Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

PRIMA INTER

TEMPLUM CATHEDRALE S.IACOBI BRUKLYNIENSE AD TITULUM
ET DIGNITATEM BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Prima inter civitatis Neo-Eboracensis tempia catholica ac praecipua omnino hodie inter dioecesanae Bruklyniensis vitae loca eminet illustris exstatque insignis aedes cathedralis illa Sancti Iacobi sacra, quae pro suo religioso et liturgico momento frequentissime plurimos iam annos celebratur, ex qua novensilium sacerdotum agmina referta in orbem prodierunt aliaeque sunt complures paroeciae ortae, in quam artifices opera fideles pietatem historia ipsa singularem contulerunt dignitatem. Iustissima igitur de causa Venerabilis Frater Franciscus Mugavero, Praesul ipse Bruklyniensis, arbitratus est valde provectum iri coniunctionem et consensionem diversorum ordinum populorumque sui gregis, valde pariter confirmatum iri eiusdem catholicae communitatis actionem apostolicam ac perennem renovationem, si ad tam venerabilem aedis illius honorem titulus praeterea et decor Basilicae Minoris veluti cumulus accessisset. Quod beneficium provido consilio cum ab hac petiverit Sede Apostolica, perlibentes Nos concedendum id esse censemus, quandoquidem prorsus confidimus ex addita hac excellentia futurum esse ut optatae spiritales eae utilitates Bruklyniensi abunde suo tempore proveniant dioecesi. Ex sententia proin Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Cultu Divino deque apostolicae potestatis Nostrae plenitudine, harum litterarum virtute decernimus ut quod memoravimus supra templum cathedrale Sancti Iacobi Bruklyniense ad titulum ac dignitatem Basilicae Minoris legitime evehatur omniaque simul tribuantur ei iura et privilegia quae aedificiis sacris hoc nomine auctis rite congruunt. Praecipimus insuper ut singula illa accuratissime observentur quae secundum Decretum «De titulo Basilicae Minoris», die VI mensis Iunii anno MCMLXVIII foras datum, observentur oportet. Contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romee, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VI mensis Maii anno MCMLXXXII, Pontificates Nostri quarto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI, a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana