The Holy See
back up
Search
riga

COMMISSIO THEOLOGICA INTERNATIONALIS

FIDES ET INCULTURATIO*

(1988)

 

INTRODUCTIO

1. Commissio theologica internationalis de relationibus inter fidem et culturam saepenumero recogitare potuit[1]. Anno 1984 in investigatione de Ecclesiae mysterio quam pro extraordinaria anni 1985 praeparavit Synodo, de fidei inculturatione est directe locuta[2]. E parte sua, Pontificia commissio biblica sessionem anni 1979 themati inculturationis fidei sub Scripturae lumine dedicavit plenariam[3].

2. Hanc nunc Commissio theologica internationalis profundis et magis systematice intendit investigationem ducere propter momentum quod thema inculturationis fidei ubique in mundo christiano acquisivit necnon propter studium instans quo Ecclesiae Magisterium hoc inde a Concilio Vaticano II pertractavit thema.

3. Fundamentum pro illa a Concilii documentis et a Synodorum offertur textibus qui ea quasi prosequuntur. Sic in Constitutione Gaudium et spes Concilium ostendit, quas lectiones et indicationes Ecclesia e suis prioribus inculturationis in mundo graeco-romano traxerit experientiis[4]. Integrum deinde huius documenti culturae promovendae dedicavit caput (de culturae progressu rite promovendo)[5]. Concilium postquam culturam tamquam pro pleniore humanitate et pro meliore mundi universi accommodatione descripsit conatum, relationes inter culturam et salutis nuntium longe consideravit. Quaedam ulterius urgentiora relate ad culturam enuntiavit christianorum officia: omnium ad culturam iuris propugnationem, culturae integralis promotionem, harmonicam inter culturam et christianismum relationum compositionem. Decretum de activitate missionali Ecclesiae atque Declaratio de religionibus non christianis quasdam ex his indicationibus iterum sibi sumunt. Duo ordinarii Synodi coetus expresse de culturis evangelizandis egerunt: ille anni 1974 evangelizationi dedicatus[6], et ille anni 1977 de formatione catechetica[7]. Coetus Synodi anni 1985 qui vigesimum conclusionis Concilii Vaticani II anniversarium celebrabat diem, inculturationem exposuit tamquam «intimam transformationem authenticorum valorum culturalium per integrationem in christianismum et radicationem christianismi in variis culturis humanis»[8].

4. E parte vero sua, Summus Pontifex Ioannes Paulus II culturarum evangelizationem speciali modo et toto corde sibi assumpsit: pro ipso enim dialogus inter Ecclesiam et culturas pro futuro Ecclesiae et mundi vitale possidet momentum. Summus Pontifex ut sibi in hoc magno opere afferat adiumentum, specialem in Curia instituit organismum: Pontificium nempe consilium pro cultura[9]. Commissio theologica internationalis gaudet, se de fidei inculturatione simul cum hoc Dicasterio hodie deliberare posse.

5. Summus Pontifex persuasioni innitens de eo quod «Verbi Incarnatio etiam culturalis fuit incarnatio», culturas asserit, in eo quod boni possident, Christi humanitati analogice similes, pro christiana exprimenda atque irradianda fide mediationis munus exercere posse[10].

6. Cum his cogitationibus essentialia duo connectuntur themata. Impriniis illud transcendentiae Revelationis relate ad culturas in quibus exprimitur. Dei utique Verbum cum elementis culturae quae illud ferunt, neque identificari neque exclusive vinculari potest. Evangelium ubi inseritur, mentalitatum etiam conversionem et morum emendationem saepe imponit: ipsae quoque culturae in Christo purificandae sunt et restaurandae.

7. Magnum alterum magisterii Ioannis Pauli II thema ad urgentem evangeiizationis culturarum refertur necessitatem. Hoc munus implicat ut culturales identitates particulares et intelligantur et cum sympathia penetrentur critica, atque ut communicationes inter illas cum cura pro universalitate quae proprie humanae omnium culturarum congruit realitati, foveantur. Summus Pontifex culturarum evangelizationem supra conceptionem anthropologicam fortiter in cogitatione christiana iam a Sanctis Patribus radicatam constituit. Quia cultura, cum ipsa recta est, hominis naturam revelat et roborat, christiana culturae penetratio in realitate humana concipienda omnis relativismi et omnis historicismi implicat superationem. Culturarum evangelizatio in hominis in se ipso et propter se ipsum amore inspirari debet, praesertim in eius exsistentiae et culturae aspectibus qui aggressionem patiuntur vel periculum[11].

8. Sub huius doctrinae atque etiam investigationis luce quam thema inculturatiohis fidei suscitavit in Ecclesia, christianam imprimis proponemus anthropologiam quae naturam, culturam et gratiam in mutuam earum collocat relationem. Deinde inculturationis considerabimus processum qui in salutis historia deducebatur in rem: in vetere nempe Israël, in Iesu vita et opera, in Ecclesia primaeva. Ultima pars de quaestionibus hodie fidei ab occursu cum pietate populari, religionibus non christianis, iuniorum Ecclesiarum culturali traditione et diversis aevi moderni aspectibus, aget propositis.

I

NATURA, CULTURA ET GRATIA

1. Anthropologi ut culturam describant vel definiant, ad distinctionem quae quandoque in oppositionem devenit, naturam inter et culturam libenter appellant. Caeterum verbi natura significatio secundum diversas scientiarum observationis, philosophiae et theologiae conceptiones est alia, Magisterium hoc verbum sensu intelligit valde definito: cuiusdam entis natura est id quod illud qua tale constituit cum eius tendentiarum versus proprios fines dynamismo. Naturae id a Deo habent quod ipsae sunt, necnon proprios fines. Hac de causa, ipsae significationis sunt plenae, propter quam homo in quantum imago Dei capax est «consilii a Creatore initi»[12] detegendi sensum.

2. Naturae humanae inclinationes fundamentales a lege expressae naturali apparent ergo tamquam Creatoris voluntatis manifestatio. Haec lex naturalis exigentias naturae humanae specificas quae Dei propositum circa rationalem et liberam creaturam significant suam. Sic quaelibet intelligentia excluditur falsa quae naturam sensu univoco percipiens, hominem ad materialem reduceret naturam.

3. Naturam vero humanam secundum eius concretam historiae tempore evolutionem considerare oportet: illud scilicet quod homo libertate fallibili, saepe passionibus subiecta, praeditus e sua fecit humanitate. Haec haereditas novis transmissa generationibus simul inmensos sapientiae, artis et generositatis implicat thesauros atque non parvum deviationum et perversionum pondus. Attentio tunc simul ad humanam naturam et ad condicionem fertur humanam quae quidem elementa complectitur exsistentialia e quibus quaedam — peccatum et gratia — ad salutis pertinent historiam. Si igitur verbo «cultura» sensu imprimis utimur positivo tamquam, exempli gratia, incrementi synonymo — ut Concilium Vaticanum II et recentiores Summi effecerunt Pontifices —, non eo ipso obliviscimur, culturas perpetuare et fovere superbiae et egoismi posse optiones.

4. Cultura in naturae humahae exigentiarum continuitate tamquam finium suorum intelligitur impletio, sicut speciatim Constitutio Gaudium et spes docet: «Ad ipsam personam hominis pertinet ut nonnisi per culturam, hoc est bona naturae valoresque colendo, ad veram plenamque humanitatem accedat… Voce cultura sensu generali indicantur omnia quibus homo multifarias dotes animi corporisque perpolit atque explicat». Plures ita sunt culturae campi: homo «ipsum orbem terrarum cognitione et labore in suam potestatem redigere studet; vitam socialem… progressu morum institutorumque humaniorem reddit; denique magnas experientias spirituales atque appetitiones decursu temporum in operibus suis exprimit, communicat atque conservat, ut ad profectum multorum, quinimmo totius generis huiriani, inserviant»[13].

5. Primum culturae subiectum persona est humana secundum omnes dimensiones exsistentiae suae considerata. Homo se colit — et hoc primus culturae est finis —, sed hoc per culturae opera et memoriam facit culturalem. Ita cultura etiam ambitu significat in quo et per quem personae augeri possunt.

6. Persona humana ens est communionis; ipsa dans et recipiens amplificatur. Persona in solidarietate cum aliis et per vincula socialia viventia progreditur. Sic realitates sicut natio, populus, societas pro personae incremento sunt «ambitus definitus et historicus... ex quo [homo] bona ad humanum civilemque cultum provehendum haurit»[14].

7. Cultura quae semper cultura quaedam concreta est et particularis, ad valores superiores omnibus hominibus communes aperta est. Originalitas cuiusdam culturae nbii significat in se concludi, sed ad divitias contribuere quae omnium hominum sunt bonum. Culturalis pluralismus tamquam mundorum clausorum iuxtapositio explanari non potest, sed tamquam participatio in omnium realitatum concentu quae versus humanitatis valores diriguntur universales. Phaenomena mutuae culturarum penetrationis in historia frequentia hanc fundamentalem culturarum particulariam ad valores omnibus communes apertionem illustrant atque adeo culturarum apertionem inter se.

8. Homo ens est naturaliter religiosum. Relatio ad Absolutum in eius profunda inscribitur essentia. Religio sensu amplo integralis est pars culturae, in qua radicatur et augetur. Propterea omnes magnae culturae dimensionem habent religiosam tamquam clavem arcus aedificii quod ipsae constituunt; illa nempe magnos inspirat effectus qui millenariam cultuum civilium exornant historiam.

9. Inmagnarum religionum basi motus hominis habetur ascendens ut Deum quaerat. Hic motus a suis deviationibus et defectibus purificatus sincerae observantiae obiectum esse debet. In illo fidei christianae inseritur donum, quae libera est amoris gratuiti Dei propositioni adhaesio, qui sese nobis revelat, qui nobis suum Filium dedit unigenitum ut nos a peccato liberaret, et qui Spiritum suum in corda effudit nostra. In hoc dono sui ipsius a Deo humanitati facto radicalis originalitas consistit christiana relate ad omnes naturae aspirationes, petitiones, victorias et acquisitiones.

10. Quia fides christiana totum naturae et culturae transcendit ordinem, ipsa est ex alia parte cum omnibus culturis socialibus in eo quod illae rectae rationi et bonae voluntati sunt conformes, et ex alia gradu eminenti elementum est culturae dynamicum. Principium quoddam relationum summam fidem inter et culturam illuminat: gratia naturam observat, eam a peccati sanat vulneribus, eam corroborat eamque elevat. Ad vitam divinam elevatio finis gratiae est specificus, sed in rem deduci non potest quin natura sanetur et quin elevatio ad ordinem supernaturalem naturam in sua propria linea ad perfectionis perducat plenitudinem.

11. Inculturationis processus tamquam Ecclesiae conatus definiri potest ut Christi nuntium in determinatum socialem et culturalem penetrare faciat ambitum, illum appellans ut secundum omnes suos valores proprios crescat, in quantum ipsi cum Evangelio conciliari possunt. Vox inculturatio ideam includit augmenti, mutuae personarum et coetuum amplificationis propter Evangelii cum ambitu sociali occursum. Secundum Ioannem Paulum II, in magnis slavorum apostolis «illius rei exemplum invenitur, quae nomen hodie prae se fert ‘animi culturae inductionis — nempe insertionis Evangelii in humanum autochthonum cultum — atque simul inductionis in Ecclesiae vitam ipsius illius cultus humani»[15].

II

INCULTURATIO ET HISTORIA SALUTIS

ISRAËL, FOEDERIS POPULUS
IESUS CHRISTUS, DOMINUS ET SALVATOR MUNDI
SPIRITUS SANCTUS ET APOSTOLORUM ECCLESIA

1. Relationes inter naturam, culturam et gratiam in concreta Foederis Dei cum humanitate considerabimus historia. In hac vero historia quae cum populo particulari sumit initium, in quodam huius populi filio, qui est etiam Filius Dei, culmen obtinet, et ab illo ad omnes terrae se extendit nationes, «aeternae Sapientiae admirabilis condescensio»[16] ostenditur.

ISRAËL, FOEDERIS POPULUS

2. Israël se tamquam immediate a Deo intellexit institutum. Etiam Vetus Testamentum, veteris Israël Scriptura, permanens revelationis Dei viventis ad populi electi membra est testis. Haec revelatio in sua forma scripta vestigium experientiarum culturalium et socialium millenii fert, in quo hic populus et cultus civiles illum circumdantes sibi mutuo occurruerunt in historia. Vetus Israël in mundo natus est qui iam magnas pepererat culturas, et in relatione crevit cum illis.

3. Veterrima Israël instituta (exempli gratia, circumcisio, vernum sacrificium, sabbati quies) illi specifica non sunt. Ea a populis desumpsit proximis. Magna culturae Israël pars similem habet originem. Attamen Sacrae Scripturae populus his commodatis profundas mutationis effecit subire, cum illa suae fidei et religiosae adiunxit praxi. Illa per fidem in Deum personalem Abrahae excrevit (liberum creatorem et sapientem mundi ordinatorem, in quo peccatum et mors suam non possunt invenire originem). Huius Dei occursus, in Foedere vivide perceptus, virum et mulierem tamquam personas intelligere permittit atque consequenter inhumana aliis culturis inhaerentia reiicere facta.

4. Biblici auctores sui temporis culturis usi sunt easque simul transformaverunt ut per unius populi historiam actionem enarrarent salvificam quam Deus in Iesu Christo ad culmen faciet pervenire, et ut omnium culturarum unirent populos ad unum corpus vocatos efformandum, cuius Christus est caput.

5. InVetere Testamento, culturae, fusae et transformatae, in revelationis Dei Abrahae, in Foedere vivide perceptae et in Scriptura consignatae, servitium ponuntur. Hoc ad Iesu Christi adventum sub culturali et religioso aspectu singularis fuit praeparatio. In Novo Testamento, Deus Abrahae, Isaac et Iacob profundius revelatus et in Spiritus manifestatus plenitudine omnes invitat culturas, ut a Iesu Christi vita, doctrina, morte et resurrectione sese permittant transformare.

6. Licet gentes in Israël insertae sint (cf. Rom 11, 11-24), efferendum est originale Dei propositum ad totam referri creationem (cf. Gen 1,1-2. 4a). Quoddam utique foedus per Noe ministerium cum omnibus terrae est conclusum populis qui ad vivendum in iustitia praesto sint (cf. Gen 9, 1-17; Eccli 44, 17-18). Hoc foedus illis praecedit, quae cum Abraham et Moyse icta sunt. Inde ab Abraham, Israël vocatur ut omnibus terrae familiis benedictiones communicet, quas recepit (Gen 12, 1-5; Ier 4, 2; Eccli 44, 21).

7. Ex alia vero parte, animadvertendum est, diversos aspectus culturae Israël non eamdem cum revelatione divina habere relationem. Quidam Verbo Dei testantur resistentiam, dum alii acceptationem exprimunt. Inter hos postremos adhuc distinguere oportet inter temporanea (ritualia et iudiciaria praescripta) et permanentia ambitu universali praedita. Quaedam «in lege Moysis et prophetis et psalmis» (Lc 24, 44; cf. v. 27) elementa sensum praecise habent praehistoriae Iesu.

IESUS CHRISTUS, DOMINUS ET SALVATOR MUNDI

I. Iesu Christi Relate ad Omnem Culturam Transcendentia

8. Persuasio quaedam praedicationem Iesu pervadit: in ipso Iesu, in ipso verbo et in eius persona Deus dona iam Israël et nationum universitati facta complet, ea superando (Mc 13, 10; Mt 12, 21; Lc 2, 32). Iesus pro omnibus nationibus et pro omnibus culturis lux est excelsa et vera sapientia (Mt 11, 19; Lc 7, 35). In sua ipsa ostendit activitate, Deum Abrahae iam a Israël tamquam creatorem et Dominum agnitum (Ps 93, 1-4; Is 6, 1) praesto esse, ut super omnibus regnet, qui Evangelio credent; immo per Iesum Deus iam regnat (Mc 1, 15; Mt 12, 28; Lc 11, 20; 17, 21).

9. Doctrina Iesu, speciatim in parabolis, non paucas componere et, si casus ferat, reiicere non veretur ideas, quas historia, religio de facto in praxim deducta et cultura coaetaneis eius suggesserant circa Dei naturam et operationem (Mt 20, 1-16; Lc 15, 11-32; 18, 9-14).

10. Totalis intimitas filialis Iesu cum Deo et amans oboedientia quae eum ducit, ut Patri vitam et mortem offerat suam (Mc 14, 36), propositum originale Dei circa creationem a peccato deturpatam, in illo testantur esse restauratum (Mc 1, 14-15; 10, 2-9; Mt 5, 21-48). Coram nova creatione et novo Adamo invenimur (Rom 5, 12-19; 1 Cor 15, 20-22). Ita relationes cum Deo sub pluribus aspectibus sunt profunde mutatae (Mc 8, 27-33; 1 Cor 1, 18-25). Talis est novitas, ut maledictio quae Messiam percutit crucifixum, in benedictionem pro omnibus deveniat populis (Gal 3, 13; Deut 21, 22-23) et fides in Iesum salvatorem oeconomiam substituat Legis (Gal 3, 12-14).

11. Iesu mors et resurrectio, per quas Spiritus in corda est effusus, sapientiarum et ethicarum mere humanarum ostenderunt insufficientiam, atque adeo Legis licet Moysi a Deo datae; haec omnia sunt instituta quae boni cognitionem praebere possunt, sed non vim illud adimplendi, peccati cognitionem, sed non potestatem se ab illo subtrahendi (Rom 7, 16 ss; 3, 20; 7, 7; 1 Tim 1, 8).

II Christi Praesentia Relate ad Culturam et Cuhuras

A. Particularitas Christi, Domini et Salvatoris universalis

12. Filii Dei incarnatio, quippe quae integralis fuit et concreta, incarnatio culturalis fuit. «Ipse Christus incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et culturalibus condicionibus hominum cum quibus conversatus est»[17].

13. Filius Dei Iudaeus ex Nazareth in Galilea esse voluit, qui aramaice loquebatur, piis Israël parentibus erat subditus, eos ad Templum comitabatur hierosolymitanum, ubi ipsi eum «sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos» (Lc 2, 46) inveniunt. Iesus inter mores et instituta in Palestina primo saeculo vigentia crescit, sui temporis discens officia modumque agendi piscatorum, agricolarum et mercatorum sui observans ambitus. Scenae et ruris conspectus qui futuri rabbini imaginationem alunt, ad terram et tempus bene determinatum pertinent.

14. Iesus, Israël pietate nutritus, quae Legis et prophetarum efformabatur doctrina, cui experientia prorsus singularis Dei ut Patris profunditatem praebet inauditam, in traditione spirituali bene determinata collocatur, in illa nempe iudaici prophetismi. Sicut veteres prophetae, ipse os est Dei et ad conversionem vocat. Modus est etiam valde characteristicus: lexicon, genera litteraria, styli rationes, omnia Eliae et Elisaei commemorant lineam: parallelismus biblicus, proverbia, paradoxa, admonitiones, beatitudines et etiam actiones symbolicae.

15. Iesus vitae Israël ita connectitur, ut populus et traditio religiosa in quibus collocatur, aliquid, hac de causa, in historia salutis hominum habeat singulare; hic populus electus et traditio religiosa ab illo proveniens permanentem pro humanitate habent significationem.

16. Incarnatio nihil habet inopinatum. Dei Verbum historiam ingreditur quae illum praeparat, annuntiat et praefigurat. Imprimis Christus quasi unum corpus cum populo fit, quem Deus sibi efformavit ut donum Filii sui efficeret. Omnia verba a prophetis prolata Verbum subsistens auspicantur, quod est Filius Dei.

17. Sic historia foederis cum Abraham initi et per Moysem cum populo Israël, sicut libri qui hanc historiam enarrant et explanant, haec omnia pro Iesu fidelibus momentum conservant paedagogiae, quae solvi et substitui non potest. Caeterum, huius populi electio, ex quo Iesus ortus est, numquam facta est irrita. Cognati mei secundum carnem — scribit Paulus — «sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones, quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen» (Rom 9, 3-5). Bona oliva privilegia in favorem oleastri non amisit sua, qui in illo insertus est (Rom 11, 24).

B. Unius Christi catholicitas

18. Licet condicio Verbi incarnati sit particularis — atque adeo cultura quae illud accipit, format et prosequitur —, Filius Dei non unitur primario huic particularitati. Quia Deus homo factus est, quamdam etiam stirpem, nationem et tempus assumpsit. «Cum in Eo natura humana assumpta, non perempta sit, eo ipso etiam in nobis ad sublimen dignitatem evecta est. Ipse enim, Filius Dei, incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit»[18].

19. Christi transcendentia illum supra humanam familiam non segregat, sed eum, ultra omnem particularismum, omni homini praesentem efficit. «Nemini et nullibi ut extraneus reputari potest»[19]. Non est Iudaeus neque Graecus, non est servus neque liber, non est masculus et femina; omnes enim vos unus estis in Christo Iesu» (Gal 3, 28). Christus nos assequitur sive in unitate quam efformamus sive in individuorum multiplicitate et diversitate in quibus nostra communis subsistit natura.

20. Tamen Christus nos in nostrae concretae humanitatis non assequeretur veritate, nisi nos in nostrarum culturarum diversitate et complementarietate attingeret. Re quidem vera, culturae — lingua, historia, generalis coram vita habitudo, diversa instituta— nos, sive pro bono sive pro malo, in vita accipiunt, formant, comitantur et prosequuntur. Si universum totum arcano locus est gratiae et peccati, quomodo talis locus in nostris culturis etiam non esset, quae activitatis proprie humanae fructus quoque sunt et semina?

21. Caeterum, culturae in Christi Corpore, in quantum ipsae a gratia et fide animatae sunt et renovatae, complementariae sunt. Ipsae permittunt multiplicem perspicere fecunditatem, cuius doctrinae et vires ipsius Evangelii sunt capaces, atque adeo veritatis, iustitiae, amoris et libertatis principia cum a Christi Spiritu sunt penetrata.

22. Oportet denique in memoriam revocare, Ecclesiam, Verbi incarnati sponsam, non propter strategicum sui commodi studium de culturarum humanitatis diversarum sorte curam gerere. Ipsa hos veritatis et amoris fontes a Deo in creatione tamquam semina Verbi dispositos ab intra animare et a peccato liberare vult, quo illos corrupimus. Verbum Dei in creationem non venit quae illi esset aliena. «Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant» (Col 1, 16-17).

SPIRITUS SANCTUS ET APOSTOLORUM ECCLESIA

I. A Ierusalem ad Gentes: Characteristica Inculturationis Fidei Initia

23. Die Pentecostes, Spiritus Sancti irruptio relationi inter fidem christianam et culturas tamquam impletionis et plenitudinis eventui praebet initium: salutis promissio a Christo resuscitato impleta, credentium cor per ipsius Spiritus Sancti effusionem replet. «Magnalia Dei» omnibus hominibus cuiuslibet linguae et cuiuslibet culturae deinceps «palam fient» (Act 2, 11). Dum humanitas sub Babel divisionis vivit signo, ei Spiritus Sancti donum tamquam gratia offertur transcendens et tamen valde humana symphoniae cordium. Divina communio (koinōnia) novam inter homines recreat communitatem, eorum divisionis penetrans signum, quin illud destruat: linguas.

24. Spiritus Sanctus quamdam super-culturam non instituit, sed ipse personale et vitale est principium novam communitatem in synergia cum eius membris vivificaturum. Spiritus Sancti donum ad structurarum non pertinet ordinem, sed hierosolymitana Ecclesia quam ipse efformat, fidei simul et agapēs est koinonia, quae in pluralitate communicatur sine divisione; ipsa Corpus est Christi, cuius membra sine uniformitate uniuntur. Primum catholicitatis periculum apparuit, cum diversitates quae culturae erant connexae (inter Graecos et Hebraeos tensiones), communioni iactaverunt minas (Act 6,1 ss), Apostoli differentias non suppresserunt, sed essentiali Corporis ecclesialis functioni attulerunt incrementum: diakoniae in servitium koinōniae.

25. Ut Bonus Nuntius Nationibus communicetur, Spiritus Sanctus novam penes Petrum et in communitate hierosolymitana suscitat discretionem (Act 10 et 11): fides in Christum a novis non exigit credentibus, ut eorum deserant culturam, ad illam Legis populi assumendam iudaici; omnes vocantur populi, ut Promissione fruantur et haereditatem pro illis Foederis Populo participent concreditam (Eph 2,14-15) Propterea «nihil ultra… quam haec necessario» (Act 15, 28), secundum apostolici coetus decisionem.

26. Sed Crucis mysterium Iudaeis scandalum, gentibus est stultitia. In hoc, fidei inculturatio peccatum collidit radicale quod veritatem culturae a Christo non assumptae «detinet» (cf. Rom 1, 18): idololatriam. Dum homo «eget gloria Dei» (cf. Rom 3, 23), quidquid «colit», sui ipsius imago est opaca. Kerygma paulinum a Creatione proficiscitur et a vocatione ad Foedus, morales humanitatis caecae denuntiat perversiones et in Christo mortuo et resuscitato proclamat salutem.

27. Post catholicitatis periculum inter Communitates christianas culturaliter diversas, post legalismi iudaici et idololatriae resistentias, in gnosticismo fides culturae se submittit. Phaenomenum postremarum Pauli et Ioannis epistularum nascitur tempore; illud pleraque doctrinalia sequentibus saeculis nutriet discrimina. Hic, ratio humana in suo statu vulnerato Incarnationis Filii Dei reiicit stultitiam et Mysterium recuperare intendit, illud dominanti accommodans culturae. Sed «fides non est in sapientia hominum, sed in virtute Dei» (cf. 1 Cor 2, 4 ss).

II. Traditio apostolica: fidei inculturatio et culturae salus

28. «Temporibus novissimis» quae in Pentecoste incipiunt, Christus resuscitatus, Alpha et Omega, populorum ingreditur historiam: deinceps historiae atque adeo culturae apertus est sensus (Apoc 5,1-5) et illum Spiritus revelat Sanctus, eum actualem faciens et omnibus communicans. Ecclesia sacramentum est huius Revelationis et Communionis. Ipsa omni culturae in qua Christus accipitur, centrum praebet, eam in «futuri saeculi» collocans cardinem, atque disruptam a «principe huius mundi» restaurat communionem. Sic cultura in eschatologica invenitur condicione: versus suam in Christo tendit adimpletionem, sed salvari non potest, quin mali societur repudio.

29. Unaquaeque localis vel particularis Ecclesia vocatur ut in Spiritu Sancto sacramentum sit quod Christum, crucifixum et resuscitatum in cuiusdam culturae carne manifestet:

a) Cultura Ecclesiae localis – iunioris vel veteris — culturarum dynamismum earumque participat vicissitudines. Quamquam ipsa in condicione est eschatologica, periculis et tentationibus manet submissa (cf. Apoc 2 et 3).

b) «Christiana novitas» in Ecclesiis localibus expressiones generat particulares culturaliter specificas (formulationum doctrinalium modos, liturgicos symbolismos, sanctitatis exemplaria, canonicas normas etc). Sed inter Ecclesias Communio in fide apostolica et in amoris solidarietate celet agnitionem.

c) Omnis Ecclesia ad nationes missa Dominum suum non testaretur nisi relate ad sua culturalia vincula Illi in prima kenosi Incarnationis eius et in ultima vivificantis Passionis eius conformaretur exinanitione. Fidei inculturatio quaedam ex Traditionis apostolicae est expressionibus, cuius Paulus saepenumero indolem effert dramaticam (1 et 2 Cor passim).

30. Apostolica scripta et patristica testimonia suam culturae visionem ad evangelizationis servitium non circumscribunt, sed illam in Mysterii Christi inserunt totalitatem. Pro illis creatio est Gloriae Dei reverberatio, homo vivens eius est icon atque in Christo similitudo cum Deo data est. Cultura locus est, in quo homo et mundus vocantur ut in Gloria inveniantur Dei. Occursus in tantum deficit vel obscuratur, in quantum homo peccator est. Intra creationem servitute subiectam, vivide «novi universi» (Apoc 21, 5) percipitur graviditas: Ecclesia «ingemiscit» (cf. Rom 8, 18-25). In illa et per illam, huius mundi creaturae redemptionem et transfigurationem possunt vivere suam.

III

HODIERNA INCULTURATIONIS PROBLEMATA

POPULARIS PlETAS
FIDEI INCULTURATIO ET RELIGIONES NON CHRISTIANAE
IUNIORES ECCLESIAE ET EARUM CHRISTIANA PRAETERITA
FIDES CHRISTIANA ET MODERNITAS

1. Fidei inculturatio quam praecipue sub aspectu philosophico (natura, cultura et gratia) imprimis consideravimus, deinde sub aspectu historiae et dogmatis (inculturatio in historia salutis), reflexioni theologicae et actioni pastorali ulterius magni momenti proponit problemata. Sic quaestiones quae saeculo XVI propter novos mundos inventos sunt ortae, nostrum adhuc animum sollicitare pergunt, Quomodo spontaneae expressiones religiositatis populorum cum fide sunt concordandae? Quinam animi habitus relate ad religiones non christianas est assumendus, praesertim relate ad illas quae «cum progressu culturae connexae»[20] sunt? Nostro autem tempore, novae oriuntur quaestiones. Quomodo «iuniores Ecclesiae», natae nostro saeculo in quo indigenae valde foventur habitudines, tam sua christiana praeterita quam culturalem historiam suorum propriorum populorum considerare debent? Quomodo Evangelium debet novum animare, purificare et roborare mundum, ad quem nos praesertim industriarum et urbium ducit incrementum? Arbitramur has quatuor imponi quaestiones cuilibet qui de hodiernis condicionibus pro fidei deliberat inculturatione.

POPULARIS PIETAS

2. Nomine popularis pietatis generatim intelligitur fidei et pietatis christianarum in nationibus ab Evangelio attactis unionem cum profunda cultura et formis religionis praecedentis illorum populorum. De numerosissimis agitur devotionibus quibus christiani suum sensum religiosum simplicibus exprimunt modis, inter alios per festum et peregrinationem, per tripudium et canticum. Cum de hac sermo est pietate, possibile est de synthesi loqui vitali, quia illa «spiritum et corpus, communionem et institutionem, personam et communitatem, fidem et patriam, intelligentiam et affectum»[21] unit. Synthesis valor — ut praevideri potest — tam ab evangelizationis antiquitate et profunditate pendet quam a compatibilitate praecedentium elementorum religiosorum et culturalium cum fide christiana.

3. Paulus VI in Adhortatione apostolica Evangelii nuntiandi popularis pietatis novam aestimationem confirmavit et fovit. «Qui habitus [quibus Dei investigatio atque fides significantur], si diu tamquam minus puri existimati interdumque despecti sunt, ubique fere ab hodiernae aetatis hominibus ad novam quamdam indagationem cognitionemque revocantur»[22].

4. «Si congruenter dirigatur, ac potissimum per evangelizandi viam rationemque — prosequebatur Paulus VI — multis quoque bonis eadem [popularis pietas] uber est. Namque aliquam Dei sitim portendit, quam simplices pauperesque spiritu uni possunt experiri; hominibus tribuit facultatem sese devovendi et strenue impendendi ad apicem usque virtutis, cum de fide profitenda agatur. Acrem secumfert sensum, quo ineffabilia Dei attributa percipi queant: eius nempe paternitas, providentia, praesentia perpetuae benevolentisque caritatis. Ex interiore homine progignit habitus, quos rarius alibi pares aequalesque deprehendas: patientiam dicimus, conscientiam crucis in cotidiana vita ferendae, a rebus abstractionem, liberalem aliorum admissionem, officiosam observantiam»[23].

5. Caeterum, vis et profunditas radicum popularis pietatis manifestatae sunt hac longa despectus periodo, de qua Paulus VI loquebatur. Pietatis popularis expressiones definitivi recessus supravixerunt praedictionibus, quas modemitas et saecularismi progressus videbantur spondere. Ipsae in pluribus mundi regionibus suam attractionis conservaverunt et etiam auxerunt vim quam supra multitudines exercebant.

6. Saepenumero popularis pietatis limites denuntiati sunt. Ipsi in quodam consistunt simplismo, qui diversarum religionis deformationum est fons, atque adeo superstitionum. Res tunc in manifestationum culturalium permanet strato, quin vera fidei adhaesio et huius fidei in proximi servitio expressio praebeantur. Popularis pietas, si male dirigatur, etiam ad sectarum formationem ducere potest atque ita veram communitatem laedere ecclesialem. Ulterius in periculo versatur, ut sive a politicis potestatibus sive a viribus religiosis fidei christianae alienis in earum ducatur commodum.

7. Horum periculorum conscientia ad catechesim invitat intelligentem, authenticae pietatis popularis merita aestimantem et simul discretionis capacem. Pari modo, liturgia vivens et accommodata ad magni momenti munus vocatur exercendum pro fide valde pura et formis vitae religiosae populorum traditionalibus in unum componendis. Procul dubio, popularis pietas anthropologiae culturali christianae aliquid quit conferre quod substitui non potest et quod distantiam, quandoque tragicam, attenuare posset inter christianorum fidem et quaedam socialia et oeconomica instituta signi valde diversi, quae eorum vitam regunt quotidianam.

FIDEI INCULTURATIO ET RELIGIONES NON CHRISTIANAE

I. Religiones non Christianae

8. Ecclesia, inde a suis originibus, pluralitatis religionum invenit quaestiones in diversis positas stratis. Adhuc hodie christiani solummodo tertiam circiter incolarum totius mundi constituunt partem. Caeterum, in mundo debebunt vivere, qui crescentem erga pluralismum in re religiosa experitur sympathiam.

9. Loco magni momenti considerato, qui religioni competit intra culturam, Ecclesia localis vel particularis in ambitu sociali et culturali non christiano stabilita animo valde serio huius ambitus elementa religiosa considerare debet. Caeterum, haec cura secundum horum factorum religiosorum profunditatis et vitalitatis mensuram esse debebit.

10. Si continentem tamquam exemplum adducere licet, de Asia loquemur, in qua plures ex magnis religiosis mundi motibus nati sunt. Hinduismus, budhismus, islamismus, confucionismus, taoismus et shintoismus —: unumquodque utique ex his religiosis systematibus in continentis partibus diversis — profunde in populis radicati sunt et magnum ostendunt vigorem. Tam personalis vita quam socialis et communitaria activitas modo decisivo ab his traditionibus religiosis et spiritualibus signatae sunt. Ipsae quoque Asiae Ecclesiae religionum non christianarum quaestionem inter illas maioris momenti et urgentioris considerant necessitatis. Hae obiectum sunt illius praestantis formae relationis quae dialogus est.

II. Religionum Dialogus

11. Cum aliis religionibus dialogus partem vitae christianorum constituit integralem: hic dialogus per mutuam studii et laboris in communi communicationem ad meliorem religionis alius intelligentiam et ad pietatis confert augmentum.

12. Pro fide christiana, omnium unitas in eorum origine et destinatione, id est, in creatione et in communione cum Deo in Iesu Christo praesentiam et actionem universalem Spiritus Sancti habet comites. Ecclesia in dialogo audit et discit. «Ecclesia catholica nihil eorum, quae in his religionibus vera et sancta sunt, reiicit. Sincera cum observantia considerat illos modos agendi et vivendi, illa praecepta et doctrinas, quae, quamvis ab iis quae ipsa tenet et proponit in multis discrepent, haud raro referunt tamen radium illius Veritatis, quae illuminat omnes homines»[24].

13. Hic dialogus quadam originalitate praeditus est, cum religionum historia testetur, pluralitatem rehgionum discriminationem et invidiam, phanatismum et despotismum saepe genuisse; propter haec omnia, religio accusata est tamquam divisionis fons intra humanam familiam. Ecclesia, «universale salutis sacramentum», id est, «signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis»[25], a Deo vocatur, ut pro omnibus hominibus et pro omnibus populis unitatis in Iesu Christo ministra sit et instrumentum.

III. Transcendentia Evangelii Relate ad Culturam

14. Oblivisci non possumus transcendentiam Evangelii relate ad omnes humanas culturas in quibus vocatur ut radicetur et secundum omnes suas augeatur virtualitates. Quantavis observantia esse possit erga id quod bonum et sanctum est in haereditate culturali cuiusdam populi, haec tamen animi habitudo non implicat ut huic haereditati culturali indoles tribuatur absoluta. Nemini oblivisci licet, Evangelium inde ab origine «Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam» (1 Cor 1, 23) fuisse. Inculturatio quae dialogi inter religiones assumit viam, nullo modo syncretismo ansam praebere potest.

IUNIORES ECCLESIAE ET EARUM CHRISTIANA PRAETERITA

15. Ecclesia mysterium prosequitur et actuale facit servi Iahveh, cui promissum est: «dabo te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae» (Is 49, 6); ipse erit «foedus populi» (Is 49, 8). Haec prophetia in rem ducitur in ultima Cena, cum Christus pridie quam pateretur, a Duodecim circumdatus Apostolis, corpus suum et sanguinem suum tamquam Novi Foederis nutrimentum et potum dedit suis, illos ita in suum proprium vertens corpus. Ecclesia, Novi Foederis nascebatur populus. Ipsa, die Pentecostes, Spiritum Christi, Spiritum Agni inde ab originibus immolati recipiet, qui iam laborabat, ut votum tam profunde in hominibus radicatum exaudiret: radicalissimam unionem in radicalissima diversitatis observantia.

16. Virtute catholicae communionis, quae omnes particulares unit Ecclesias in eadem historia, iuniores Ecclesiae praeterita considerant Ecclesiarum a quibus ipsae ortae sunt, tamquam suae propriae historiae partem. Tamen maximus interpretationis actus qui earum spiritualem signat maturitatem in eo consistit, ut hanc praecessionem tamquam originariam et non solum tamquam historicam considerent Hoc significat, iuniores Ecclesias fidem Evangelii accipientes quod illis veteres annuntiaverunt Ecclesiae, ipsum «ducem fidei» (Heb 12, 2) et integram Traditionem accepisse in qua fides testimonio firmatur, sicut etiam capacitatem originales generandi formas, in quibus una et communis exprimetur fides. Ecclesiae iuniores, pares in dignitate, ex eodem viventes mysterio, authenticae Ecclesiae-sorores, simul cum suis prioribus, mysterii Christi mahifestant plenitudinem.

17. Ecclesia, Novi Foederis populus, in quantum paschale commemorat mysterium et alterum Domini incessanter annuntiat adventum, initiata eschatologia culturalium traditionum populorum dici potest, utique si hae traditiones legi purificanti mortis et resurrectionis in Iesu Christo fuerint submissae.

18. Sicut Paulus Athenis in Areopago, iunior Ecclesia novam et creatricem veteris culturae facit lectionem. Cum haec ad Christum transit cultura, «aufertur velamen» (2 Cor 3, 16). Tempore «incubationis» fidei, haec Ecclesia Christum tamquam «exegetam et exegesim» Patris in Spiritu detexerat[26]; caeterum, eum ut talem contemplari non desinit. Nunc eum «exegetam et exegesim» hominis detegit, qui fons culturae est et scopus. Deo ignoto, in Cruce revelato, homo correspondet ignotus, quem iunior annuntiat Ecclesia quatenus mysterium paschale est vivens, in vetere cultura per gratiam inceptum.

19. Iunior Ecclesia in salute quam praesentem efficit, omnia invenire conatur vestigia sollicitudinis Dei erga particularem coetum humanum, semina Verbi. Id quod prologus Epistulae ad Hebraeos de Patribus asserit et prophetis, quodammodo et analogice assumi potest et valet de omni humana cultura relate ad Iesum Christum in eo quod in culturis rectum est et verum atque in eo quod illae continent sapientiae.

FIDES CHRISTIANA ET MODERNITAS

20. Technicae mutationes quae industrialem revolutionem et postea illam provocaverunt urbanam, profundam incolarum affecerunt animam, qui beneficiarii et simul saepe victimae harum sunt mutationum. Credentibus hac de causa urgens et difficile imponitur munus culturam intelligendi modernam in eius characteristicis lineamentis, atque etiam in eius relate ad salutem a Iesu Christo allatam exspectationibus et indigentiis.

21. Industrialis revolutio pari modo revolutio fuit culturalis. Valores usque ad illud stabiliti tempus in quaestione sunt positi, sicut laboris personalis et communitarii sensus, directa hominis ad naturam relatio, factum ad familiam pertinendi quae tam in cohabitatione quam in labore sit fulcrum, radicatio in localibus et religiosis communitatibus quae mensuram habeant humanam, participatio in traditionibus, ritibus, caerimoniis et celebrationibus quae magnis exsistentiae momentis praebent sensum. Industrializatio cum incolarum accumulationem provocet inordinatam, his valoribus saecularibus grave infert damnum, quin communitates suscitet capaces novas assumendi culturas. Ubi iam populi quam maxime tutamine carentes idonei incrementi quaerunt specimen, industrializationis commoda et etiam pericula atque impensae melius perspiciuntur humanae.

22. Inpluribus vitae campis magni progressus sunt effecti: in nutrimento, sanitate, educatione, evectu, ad bona omnis generis consumptiva accessu. Attamen profundae ubique in collectivo inconscio oriuntur inquietudines. In pluribus terrae plagis, progressus idea, praesertim post secundum mundiale bellum, locum cessit illusionum ademptioni. Rationalitas in productionis et administrationis rebus, cum personarum obliviscitur bonum, contra rationes laborat. Emancipatio a communitatibus quibus quis pertinebat, hominem in massam sepelit anonymam. Nova communicationis media tam structuras destruunt quam unire possunt. Scientia per technicas creationes quae eius sunt fructus, simul creatrix et homicida est. Quidam propterea de modernitate desperant et de nova loquuntur barbarie. Tot insuccessibus et defectibus non obstantibus, omnium nationum, divitum et pauperum, impulsus exspectandus est moralis. Si Evangelium praedicatur et exauditur, culturalis et spiritualis possibilis est conversio: ipsa ad solidarietatem vocat, ad curam de bono personae integrali, ad iustitiam promovendam et pacem, ad Patris adorationem ex quo omne procedit bonum.

23. Evangelii in societatibus modernis inculturatio, methodicum exigit conatum investigationis et actionis inter se compositarum. Hic conatus penes evangelizationis responsabiles supponit: 1) acceptionis et criticae discretionis habitudinem; 2) capacitatem novarum culturarum exspectationes spirituales et aspirationes humanas percipiendi; 3) aptitudinem pro analysi culturali in ordine ad realem cum mundo moderno occursum.

24. Re vera, habitudo requiritur acceptionis penes illam qui mundum huius temporis intelligere et evangelizare vult. Progressus modernitatem comitantur in pluribus materialibus et culturalibus campis innegabiles: in rerum facultate, mobilitate humana, scientia, investigatione, educatione, novo solidarietatis sensu. Ulterius Vaticani II Ecclesia vivam acquisivit conscientiam de novis condicionibus in quibus missionem exercere debet suam, atque in modernitatis culturis Ecclesia construitur pro futuro. Ad discretionem norma applicatur traditionalis, a Pio XII iterum proclamata: «civilem... variarum gentium cultum earumque instituta satius digniusque agnoscere atque sua ipsarum animi ornamenta ac dotes... colere ac provehere... Quidquid in populorum moribus indissolubili vinculo superstitionibus erroribusque non adstipulatur, benevole nullo non tempore perpenditur ac, si potest, sartum tectumque servatur»27.

25. Evangelium quaestiones suscitat fundamentales penes illum qui de modo agendi hominis recogitat moderni. Quomodo huic homini radicalitas nuntii Christi potest fieri intelligibilis: caritas sine condicionibus, evangelica paupertas, Patris adoratio et constans eius voluntati assensus? Quomodo ille educari potest de doloris et mortis sensu? Quomodo fides et spes in operam resurrectionis a Iesu Christo impletae suscitari possunt?

26. Capacitatem culturas analysi subiiciendi evolvere debemus atque consequentias morales et spirituales percipiendi. Necessarium est totam Ecclesiam in actionem movere, ut munus summe complexum inculturationis Evangelii in mundo moderno cum successu aggrediatur. Relate ad hoc Ioannis Pauli II curam facere debemus nostram: «Inde a Pontificatu mei initio, consideravi Ecclesiae cum nostri temporis culturis dialogum campus esse vitalem, in quo in discrimine ponitur mundi in hac saeculi XX fine destinatio»[28].

CONCLUSIO

1. Paulus VI postquam edixerat oportere «ipsius... Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant»; adiungebat «evangelizare oportere — non foris, tamquam si ornamentum aliquod vel exterior color addatur, sed intus, ex vitae centro et ad vitae radices — seu Evangelio perfundere culturas atque etiam culturam hominis, secundum latissimum illum ac plenissimum sensum, quem hae voces accipiunt in Constitutione Gaudium et spes... Regnum, quod Evangelio nuntiatur, in vitae usum deducitur ab hominibus, qui sua certa cultura imbuti sunt, atque in Regno aedificando necessario usurpanda sunt quaedam elementa culturae et culturarum humanarum»[29].

2. Ioannes Paulus II, e parte sua, asserebat: «In hac saeculi XX fine, Ecclesia omnia omnibus fieri debet, culturas hodiernas cum sympathia assequens. Adhuc ambitus et mentalitates atque etiam integrae nationes et regiones sunt evangelizandae, id quod longum et strenuum inculturationis supponit processum, ut Evangelium culturarum viventium penetret animam, earum altissimis respondens exspectationibus illasque usque ad ipsam fidei, spei et caritatis christianarum mensuram crescere faciens... Quandoque culturae solummodo superficialiter attactae sunt, et utcumque sese incessanter transformantes, renovatum exigunt occursum... Ulterius novi culturae apparent campi cum diversis scopis, methodis et expressionis modis»[30].

ANNEXUM

Tamquam viae ducem pro lectoribus si forte diversae relationes edantur praeparatoriae, earum elenchum hic praebemus. Re quidem vera, R.P. Gilles Langevin S.I., Praeses subcommissionis et redactor principalis, ab his procedens laboribus (qui eorum actorum permanent proprii, quippe qui ab illis sub propria sunt scripti responsabilitate) synthesim redegit quam Commissio theologica internationalis tribus sese succedentibus approbavit suffragationibus, ex quibus duae priores magni momenti attulerunt emendationes.

En series rerum de quibus actum est:

I — Diversi aspectus reflexionis et actionis Ecclesiae circa inculturationis problema:

1. Status quaestionis relate ad Magisterium:

1.1. Concilium Vaticanum II et Synodi (Prof. Philippe Delhaye)

1.2. Allocutiones pontificiae (Prof. André-Jean Léonard)

2. Theologia et actio pastoralis:

2.1. In Asia (Prof. Peter Miyakawa Toshiyuki)

2.2. In Africa (Prof. James Okoye)

2.3. In America Latina (Prof. José Miguel Ibáñez Langlois)

2.4. In Mundo Atlantico (Prof. Giuseppe Colombo)

II — Sacra Scriptura et Theologia:

1. Deus Pater: Vetus Testamentum et Iudaismus (Dr. Hans Urs von Balthasar)

2. Iesus Christus:

2.1. Assumptio naturae humanae (Prof. Gilles Langevin)

2.2. Salus et deifieatio (Prof. Francis Moloney)

3. Spiritus Sanctus et Ecclesia (Prof. Jean Corbon)

III — Anthropotogia:

Natura creata, lapsa et redempta (Prof. Georges Cottier)

IV — Ecctesiologia: communitas christiana et communitates humanae:

1. Religiones non christianae (Prof. Felix Wilfred)

2. Relationes iuniorum Ecclesiarum cum veteribus ecclesiasticis traditionibus (Prof. Barthélemy Adoukonou).

3. Documentum in forma conclusionis pastoralis: Modernitas (Prof. Hervé Carrier)

* Documentum a Commissione Theologica Internationali sessione plenaria mensis decembris anni 1987 perdurante praeparatum, in plenaria mensis octobris 1988 ample in forma specifica approbatum sessione et de Eminentissimi Domini Iosephi Cardinalis Ratzinger eiusdem Commissionis Praesidis consensu publici iuris factum. In Nota huic documento annexa Sodalium inveniuntur nomina, qui speciali modo huic textui adlaborando contulerunt operam.

[1]Cf. textus De unitate fidei et theologico pluralismo (1972), De promotione humana et salute christiana (1976), De doctrina catholica sacramenti matrimonii (1977), Quaestiones selectae de christologia, qui colliguntur in volumine Commissio theologica internationalis, Documenta (1969-1985), Libreria Editrice Vaticana 1988.

[2]Themata selecta de ecclesiologia occasione XX anniversarii conclusionis Concilii Oecumenici Vaticani II (1984), 4: Documenta (1969-1985), pp. 494-504.

[3]Pontificia Commissio Biblica, Fede e cultura alla luce della Bibbia - Foi et culture à la lumière de la Bible, Torino, Editrice Elle Di Ci, 1981.

[4]Concilium Vaticanum II, Const. pastoralis Gaudium et spes, 44: AAS 58 (1966) 1064-1065.

[5]Ibid., 53-62: AAS 58 (1966) 1075-1084.

[6]Paulus VI, Adhort. apostolica Evangelii nuntiandi, 18-20: AAS 68 (1976) 17-19.

[7]Ioannes Paulus II, Adhort. apostolica Catechesi tradendae, 53: AAS 71 (1979) 1319-1321.

[8]Ecclesia sub Verbo Dei mysteria Christi celebrans pro salute mundi. Relatio finalis II, D, 4, E Civitate Vaticana 1985, pp. 17-18.

[9]Ioannes Paulus II, Epistula qua Pontificium Consilium pro hominum cultura instituitur (20 maii 1982): AAS 74 (1982) 683-688.

[10]Ioannes Paulus II, Alloc. in Universitate Conimbricensi(15 maii 1982), 5: Insegnamenti 5/2, p. 1695; Id., Alloc. ad Kenianos episcopos (7 maii 1980), 6: AAS 72 (1980) 497.

[11]Ioannes Paulus II, Alloc. ad sodales Pontificii Consilii pro hominum cultura(18 ianuarii 1983), 7: AAS 75 (1983) 386.

[12]Paulus VI, Enc. Humanae vitae, 13: AAS 60 (1968) 489.

[13]Concilium Vaticanum II, Const. pastoralis Gaudium et spes, 53: AAS 58 (1966) 1075.

[14]Ibid.

[15]Ioannes Paulus II, Enc. Slavorum apostoli (2 iunii 1985), 21: AAS 77 (1985) 802.

[16]Concilium Vaticanum II, Const. dogmatica Dei Verbum, 13: AAS 58 (1966) 824.

[17]Concilium Vaticanum II, Decretum Ad gentes, 10: AAS 58 (1966) 959.

[18]Concilium Vaticanum II, Const. pastoralis Gaudium et spes, 22: AAS 59 (1966) 1042.

[19]Cf. Concilium Vaticanum II, Decretum Ad gentes, 8: AAS 58 (1966) 957, ubi res in plurali simul de Christo asseritur et Ecclesia.

[20]Concilium Vaticanum II, Declaratio Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 741.

[21]Tertia conferentia generalis Episcoporum Americae Latinae, La evangelización en el presente y en el futuro de Amirica Latina, 448.

[22]Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 48: AAS 68 (1976) 37.

[23]Ibid.: AAS 68 (1976) 37-38.

[24]Concilium Vaticanum II, Declaratio Nostra aetate, 2: AAS 58 (1966) 741.

[25]Concilium Vaticanum II, Const. dogmatica Lumen gentium, 48: AAS 57 (1965) 53; Ibid., 1: AAS 57 (1965) 5.

[26]Cf. H. de Lubac, Exégèse médiévale, vol. 1, Paris 1959, pp. 322-324.

[27]Pius XII, Enc. Summi Pontificatus (20 octobris 1939): AAS 31 (1939) 429.

[28]Ioannes Paulus II, Epistula qua Pontificium Consilium pro hominum cultura instituitur: AAS 74 (1982) 683.

[29]Paulus VI, Adhortatio apostolica Evangelii nuntiandi, 19: AAS 68 (1976) 18.

[30]Ioannes Paulus II, Alloc. ad sodales Pontificii Consilii pro hominum cultura, 4: AAS 75 (1983) 384.

(Gregorianum 70, 4 [1989] 625-646)

top