Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PL  - PT ]

NUNTIUS
SUMMI PONTIFICIS
FRANCISCI
EPISCOPIS, PRESBYTERIS AC DIACONIS,
PERSONIS CONSECRATIS FIDELIBUSQUE LAICIS

QUINQUAGESIMO INTERVENIENTE ANNIVERSARIO

LITTERARUM APOSTOLICARUM
MOTU PROPRIO DATARUM
MINISTERIA QUAEDAM
SANCTI PAULI VI

1. Quinquagesimo interveniente anniversario Litterarum apostolicarum Motu Proprio datarum sancti Pauli VI Ministeria quaedam [AAS 64 (1972) 529-534] nobis datur copia de argumento cogitandi ministeriorum. In feraci contextu qui contentionibus haud caret, quae post Concilium Oecumenicum Vaticanum II obvenerunt, documentum hoc Ecclesiae insignem cogitationem obtulit ex qua non modo ad disciplinam renovandam perventum est, primam tonsuram, ordines minores et subdiaconatum Ecclesiae Latinae pertinentem – ut in titulo dictum est – verum etiam Ecclesiae magni ponderis prospectum obtulit, ulteriores progressus delaturum.

2. Illius electionis causarumque sub lumine, quae eam sustinuerunt, duae sunt addendae Litterae apostolicae Motu Proprio nuper datae quibus de argumento ministeriorum institutorum egimus. Primae, Spiritus Domini, diei X mensis Ianuarii anno MMXXI, can. 230 § 1 Codicis Iuris Canonici mutaverunt, cum ageretur de potestate personarum feminini sexus ad instituta ministeria lectoris et acolythi accedendi. Alterae, Antiquum ministerium, diei X mensis Maii anno MMXXI, catechistae ministerium instituerunt. Quae duae haberi haud debent, quae praeteritam doctrinam superaverint, sed ulteriorem progressum admiserint, quod quidem fieri potest, utpote cum iisdem principiis nitatur – congruentibus cum sententiis Concilii Oecumenici Vaticani II – ex quibus Ministeria quaedam manavere. Hodiernum insigne anniversarium percommode celebratur, cum funditus sensum vestigare pergimus ministeriorum, quem sanctus Paulus VI incohavit.

3. Argumentum erga Ecclesiae vitam praecipuum pondus assumit: etenim, nulla datur christiana communitas quae ministeria non ostendat. Paulinae epistulae, nec eae quidem tantum, plane id testantur. Cum – ut ex pluribus exemplum quoddam supponamus – Paulus apostolus ad Ecclesiam, quae est Corinthi, se convertit, effigies, quam eius verba fingunt, exstat cuiusdam communitatis charismatum locupletis (1Cor 12,4), ministeriorum, (1Cor 12,5), actorum (1Cor 12,6), manifestationum (1Cor 12,7) ac Spiritus Sancti donorum (1Cor 14,1.12.37). Verborum usurpatorum varietas diffusam rem ministerialem describit, quae se componere nititur duobus ex certis fundamentis: omnibus in ministeriis orientibus semper adest Deus, qui suo cum Spiritu Sancto omnia operatur in omnibus (cfr 1Cor 12,4-6); cunctorum ministeriorum finis semper est bonum commune (cfr 1Cor 12,7), communitas aedificanda (cfr 1Cor 14,12). Unumquodque ministerium Dei est vocatio ad communitatis bonum.

4. Duo haec fundamenta efficiunt ut christiana communitas ministeriorum varietatem componat quae Spiritus edit, quod ad condicionem, quam ipsa re experitur, attinet. Talis compositio non est functionale dumtaxat quiddam, sed est potius attenta communitaria discretio, in audiendo quod Ecclesiae innuit Spiritus, certo loco ac praesenti eius vitae tempore. Huius discretionis clara reperiuntur exempla in Actibus Apostolorum, de structuris utique ministerialibus, scilicet cum Duodecim coetus Iudam sufficere (Act 1,15-26) et Septem communitariam contentionem solvere quae exstitit (Act 6,1-6) debent. Ministerialis quaeque structura, quae ex hac discretione oritur, est dynamica, vivax, flexibilis, sicut Spiritus actio: in ea altius usque radicari debet, ad periculum vitandum ne dynamica vis confusio fiat, vivacitas in subitariam actionem extemporalem recidat, flexibilitas in arbitrariam ideologicamque accommodationem commutetur.

5. Sanctus Paulus VI conciliarem doctrinam adhibens, per Ministeria quaedam veram discretionem effecit ipseque cursum demonstravit ad iter prosequendum. Etenim, haud paucorum conciliarium Patrum postulata recipiens, vigentem praxim recognovit, eandem necessitatibus accommodans illius temporis, atque Conferentiis Episcoporum facultatem admisit a Sede Apostolica petendi illorum ministeriorum institutionem, quae necessaria habebantur vel in ipsorum regionibus perutilia. Precatio quoque ordinandi Episcopi, in intercessionum parte, inter eius praecipua officia munus recenset ministeriorum componendorum: «… ut distribuat munera secundum præceptum tuum …» (Pontificale Romanum, De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Editio typica altera, n. 47, p. 25).

6. Supra memorata principia, bene in Evangelio fundata atque in ampliorem contextum ecclesiologiae Concilii Oecumenici Vaticani II inserta, commune sunt fundamentum quod sinit ut, ex incitamentis auscultatae certitudinis vitae communitatum ecclesialium, percipiatur quae sint ministeria, quae hic et nunc Ecclesiam aedificant. Communionis ecclesiologia, Ecclesiae sacramentalitas, sacerdotii communis sacerdotiique ministerialis mutuum complementum, liturgica visibilitas cuiusque ministerii principia sunt doctrinae, quae Spiritu animata, congruam reddant ministeriorum varietatem.

7. Si quidem Ecclesia corpus est Christi, totum illud ministrare Verbi incarnati eius membra pervadere debet, quorum quidque – propter eius unicitatem quae ad personam secum fert Dei vocationem – Christi servi vultus faciem quandam ostendit: eorum agendi congruentia mundo pulchritudinem demonstrat eius qui “non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis” (Mc 10,45). Ordinationis diaconorum oratio claram praebet sententiam ad varietatem in unitate describendam: «Cuius corpus, Ecclesiam tuam, cælestium gratiarum varietate distinctam suorumque conexam distinctione membrorum, compage mirabili per Spiritum Sanctum unitam …» (Pontificale Romanum, De Ordinatione Episcopi, Presbyterorum et Diaconorum, Editio typica altera, n. 207, p. 121).

8. De baptismalibus ministeriis quaestio diversas facies contigit, procul dubio considerandas: quae sunt vocabula adhibita ad ministeria indicanda, eorum doctrinae fundamentum, iuridici dispectus, distinctiones necessitudinesque inter singula ministeria, eorum vocationis vis, educationis curricula, institutionis eventus ministerii exercitium inducens, liturgica ratio cuiusque ministerii. Ex hoc quoque tantum compendioso indice, argumenti complexio percipitur: utique producatur oportet multa cogitatio de horum omnium argumentorum intima parte: attamen si ea definire deberemus eaque solvere ad ministerialem rem porro experiendam, perprobabiliter multum procedere non valeremus. Sicut memoravimus in Evangelii gaudium (nn. 231-233) realitas cogitationem praetergreditur atque “inter eas continuatus est instituendus dialogus, cum vitetur quominus cogitatio a realitate abducatur” (n. 231).

Alterum quoque principium quod, quamvis alias, in Evangelii gaudium (n. 222) memoravimus nobis subsidio esse potest: tempus spatio est superius. Potius quam subitorum effectuum anxietas in cunctis contentionibus solvendis et omnibus partibus collustrandis, e periculo sic concludendorum processuum atque nonnumquam sistendorum (cfr Evangelii gaudium n. 223), Spiritus Domini actio est sequenda, resuscitati et ad caelum ascensi, qui “dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi” (Eph 4,11-13).

9. Spiritus est qui, e distinctione complementoque participes nos reddens Christi sacerdotii, omnem humanitatem facit ministerialem, ad eius corpus ecclesiale aedificandum. In spatiis nempe operatur Spiritus, quae obsequens noster auditus parat ut ipsa eius actioni pateant. Ministeria quaedam ianuam reseravit ad renovationem ministerialis rei experiendae fidelium, ex baptismi aqua renatorum, Spiritus signaculo confirmatorum, Pane vivo de caelo descenso saturatorum.

10. Ad Spiritus vocem audiendam ac processum continuandum – cum caveatur ne vis ei afferatur, quaedam eligendo ex ideologicis opinationibus – mutuam operam utilem esse arbitramur, eo magis ex itineris synodalis, experientiarum horum annorum animo. Quaedam magni ponderis ipsae afferre possunt, ut ad consentaneam opinionem baptismalium ministeriorum perveniatur et item sic nostrum iter producatur. Hac de causa proximis mensibus, ex definiendis rationibus optamus ut dialogus de hoc argumento instituatur cum Conferentiis Episcoporum ad divitias participandas experientiarum ministerialium, quas his quinquaginta annis Ecclesia est experta, sive ut ministeria instituta (lectores, acolythos et, nuper tantum, catechistas) sive ut ministeria extraordinaria et reapse.

11. Mariae Virgini, Ecclesiae Matri, iter nostrum committimus. Suo in gremio Verbum carnem factum custodiens, Maria Filii ministerium secum fert, quod participat sua ipsius ratione. In hoc quoque consummata est Ecclesiae imago, quae in ministeriorum varietate, Iesu Christi custodit ministerium, eius sacerdotium communicans quodque membrum sua propria ratione.

Datum Romae, Laterani, die XV mensis Augusti anno MMXXII, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis, Pontificatus Nostri decimo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana