Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

BEATAM MARIAM VIRGINEM

BEATA MARIA V. « A BONO CONSILIO »
ET SANCTUS BENEDICTUS, ABBAS,
PRAECIPUI ABBATIAE « NULLIUS DIOECESIS »
NOVAE NURSIAE  IN AUSTRALIA
PATRONI CAELESTES DECLARANTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. — Beatam Mariam Virginem « a Bono Consilio » appellatam et Sanctum Benedictum Abbatem cives Abbatiae « nullius dioecesis » Novae Nursiae in Australia praecipuis obsequiis venerantur et excolunt. Ad Augustam enim Deiparam et ad Sanctum Benedictum Abbatem in publicis privatisque necessitatibus confugiunt fideles, praesentissimaln Eorum opem imploraturi, quam saepe sunt experti obtinentque. Cum igitur ab eisdem habeantur peculiares tutores validumque rerum suarum praesidium, dilectus filius Gregorius Gómez, e Congregatione Casinensi O. S. B., Ordinarius Abbatiae « nullius dioecesis » Novae Nursiae in Australia, vota Cleri fideliumque sibi creditorum humiliter Nobis expromens, Nos rogavit ut Almam Deiparam « a Bono Consilio » et Sanctum Benedictum Abbatem praecipuos suae iurisdictionis eligeremus apud Deum Patronos. Quibus votis libenti animo obsecundantes, Nos, ex Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modurn Beatam Mariam Virginem « a Bono Consilio » et Sanctum Benedictum Abbatem praecipuos Abbatiae « nullius dioecesis » Novae Nursiae caelestes apud Deum Patronos constituimus ac declaramus, adiectis honoribus et privilegiis liturgicis, quae principalibus locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt nunc et in posterurn pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis Octobris, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana