Index

  Back Top Print

[DE - EN - ES - FR - IT - LA - PT]

 

CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI

Prot. N. 137/2009S – ED


DECRETUM
 

Cum sanctissima resplendeat in virtutibus Sanctorum virtus ipsa Iesu Christi, cumque semper proponenda sint fidelibus exempla eorundem Sanctorum[1], Benedictus PP. XVI Epistula die VII mensis Iulii a. D. MMVII data Pontificiæ Commissioni “Ecclesia Dei” mandavit ut quidam eorum, qui recentioribus decenniis Sanctorum Albo ascripti erant, secundum formam quoque extraordinariam Ritus Romani coli possent[2]. Nam “maximopere decet ut qui sanctus est apud Deum, sanctus etiam ab hominibus habeatur”[3], et “quia non parum prodest christifidelibus nova semper habere exempla virtutum quæ imitentur”[4].

Pontificia enim Commissio “Ecclesia Dei”, quæ eam sententiam per Instructionem Universæ Ecclesiæ confirmaverat[5], aggressa est quæstionem num Servi Dei in Catalogum Sanctorum nuper relati veteri Missali commode inseri possint. Investigationem igitur hanc ab illa Pontificia Commissione inchoatam Congregatio pro Doctrina Fidei modo absolvit, postquam Litteris Apostolicis die XVII mensis Ianuarii a. D. MMXIX motu proprio datis Summus Pontifex Franciscus omnia munera illius Commissionis in hanc Congregationem transtulit[6].

Quapropter Congregatio pro Doctrina Fidei, consultis nonnullis institutis religiosis, societatibus vitæ apostolicæ, et viris peritis usui antiquiori illigatis, necnon Em.mo Card. Præfecto Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, infrascriptas normas ad cultum Sanctorum in forma extraordinaria fovendum adprobavit, firmis vero manentibus concessionibus kalendariorum vel festorum particularium a S. Sede hucusque datis.

[1] Missa festiva latiore sensu (cf. RGMR 302) celebrari potest iusta de causa omnibus diebus festis III classis (iis exceptis de quibus inferius sub n. 8) necnon in vigiliis de Sanctis III classis.

[2] Præterea, quod attinet ad RGMR 302 c), permittitur etiam Missa cuiuslibet Sancti Catalogo Sanctorum post diem XXVI mensis Iulii a. D. MCMLX ascripti, eo nempe die quo memoriam liturgicam eiusdem ab Ecclesia Universa recoli statutum est. Missa autem votiva eiusdem item permittitur ad normam RGMR 311, servatis aliis rubricis de Missis votivis.

[3] Quotiens dicitur Missa festiva latiore sensu, integrum Officium divinum cum Missa concordans absolvi potest, velut Officium ordinarium (RGBR 169).

[4] Commemoratio ordinaria de festo aut vigilia omissa iuxta ea quæ in nn. 1-3 statuuntur semper fit cum aliis commemorationibus occurrentibus iuxta rubricas, servata RG 111 d).

[5] Ad formulam Missæ et Officii secundum suprascriptas ordinationes eligendam, nisi habetur in Proprio Sanctorum pro aliquibus locis Missalis Romani anni MCMLXII vel in eius novo Supplemento a S. Sede approbato, sumitur de Communi Missalis vel Breviarii. Quotiens in eodem Communi plures exstant formulæ, electio fit ad libitum celebrantis. Formulæ autem quæ recensentur in prædicto Proprio Sanctorum vel Supplemento adhiberi debent eo die quo in iis habetur.

[6] Commemoratio præterea ordinaria ad libitum celebrantis admitti potest de Sancto vel Mysterio eo die quo recensetur in Proprio Sanctorum pro aliquibus locis vel in novo Supplemento tam in Missa quam in Officio diebus liturgicis III vel IV classis, servata RG 111 d).

[7] In domibus institutorum religiosorum vel societatum vitæ apostolicæ superiori domus, haud celebranti, competit decernere modum fruendi his ordinationibus in missa conventuali necnon in officio choraliter vel communiter celebrato.

[8] Dies festi III classis qui his ordinationibus neque impediri neque omitti possunt enumerantur in sequenti tabella. Dicta festa celebrari possunt etiam in feriis III classis Quadragesimæ et Passionis, facta commemoratione feriæ iuxta rubricas.

Quæcumque hoc Decreto statuta sunt, a die XIX mensis Martii huius anni, in festo S. Ioseph, Sponsi Beatæ Mariæ Virginis, Confessoris et Ecclesiæ Universæ Patroni, serventur, contrariis quibuscumque minime obstantibus.

Summus Pontifex Franciscus, in Audientia die V mensis Decembris a. D. MMXIX infrascripto Archiepiscopo Secretario Congregationis pro Doctrina Fidei concessa, hoc Decretum ratum habuit et publici iuris fieri iussit.

Datum Romæ, ex Ædibus Congregationis pro Doctrina Fidei, die XXII mensis Februarii a. D. MMXX, in festo Cathedræ S. Petri Apostoli.

 

Aloisius F. Card. Ladaria, S.I.
Congregationis pro Doctrina Fidei Præfectus

 

✠ Iacobus Morandi
Archiepiscopus tit. Cæretanus
Secretarius
 



ADNEXUS DECRETO DIEI XXII FEBRUARII MMXX

ELENCHUS DIERUM FESTORUM III CLASSIS
QUI NON IMPEDIRI POSSUNT

JANUARIUS

17     S. Antonii Abb.
20     Ss. Fabiani Papæ et Sebastiani Mm.
21     S. Agnetis Virg. et Mart.
24     S. Timothei Ep. et Mart.
25     In Conversione S. Pauli Ap.
26     S. Polycarpi Ep. et Mart.
27     S. Ioannis Chrysostomi Ep., Conf. et Eccl. Doct.
29     S. Francisci Salesii Ep., Conf. et Eccl. Doct.
31     S. Ioannis Bosco Conf.

FEBRUARIUS

01     S. Ignatii Ep. et Mart.
05     S. Agathæ Virg. et Mart.
06     S. Titi Ep. et Conf.

MARTIUS

06     Ss. Perpetuæ et Felicitatis Mm.
07     S. Thomæ de Aquino Conf. et Eccl. Doct.
09     S. Franciscæ Romanæ, Vid.
12     S. Gregorii I Papæ, Conf. et Eccl. Doct.
21     S. Benedicti Abb.
24     S. Gabrielis Archang.

APRILIS

11     S. Leonis I Papæ, Conf. et Eccl. Doct.
14     S. Iustini Mart.
30     S. Catharinæ Senensis Virg.

MAIUS

02     S. Athanasii, Ep., Conf. et Eccl. Doct.
04     S. Monicæ Vid.
05     S. Pii V Papæ et Conf.
09     S. Gregorii Nazianzeni Ep., Conf. et Eccl. Doct.
25     S. Gregorii VII Papæ et Conf.
26     S. Philippi Nerii Conf.

IUNIUS

05     S. Bonifatii Ep. et Mart.
11     S. Barnabæ Ap.
13     S. Antonii de Padua Conf. et Eccl. Doct.
14     S. Basilii Magni Ep., Conf. et Eccl. Doct.
21     S. Aloisii Gonzagæ Conf.
30     In Commemoratione S. Pauli Ap.

IULIUS

07     Ss. Cyrilli et Methodii Epp. et Cc.
14     S. Bonaventuræ Ep., Conf. et Eccl. Doct.
19     S. Vincentii a Paulo Conf.
22     S. Mariæ Magdalenæ Pænitentis
29     S. Marthæ Virg.
31     S. Ignatii Conf.

AUGUSTUS

02     S. Alfonsi Mariæ de Ligorio Ep., Conf. et Eccl. Doct.
04     S. Dominici Conf.
05     In Dedicatione S. Mariæ ad Nives
08     S. Ioannis Mariæ Vianney Conf.
12     S. Claræ Virg.
20     S. Bernardi Abbatis et Eccl. Doct.
28     S. Augustini Ep., Conf. et Eccl. Doct.
29     In Decollatione S. Ioannis Bapt.

SEPTEMBER

03     S. Pii X Papæ et Conf.
12     Sanctissimi Nominis B. Mariæ Virg.
16     Ss. Cornelii et Cypriani Ep., Mm.
27     Ss. Cosmæ et Damiani Mm.
30     S. Hieronymi Presb., Conf. et Eccl. Doct.

OCTOBER

02     Ss. Angelorum Custodum
03     S. Teresiæ a Iesu Infante Virg.
04     S. Francisci Conf.
06     S. Brunonis Conf.
14     S. Callisti I Papæ et Mart.
15     S. Teresiæ Virg.

NOVEMBER

04     S. Caroli Ep. et Conf.
11     S. Martini Ep. et Conf.
14     S. Iosaphat Ep. et Mart.
18     In Dedicatione Basilicarum Ss. Petri et Pauli App.
22     S. Cæciliæ Virg. et Mart.
23     S. Clementis I Papæ et Mart.
24     S. Ioannis a Cruce Conf. et Eccl. Doct.

DECEMBER

03     S. Francisci Xaverii Conf.
06     S. Nicolai Ep. et Conf.
07     S. Ambrosii Ep., Conf. et Eccl. Doct.
11     S. Damasi I Papæ et Conf.
13     S. Luciæ Virg. et Mart.
 


[1] Cf. Pius XII, Litt. enc. Mediator Dei, AAS 39 (1947), 581 ; Concilium Vaticanum II, Const. Sacrosanctum Concilium, n. 104.

[2] Benedictus XVI, Epistula ad Episcopos ad producendas Litteras Apostolicas Motu Proprio datas, de Usu Liturgiæ Romanæ Instaurationi anni 1970 præcedentis, AAS 99 (2007), 798.

[3] Benedictus XIV, De Servorum Dei Beatificatione et Canonizatione, Lib. I, Cap. XIII, 2.

[4] Ibid., 5.

[5] Pontificia Commissio “Ecclesia Dei”, Instructio ad exsequendas Litteras Apostolicas Summorum Pontificum a S. S. Benedicto PP. XVI Motu Proprio datas, AAS 103 (2011), 413-420, n. 25.

[6] Franciscus, Litteræ Apostolicæ Motu Proprio datæ de Pontificia Commissione “Ecclesia Dei”, die 17 Ianuarii 2019.