PIUS PP. XII
MOTU PROPRIO
CUM NOBIS*
OB PONTIFICIO OPERE VOCATIONUM SACERDOTALIUM
APUD SACRAM CONGREGATIONEM SEMINARIIS ET STUDIORUM
UNIVERSITATIBUS PRAEPOSITAM CONSTITUENDO
Cum Nobis Sacra Congregatio Seminariis et Studiorum Universitatibus praeposita peropportunum fore renuntiaverit Opus primarium Sacerdotalium Vocationum condere, quod sibi proponat in Christifidelibus — omni sane consilio, sed potissimum per diversa in singulis Dioecesibus constituta id genus Opera — voluntatem excitare fovendi, tuendi iuyandique Ecclesiasticas Vocationes, rectam de dignitate ac necessitate Catholici Sacerdotii notitiam pervulgare, itemque fideles ex omnibus orbis partibus in communionem precum ac piorum exercitiorum vocare; Nos, motu proprio ac de Apostolicae plenitudine potestatis, Opus, quod Pontificium nominamus, Vocationum Sacerdotalium apud eamdem Sacram Congregationem constitutum volumus ac decernimus, addita facultate aggregandi Opera ac personas, quae id postulaverint, simulque omnes Indulgentias et favores spirituales, concessos vel concedendos, ad universos adscriptos extendendi.
Quod quidem ratum firmumque sit ac permaneat, contrariis quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die IV mensis Novembris, in festo S. Caroli Borromaei, anno MCMXXXXI, Pontificatus Nostri tertio.
PIUS PP. XII
*A.A.S., vol. XXXIII (1941), n. 13, p. 479.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana