zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
DE  - EN  - LA

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI ISABELLAE CHRISTINAE MRAD
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

Ad perpetuam rei memoriam. — « Nihil est parvum ubi Amor est magnus» (ex beatae scholae scriptis).

Verba haec, quae ipsa scripsit, Venerabilis Isabellae Christinae indolem probe designant, quae die XXIX mensis Iulii anno MCMLXII Barbacenae, in historica urbe Status Fodinae Generalis Brasiliensis nata est. Baptismi aqua die Assumptionis Beatae Mariae Viginis abluta in principe templo Dominae Nostrae a Pietate, tres post annos, die XXII mensis Aprilis anno MCMLXV, confirmationis sacramentum in basilica Sancti Ioseph eiudem urbis recepit, atque die XXVI mensis Octobris anno MCMLXIX primum sacram Eucharistiam recepit apud cappellam Dominae Nostrae Gratiarum in valetudinario Colonia, ubi Filiae Caritatis a S. Vincentio de Paul operabantur. Cum Vincentiano Motui coniungeretur familia, sic Isabella Christina adolescens participare coepit Consociationem voluntariorum “Conferentiarum a S. Vincentio”. Sanctae Missae Sacramentisque constanter intererat ac studiose precabatur. Inhabiles homines curare solebat et in schola pauperiorum puerorum necessitatibus sollicite subveniebat. Saepenumero suis in adnotationibus scribebat: “Subride, Iesus te diligit”. In una ex postremis chartulis parentibus missa scripsit: “Spero magis in dies nos in vicem amare perrecturos. Ita nos parvum mundum amore, pace et amicitia repletum aedificabimus”. Serva Dei, sueto studiorum curriculo exacto, mense Aprili anno MCMLXXXII in Iudiciforensem urbem se contulit, ut praeparatorio curriculo medicinae disciplinae interesset, cum paediatra fieri vellet. 

Iuvenis christiana fuit illa, quae simpliciter, congruenter alteque fidem tenuit. Intra familiam, paroeciam ac scholam Serva Dei sinceram fiduciam in Domino per precationem, aequum animum atque gesta officia testata est. Ex parentum exemplis caritatem agendam ex sancti Vincentii de Paul spiritu didicit. Verecunda indole cum esset, licet exstare nollet vel sese exhibere, animum tamen operandi, fidei sensum et strenuum habitum ostendit, cum de bono gerendo et congruis deliberationibus ageretur ad propriam vitam dirigendam eandemque humiliter ac fortiter exigendam. 

In Iudiciforensi urbe primum in diaeta quadam cum aliis discipulis est commorata, sed non voluit ut iuvenes mares susciperentur. Praeter proprias orationes, singulis diebus mane hora ante exibat adorationis agendae gratia in Caenaculi templo, ubi continenter exponebatur Sanctissimum Sacramentum. Quoniam frater quoque in illa urbe operabatur, diaetam emit pater ut una ipsi commorarentur atque Serva Dei in novum domicilium se contulit. Nonnulla armaria empta sunt apud quandam tabernam, quae operarium misit qui ea componenda curaret quique pluries interrogavit quaenam esset ratio ipsius ac fratris transigendi diem. Deinceps idem operarius rediit, operis perficiendi excusationem inducens, quem Serva Dei recepit eius voluntatis nescia. Iuvenis, contrectaturus, statim depulsus, ad corporis vim transiit. Servam Dei est aggressus, eam cohibens funibus zonaque; eius os panno obturavit ne clamaret; televisificum instrumentum elatiore cum voce accommodavit ac tandem cultrum cepit eamque usque ad mortem transfixit. Servae Dei defensionis vis, ne ei virginitas ac dignitas eriperentur, humanum vero modum excessit. Intra christifideles laicos et clerum, in iis potissimum qui eam cognoverant aut tantum Servam Dei passim convenerant, statim constitutum est eius violentum moriendi modum, eo quod cum Evangelii praeceptis et cum vivendi moribus congrueret necnon cum iis quae declaraverat, scilicet se peccato anteferre mortem, verum martyrium considerari. Quod magni aestimavit Servus Dei Lucianus Mendes de Almeida, Episcopus Marianensis, qui voluit ac dioecesanam Inquisitionem agendam statuit.

Propter continuatam et augescentem sanctitatis famam, die XXVI mensis Ianuarii anno MMI Inquisitio dioecesana de martyrio agi coepta est apud Curiam archidioecesanam Marianensem, quae ad finem pervenit die I mensis Septembris anno MMIX. Congregatio de Causis Sanctorum eius decretum de iuridica validitate die III mensis Decembris anno MMX evulgavit; anno post Inquisitio quoque suppletiva acta est, quae apud eandem Curiam Marianensem a die IV ad diem XIX mensis Februarii anno MMXIII est celebrata, quaeque decretum iuridicae validitatis die VI mensis Decembris eiusdem anni obtinuit. Positione confecta, Consultores theologi, die X mensis Ianuarii anno MMXIX in congressu coadunati, favens suffragium tulerunt. Patres Cardinales et Episcopi, die VI mensis Octobris anno MMXX Ordinaria in Sessione, Servam Dei ob eius fidem in Christum et in Ecclesiam interfectam esse agnoverunt. 

Itaque Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congragatio de Causis Sanctorum Decretum de martyrio, die XXVII mensis Octobris eiusdem anni, ederet atque statuimus ut beatificationis ritus Barbacenae Status Fodinae Generalis Brasiliensis die X mensis Decembris anno MMXXII ageretur.

Hodie igitur ex mandato Nostro, Marcellus S.R.E. Cardinalis Semeraro, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Apostolicas legit Litteras quibus Nos in Beatorum catalogum rettulimus Venerabilem Dei Servam Isabellam Christinam Mrad Campos.

Nos, vota Fratris Nostri Airton Iosephi dos Santos, Archiepiscopi Metropolitae Marianensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Dicasterii de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Isabella Christina Mrad Campos, christifidelis laica, martyr, laeta testis evangelicae caritatis erga infimos, quae pro Christi dilectione usque ad sanguinis effusionem virginitatem suam et dignitatem defendit, Beatae nomine in posterum appelletur atque die prima mensis Septembris, qua in caelum orta est, quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die X mensis Decembris anno MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.

De mandato Summi Pontificis
Petrus Card. Parolin
Secretarius Status

_____________________________________________

* AAS, vol. CXVI (2 Februarii 2024), n. 2, pp. 191-193.