiis, iam in ruinam abripi videbatur, nisi superna virtus, quae ex divinis Iesu Christi pollicitationibus deesse potest numquam, eam ex interitus discrimine vindicavisset, et ad pristinum restituisset decus. Quas autem partes ac in christianae fidei redintegratione renovationeque morum Caietanus Thienensis egerit, placet profecto ac iuvat mente repetere ac breviter per has litteras non modo vestrae, sed omnium etiam admirationi exemploque proponere.

Vicetiae nobili loco natus, iam a parvula aetate mitissimo ingenio, pietate singulari, et effusa in miseros largitate enituit; atque emensus summa cum laude studiorum curriculum, dignitateque sacerdotali auctus, nihil antiquius, nihil dulcius habuit, quam se divino mancipare servitio, atque apostolatus caritatisque operibus se dedere totum. Romae primum, deinde Vicetiae, Veronae ac Venetiis sodaliciis illis laicorum hominum provehendis riteque conformandis alacrem dedit operam, quorum erat Catholicam Religionem palam actuoseque profiteri, pauperes pro facultate iuvare, omneque genus morbis, insanabilibus potissimum, affectos curare, relevare ac solari quam maxime; et quibus imprimis curae erat ita christianam excitare fidem christianosque refovere sensus, ut evangelica praecepta altius in animis insiderent, atque in privata publicaque vita salutariter reviviscerent ac reflorerent. Cum tamen cerneret ad optatam illam morum renovationem feliciter efficiendam nihil magis conducere, quam optimam cleri institutionem conformationemque, ad hanc aptiore modo procurandam mentem animumque convertit; atque implorato enixis precibus caelesti lumine divinoque auxilio, collatisque consiliis cum viris prudentia, sanctitateque praestantibus, novum religiosorum hominum Institutum inire deliberavit. Itaque auctore, una cum eo, Ioanne Petro Caraffa Episcopo Theatino, qui postea ad Summi Pontificatus apicem evectus Pauli IV nomen sibi indidit, Ordo Clericorum Regularium felicibus auspiciis institutus est; qui quidem inde ab initio uberes edidit salutaresque fructus. Nullis certis reditibus, neque ulla precaria stipe, sed sponte tantum oblata, communem vitam agere, se suaque omnia divinae Providentiae concredere, quae liliis agri vestem praebet pulcherrimam quaeque « volatilibus caeli » (cfr. Matth. 6, 26) necessarium cibum dilargitur; Apostolicae Sedi se coniungere arctissime, ac semper ad eius nutum praesto esse; Religionem non tam verbis ac concionibus, quam praelucenti exemplo praedicare; interiorem illam vitam alere continenterque augere, quae pietate, supernarum rerum meditatione, Divinaque Eucharistia refovetur; errores usquequaque grassantes refutare, catholicam veritatem in sua luce ponere, ad virtutem denique assequendam excitare ac compellere quam plurimos; haec omnia peculiares fuere notae peculiaresque laudes novi huius Instituti.

Quamobrem Decessor Noster fel. rec. Clemens VII, Apostolicis litteris Exponi Nobis die XXIV mensis Iunii, anno MDXXIV datis, postquam hoc propositum ac «laudabile desiderium plurimum in Domino commendavit » (cfr. Ibidem), Clericorum Regularium Ordinem apostolica auctoritate libentissime probavit. Qui quidem Ordo ut quattuor postremis hisce volventibus saeculis tam bene de Catholica Religione ac praesertim, de recta cleri formatione meritus est, ita fore speramus ac confidimus, ut in posterum etiam, Deo iuvante, bene mereri pergat. Eius sodales huic potissimum rectae cleri institutioni ac formationi diligenter studioseque instent, quae quidem praecipuum fuit eorum conditorum, propositum atque inceptum. Discant ab iisdem cum in sacris habendis concionibus, tum in paenitentiae administrando sacramento, ita se gerere, ut promulgatum Dei verbum reapse salutare sit semen ex quo uberrimae virtutes germinent, utque quam plurimi, sua cuiusque admissa deflentes, ad frugem bonam feliciter per eos recipiantur. Id profecto in hac lacrimabili divinarum rerum ignoratione ac neglegentia, dum mores haud minus fortasse, quam quattuor ante saecula, e recto itinere aberrant, tam videtur opportunum, quam quod maxime. Quam ad rem adsit e caelo valida precatione sua praesentissimoque auxilio S. Caietanus Thienensis, qui « apostolicam vivendi formam imitatus, virtutes aluit, vitia edomuit, decorem mirifice propagavit » (cfr. Praef. Missae S. Caietani Thien.). Eius animi ornamenta intentissima meditemini mente, eiusque praeclara exempla actuosa sequamini voluntate; ita enim eveniet ut non solum vestrae religiosae vitae muneri, ad quod superno quodam: afflatu vocati fuistis, optime respondeatis, sed ut sempiternae etiam ceterorum saluti - eorum praesertim, qui vestris curis demandati sunt - caelestis gratiae ope consulere possitis. Nos interea, hac suavissima spe freti, dum proximis saecularibus celebrationibus felices ac salutares ominamur exitus, cum tibi, Dilecte Fili, cunctisque tui Ordinis sodalibus, tum iis omnibus qui quovis modo easdem participabunt celebrationes, Apostolicam Benedictionem, divinarum gratiarum auspicem paternaeque benevolentiae Nostrae testem, effuso animo impertimus.

Datum ex Arce Gandulphi, prope Romam, die VII mensis Augusti, in festo S. Caietani Thienensis, anno MDCCCCXXXXVII, Pontificatus Nostri nono.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, IX,
  Nono anno di Pontificato, 2 marzo 1947 - 1° marzo 1948, pp. 595-597
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana