Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CULTUM SANCTORUM

BEATA VIRGO MARIA, SUB TITULO «DE MERCEDE», ATQUE SANCTUS
 FRANCISCUS SOLANO CONFIRMANTUR ALTERA PATRONA PRINCIPALIS,
ALTER SECUNDARIUS PRAELATURAE FUNESIOPOLITANAE, IN ARGENTINA

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cultum Sanctorum maxime vero beatae Mariae Virginis, castissimae Dei Matris, Ecclesia catholica non modo ab usque primaeva sui aetate probavit, sed et fovit et aluit: nam Dei amicos Deique Matrem invocari in necessitatibus, et honorari tamquam studiosissimos legum divinarum custodes in via mandatorum praeeuntes, id profecto nonnisi utile Ecclesiae est, quae per aspera ad immortalem patriam peregrinatur. Qua re, cum fideles praelaturae Funesiopolitanae ob antiquam religionem erga B. V. Mariam de Mercede, atque Sanctum Franciscum Solano, illam quidem Patronam principalem, hunc secundarium elegerint suae Ecclesiae; cumque Venerabilis Frater Lucas Donnelly, Episcopus-Praelatus Funesiopolitanus, id probaverit, atque a Nobis petierit rem confirmari, ad normam «Instructionis de Calendariis particularibus atque Officiorum et Missarum Propriis recognoscendis», n. 30; Nos fore confisi ut concessus honor pietatem erga tantam Matrem atque Dei Servum Franciscum Solano in pectoribus aleret, bene fieri censuimus, si admotae expostulationi concederemus. Cum ergo constet omnia ad iuris leges esse peracta, iis probatis quae Sacra Congregatio pro Sacramentis et Cultu Divino factis olim potestatibus de re statuit, placet beatam Mariam Virginem de Mercede Patronam principalem, Sanctum vero Franciscum Solano Patronum secundarium haberi et esse praelaturae Funesiopolitanae, cum iuribus atque privilegiis quae rubricae faciunt. Contrariis nihil obstantibus. Quod ut felix, faustum fortunatumque sit sive sacro Praesuli, sive clero atque populo Funesiopolitano, a Deo petimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die III mensis Februarii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana