FRANCISCUS PP.
LITTERA APOSTOLICA
VENERABILI DEI SERVO IACOBO ALFREDO MILLER
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*
Ad perpetuam rei memoriam. — « In Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo? » (Ps 56[55], 12).
Venerabilis Servus Dei Iacobus Alfredus Miller, Instituti Fratrum Scholarum Christianarum sodalis, in America Latina “Hermano Santiago” nuncupatus, vitam tradidit, populo serviens et Guatimalensi Ecclesiae, civili bello ictus quod XXX annos Guatimalam vastavit.
Die XXI mensis Septembris anno MCMXLIV natus est in oppido Ellis apud Stevens Point Visconsiniae, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, primus ex quinque liberis. Eius familia vilicationem gerebat et ipse in operibus agendis crevit, in quibus translaticia religiosa praecepta vigebant, cum terra rerumque natura coniunctus. Litterarum ludo absoluto, adire incohavit Pacelli High School apud Stevens Point, quam Instituti Fratrum Scholarum Christianarum sodales moderabantur. Inibi animadvertit se ad vitam religiosam vocari atque postulavit ut in eorum Institutum reciperetur. Temporaria vota die XXXI mensis Augusti anno MCMLXIII nuncupavit atque nomen sibi indidit Fratrem Leonem Villelmum. Post perpetua vota, die XII mensis Iunii anno MCMLXIX Winonae, in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, nuncupata, in Nicaraguam, nominatim ad Puerto Cabezas, est missus, ubi status collegium demandatum erat Fratribus Scholarum Christianarum. Ibidem V annos mansit atque animationis opus actuose egit: praeses fuit status collegii, catechesis in paroecia actor, quam instrumentis operariisque instruxit, rurales scholas aedificavit atque coetum localem siphonariorum composuit. His omnibus in inceptis iuvenes in christianum sensum dirigere conatus est. Quam ob rem infestos inimicos sibi comparavit, sic moderatores statuerunt ut sub finem anni MCMLXXIX in Foederatas Civitates Americae Septentrionalis remigraret. Sed America Latina ei cordi erat atque, illuc rediturus, anno MCMLXXX ad praesentia accommodationis spiritalisque renovationis curriculum in Novo Mexico absolvit. Die I mensis Ianuarii anno MCMLXXXI in Guatimalam missus est, ubi anceps bellum civile gerebatur necnon stirpium dimicatio inter albos, praediorum dominos et indos. Venerabili Servo Dei magna institutionis opera, indis destinata, commissa est, quae est Sedes Indigena Gerontopolitana. Quae CL pueros receperat ex paupere rure montibusque oriundos quaeque sinebat ut scholarum artis curricula ex more de agri cultura deque animalibus colendis ipsi absolverent. Mense Novembri anno MCMLXXXI patriam repetere debuit ut in urbe Saint Paul sectionem chirurgicam in genu subiret. Politica socialique in Guatimala condicione considerata, complures fuerunt qui dissuaderent ne illuc rediret, sed ineunte anno MCMLXXXII Gerontopolim repetiit. Die XIII mensis Februarii, cum in scalis operaretur, ut simplex structor, murum illius sedis aptaturus, tres sicarii compluribus ictibus eum necaverunt. Hora fuit fere quarta post meridiem atque Venerabilis Servus Dei statim e vita excessit. Ex heroica pastorali operositate in pauperiores, apprime in indos Guatimalenses, supremum fidei caritatisque testimonium, usque ad vitae donum, exstat Iacobi Alfredi Miller, Christianarum Scholarum fratris.
Venerabilis Servi Dei obitus multos penitus movit ac statim verum martyrium est habitus. Dioecesana inquisitio inter diem V mensis Septembris atque diem X mensis Octobris anno MMIX Gerontopoli acta est atque die IX mensis Iulii anno MMX valida agnita est per decretum Congregationis de Causis Sanctorum. Positione comparata, die XX mensis Martii anno MMXVIII Consultores theologi in congressu peculiari congregati felicem suffragium tulerunt. Die II mensis Octobris anno MMXVIII Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione ordinaria coadunati, Venerabilis Servi Dei interitum verum martyrium iudicarunt, sic Nos Ipsi die VII mensis Novembris subsequentis facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum de martyrio decretum ederet. Statuimus insuper ut beatificationis ritus die VII mensis Decembris anno MMXIX Gerontopoli in Guatimale ageretur.
Hodie igitur ex mandato Nostro, Iosephus Aloisius S.R.E. Cardinalis Lacunza Maestrojuán, O.A.R., Episcopus Davidensis, Apostolicas legit Litteras quibus Nos in Beatorum catalogum rettulimus Venerabilem Servum Dei Iacobum Alfredum Miller:
Nos, vota Fratris Nostri Alvari Leonilli S.R.E. Cardinalis Ramazzini Imeri, Episcopi Gerontopolitani, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Iacobus Alfredus Miller, religiosus professus Instituti Fratrum Scholarum Christianarum, martyr, iuvenum excellens educator et evangelicus pauperum oppressorumque defensor, Beati nomine in posterum appelletur, atque die tertia decima mensis Februarii, qua in caelum ortus est, quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die VII mensis Decembris, anno MMXIX, Pontificatus Nostri septimo.
Secretarius Status hoc documentum sua subsignatione ac Summi Pontificis Leonis PP. XIV sigillo ratum facit. Die XII mensis Iunii Anno Sancto MMXXV.
De mandato Summi Pontificis
Petrus Card. Parolin
Secretarius Status
_____________________________________________
Copyright © Dicasterium pro Communicatione
