Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

MELIPILLENSIS*

IN CHILIA NOVA DIOECESIS CONDITUR MELIPILLENSIS

 

Quo aptius Christifidelium spirituali bono provideretur, Venerabilis Frater Carolus Oviedo Cavada, Archiepiscopus Metropolita Sancti Iacobi in Chile, audita Conferentia Episcoporum Chiliae, ab hac Apostolica Sede postulavit ut a circumscriptione ecclesiastica sua peramplo distratto territorio nova dioecesis constitueretur. Nos vero, de omnibus particularibus Ecclesiis solliciti, favente quoque eidem rei Venerabili Fratre Iulio Einaudi, Archiepiscopo titulo Villamagnensi in Tripolitania, in eadem Natione Apostolico Nuntio, de Consilio Congregationis pro Episcopis, admotae postulationi libentes concedendum esse putamus. De planitudine igitur Nostrae potestatis, consensu suppleto eorum, quorum interest, vel qui sua interesse id putant, quae sequuntur decernimus. Ab archidioecesi Sancti Iacobi in Chile integrum separamus territorium, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum sermone patrio nuncupatorum : Melipilla, Maria Pinto, San Pedro, Alhué, Curataví, San Antonio, El Tabo, Cartagena, Rocas de Santo Domingo, Navidad, Talagante, Peñaflor et El Monte, atque ex ita distracto territorio novam condimus dioecesim Melipillensem appellandam, quae iisdem limitabitur finibus, quibus municipia, quae memoravimus, nunc terminantur. Sic conditae Ecclesiae sedem in urbe cui nomen « Melipilla » ponimus, episcopalis magisterii cathedram in paroeciali templo eadem in urbe exstante, Deo dicato in honorem Sancti Iosephi sponsi Beatae Mariae Virginis, quod ad cathedralis Ecclesiae gradum evehimus cuique insignia, privilegia honoresque tribuimus, quae ceterarum cathedralium Ecclesiarum sunt. Praeterea dioecesim Melipillensem suffraganeam facimus archidioecesi Sancti Iacobi in Chile eiusque pro tempore Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi Sancti Iacobi in Chile subicimus, iisdem iuribus, privilegiis, honoribus insignitum, atque oneribus obligationibusque adstrictum, quae Episcoporum residentium sunt propria, mandantes quoque ut quam primum ibi Consultorum Collegium constituatur qui Episcopo, concilio et opera, valido sint auxilio. Congruae insuper ac dignae Praesulis sustentationi provideatur emolumentis Curiae fideliumque oblationibus bonorumque portione, quae ad normam can. 122 C.I.C. a mensa archiepiscopali Sancti Iacobi in Chile obvenire debent ei. In iis autem quae respiciunt ad seminarii dioecesani aedificationem atque ad sacrorum alumnorum institutionem, praescripta serventur iuris communis, habita sane ratione normarum a Congregatione de Institutione Catholica editarum. Summo studio Vocationum opus foveatur ac provideatur simul ut selecti alumni sacrorum, philosophicis theologicisque imbuendi disciplinis, necnon sacerdotes quibus altiora studia complenda fuerint, Romam ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur. Quod quidem attinet ad novae dioecesis regimen, bonorum ecclesiasticorum administrationem, dioecesani administratoris, vacante sede, electionem fideliumque iura oneraque aliaque id genus, ad amussim serventur quae sacri canones praescribunt. Atque simul ac erectio dioecesis ad effectum deducta fuerit, sacerdotes illi adscripti censeantur Ecclesiae in cuius territorio ecclesiasticum detinent officium, ceteri vero sacerdotes, clerici seminariique tirones incardinati maneant vel incardinentur Ecclesiae in cuius territorio legitimum habent domicilium. Praeterea acta et documenta quae respiciunt ad noviter erectam dioecesim eiusque fideles ac bona temporalia, a Curia Sancti Iacobi in Chile ad Melipillensem Curiam transmittantur cito. Insuper ad haec perficienda deputamus Venerabilem Fratrem Iulium Einaudi, quem diximus, vel, absente eo, illum, qui negotia curat Apostolicae Sedis in Chilia, eisdem tribuentes necessarias opportunasque facultates quemlibet alium delegandi virum, ad effectum de quo agitur, modo is sit in ecclesiastica dignitate constitutus, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis sincerum peractae exsecutionis exemplar mittendi. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quarto mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo nonagesimo primo, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
       Prosecretarius Status

BERNARDINUS card. GANTIN 
 Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Franciscus Chiaurri, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXXIII (1991), n. 8, pp. 636-638

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana