Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

CUM BEATISSIMAM

BEATA MARIA VIRGO A ROSARIO PATRONA PRINCIPALIS
DIOECESIS BACNINHENSIS IN VIETNAMITI CONFIRATUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Cum Beatissima Virgo Maria sub titulo Reginae Sacratissimi Rosarii a clero et Christi fidelibus dioecesis Bacninhensis ad hunc diem culta sit magisque in dies crescat singularis pietas in eam, Venerabilis Frater Paulus Iosephus Pham-Dinh-Tung, Episcopus Bacninhensis, communia excipiens vota, eandem Virginem elegit sub eo titulo principalem apud Deum Patronam dioecesis Bacninhensis. Quoniam autem idem Venerabilis Frater enixe rοgavit ut electio illa confirmaretur secundum normas de Patronis constituendis a Sacra Congregatione pro Cultu Divino die XIX mensis Martii anno MCMLXXIII promulgates, Nos ex sententia Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide eius precibus libenti animo annuimus et suprema Nostra Apostolica auctoritate Beatissimam Virginem Mariam Reginam Sacratissimi Rοsarii principalem Patronam dioecesis Bacninhensis declaramus et confirmamus, decernentes simul ut eius sacrum anniversarium tamquam sollemnitas agatur primo dominico die mensis Octobris, omnibus iuribus et privilegiis liturgicis rite cοncessis. Nos confidimus hinc gloriam tantae Matris et Reginae auctum iri et catholicam communitatem efficacissimum pro sua fide suoque spiritali fervore auxilium esse capturam. Contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis Maii, Festo Beatae Mariae Virginis, Auxilii Christianοrum, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

CAROLUS Card. CONFALONIERI, Sacri Collegii Decanus

 

© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana