Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

PIUS PP. XII

APOSTOLICA ADHORTATIO

AD CLERUM INDIGENAM*

 

Dilecti Filii, salutem et Apostolicam Benedictionem.

In auspicando super Ianiculo monte Collegio Sancti Petri, ad excipiendos altiusque excolendos iuvenes sacerdotes indigenas, provide praestituto, pergrata sane exstat opportunitas bene ominantia ac suadentia verba ex animo Nostro paterno effundendi ad universum clerum indigenam, missionarii florem apostolatus, uberes in posterum fructus coelesti ope redditurum.

Sacrae enimvero Missiones, laborioso ac diuturno Christi praeconum opere, iam multis in locis feliciter excreverunt fereque illud attigere propositum, quod earum proprium est, Ecclesiam videlicet in novis terris constabiliendi, ita ut, radicibus ibi alte defixis, ipsa per se, sine exterorum sacerdotum adminiculis, prospere vivat libereque explicetur.

Quo quidem felici eventu animi praesertim indigenarum clericorum fideliumque exstimulantur ad gratiam agendam habendamque exteris missionariis, qui tantae caritatis industria, usque ad sanguinis effusionem haud raro prolatae, laeta admodum messium tempora apparaverunt :« In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat et alius est qui metit . . . alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis » (Io. 4, 36-38).

Quibus autem condicionibus recentes Ecclesiae surculi florescere et luxuriare fecunde poterunt? Has quidem praecipuas condiciones placet Nobis breviter attingere.

In primis necessaria omnino est sanctimoniae propriae et alienae salutis cupido flagrans. Illud profecto, quod hominem cum Deo coniungat atque non indignum efficiat misericordiae eius administrum, est vitae morumque sanctitas, quae sine divinae gratiae munere obtineri nequit. Animarum autem studium fructusque apostolatus ad irritum revolvuntur, nisi bona hominis voluntas atque industria adiuvatur ac roboratur praestanti Dei auxilio :« Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus » (1 Cor. 3, 7).

Itaque, Dilecti Filii, ad graves sacerdotum virtutes adquirendas alendasque sedulo incumbite, aeternarum rerum meditationi atque ad Deum precationi quotidianam tribuite operam, sacrorum piorumque librorum lectioni frequenter attendite, sub noctem, antequam somnus obrepat, vitam vestram diligenti discussione examinate, ut quantum profeceritis vel quantum defeceritis plane agnoscatis. Si sacratis veterum ethnicorum legibus a sacerdotibus quaedam sanctitudo postulabatur, ut apud Ciceronem scriptum videmus :« Ad divos adeunto caste, pietatem adhibento . . . Qui secus faxit, deus ipse vindex erit » (Leg. II, 8); quanto maior sanctitas requiritur a ministris Christi in praecellenti sacrificio, quod perenni virtute pro mundi vita innovatur?

At non sibi soli vivendum sancte sacerdoti; ipse est enim, operarius, quem Christus conduxit in vineam suam. Iam vero sanctimoniae propriae studium, si recte sentiatur, non erit sane impedimentum ad omnes vestri ministerii partes obeundas, immo validissimum exstabit subsidium atque incitamentum. Vos igitur, quo clarioribus ornati eritis virtutibus, quo impensiore accensi penitus caritate, eo magis eritis, sicut primi apostoli, potentes opere et sermone.

Hac persuasione moti, officiis vestris alacres fungimini : cuiusmodi sunt verbum Dei nuntiare, ignaros fidei erudire, confessiones rite excipere, adesse infirmis praesertim morituris, moerentes solari, fulcire labantes, ad bonam frugem errantes reducere. Quare sacro ministerio vestro multum proderit vobis divinae humanaeque doctrinae copia; neque parvo adiumento erit cognitio quoque sermonis morumque populorum, quos ad praescripta evangelica informare debetis, itemque diuturna quidem experientia, qua pollent religiosi exterorum institutorum sodales, qui apud vos versantur, participes sane et consortes vestri eiusdem laboris ad regnum Dei in orbe amplificandum :« O magna et inclyta Dei instrumenta Sacerdotes, a quibus omnis populorum pendet beatitudo! » (S. Carolus Borr. in Syn. I, Concio I).

Praeterea illud fixum immotumque esto animis vestris, Dilecti Filii, sanctimoniam uniuscuiusque vitae atque apostolatus efficaciam niti et sustineri, tamquam solido fundamento, in constanti fidelique sacrae hierarchiae observantia. Vos enim, si Episcopis vestris caritatis et oboedientiae vinculis arcte devincti eritis, etiam inconcussae Petri Cathedrae, super qua Ecclesia universa consistit, firmiter perpetuoque adhaerebitis. Nulla profecto vita, sive physica sive moralis, concipi potest sine quadam unitate. Iamvero usque ab Ecclesiae exordiis Sanctus Cyprianus scripsit :« Deus unus et Christus unus et una Ecclesia et cathedra una super Petrum Domini voce fundata. Aliud altare constitui et sacerdotium novum fieri, praeter unum altare et unum sacerdotium, non potest. Quisquis alibi collegerit, spargit » (M. L. 4, 336). Nullus autem exercitus sine imperii unitate, sine disciplina, non modo consequi victoriam, sed ne stare quidem potest : brevi ipse dissolvitur atque certa obruitur ruina. Vos itaque catholicae Ecclesiae militiae quidam estis manipuli: si amore et fidelitate cum Ecclesia Romana coniuncti eritis, si cum Apostolica hac Sede constanter sentietis, intrepidi semper stabitis, atque inter tot labores, asperitates et pericula, proelia Domini in prima acie praeliantes nunquam fiducia aut virtute deficietis.

Estote igitur, Dilecti Filii, per terrarum orbem disseminati, splendidum Ecclesiae unius et universae documentum; contendite totis viribus ac satagite, ut ipsi, altissima conscientia officiorum vestrorum permoti, vere sitis lucernae ardentes, ex quibus virtutum omnium lumen in christianum populum effundatur.

Ut Nostrae huic exspectationi plane respondeatis et omnia prospera pro communibus votis eveniant, vobis singulis omnibus, Dilecti Filii, Apostolicam Benedictionem, divinae auspicem gratiae Nostrique animi testem, paterna in Domino caritate impertimus.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Iunii, in pervigilio festi Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, anno MDCCCCXXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

PIUS PP. XII


*Discorsi e Radiomessaggi di Sua Santità Pio XII, X,
  Decimo anno di Pontificato, 2 marzo 1948 - 1° marzo 1949, pp. 461-463
  Tipografia Poliglotta Vaticana

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana