Index   Back Top Print

[ LA ]

PIUS PP. XII

MOTU PROPRIO

VALDE SOLLICITI*

DE S.R.E. PATRUM CARDINALIUM HABITU

 

Valde solliciti ob peculiares nostrorum temporum condiciones, quas laboriosa experimenta ac periclitationes graviores cotidie difficilioresque reddunt, quasque summa consideratione summaque cura dignas ea vota efficiunt, ad quae assequenda multi hodie nobili quadam anxietudine contendunt, semper Nos opportunum Nostraeque conscientiae officio consentaneum duximus illis respondere monitis, quae inde oriuntur : ut omnes nempe, peculiarique modo e sacro ordine viri, ad vivendi rationem magis sobriam, moderatam atque austeram compellantur.

Hac de causa, ad Nos etiam quod pertinet, exemplum hisce in rebus praebere placuit: placuit videlicet exteriores ritus aliquantulum temperare, qui ad explendum pertinent Apostolici officii Nostri munus, hoc est sacras caerimonias ad simpliciorem brevioremque formam redigere; atque imprimis idcirco laetitia afficimur, quod cernimus omnes cordatos homines, cum in singulorum agendi consuetudine, tum in publicae vitae actionibus, ad clerum etiam quod attinet, magis quam fastum, impensam admirari sollicitudinem erga humanae consortionis necessitates.

Nobis igitur in animo est nonnullas edere normas ad Patrum Cardinalium vestes quod pertinet, qui quidem, et sunt Nobis carissimi, et Nobis tantopere adsunt in universa gubernanda Ecclesia. Novimus siquidem eos non ad admirantium curiositatem spectare, sed ad praeclaram suam ipsorum dignitatem et auctoritatem in sua luce ponendam, ac pari modo Nobis perspectum est non tantum eos ab inani luxu abhorrere, sed ea potius, quae ecclesiasticum patrimonium, christifidelium pietas atque interdum quoque familiares opes eis attribuerunt, in beneficentiae incepta liberaliter impendere, cum sibi plane persuasum habeant, Evangelicae sapientiae praeceptis illud respondere, ut qui supersunt proventus, ii etiam qui a moderatiore vivendi vestiendique usu oriuntur, in divini cultus, in caritatis, in iuventutis educationis et in apostolatus operibus collocent.

Quapropter, dum eos debito honestamus praeconio, putamus Nos eorum laudabilia consilia christianaque proposita faciliora efficere per has, quas Motu Proprio statuimus, normas, ad Patrum Cardinalium habitum pertinentes:

I. De Patrum Cardinalium talari veste, sive rubri sive violacei coloris syrma seu cauda demenda est.

II. Eorum cappae syrma seu cauda, quae neque in Summi Pontificis Cappellis, neque in Sacris Consistoriis evolvenda erit, ad dimidiam est circiter partem redigenda, eius magnitudine perspecta, quae hodie in usu est.

III. Eorum vestimenta violacei coloris (talaris vestis, mantelleta, mozeta) lanea sunto ; attamen Patres Cardinales, qui serica huisrnodi vestimenta violacei coloris iam antea habuerint, iisdem indui statis temporibus pergere poterunt.

IV. Caerimoniarum normae in Romana Curia redintegrentur, ad habitum pertinentes eorum Patrum Cardinalium, qui vel ex Canonicis Regularibus, vel ex Clericis Regularibus, vel ex Religiosis Congregationibus in Sacrum Collegium cooptantur.

V. Quas decrevimus normas, eaedem a Calendis Ianuarii proximi anni mcmun vigere incipiant.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXX mensis Novembris, sacri Adventus Dominica prima, anno MCMLII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, XIV,
 Quattordicesimo anno di Pontificato, 2 marzo 1952 - 1° marzo 1953, pp. 529 - 530
 Tipografia Poliglotta Vaticana

 A.A.S., vol. XXXXIV (1952), n. 17, pp. 849 - 850.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana