IOANNIS PAULI II
SUMMI PONTIFICIS
EPISTULA APOSTOLICA
SALVIFICI DOLORIS
AD TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE
EPISCOPOS, SACERDOTES, RELIGIOSAS FAMILIAS ET FIDELES
DE CHRISTIANA DOLORIS HUMANI SIGNIFICATIONE
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii!
I
1. SALVIFICI DOLORIS virtutem declarans, ait Sanctus Paulus Apostolus: “Adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia”.(1)
Nimirum verba haec videntur finem facere longissimi itineris per dolores, qui hominum historiae quodammodo semper interseruntur, ac verbo Dei clarescunt. Haec sane Pauli verba paene tanti pretii sunt, quanti est noviter inventa res, comitata quidem laetitia. Quapropter haec scribit Apostolus: “Nunc gaudeo in passionibus pro vobis”.(2) Manat autem laetitia ex intellecta significatione doloris, tantaque haec rerum perceptio, tametsi beatissimum Paulum Tarsensem primo afficit, qui talia scribit, tamen ad ceteros etiam pertinet. Apostolus enim, quod ipse mente vidit, idcirco cum aliis communicat gaudens quod eo inde omnes adiuvantur – sicut ipse adiutus est – ad significationem doloris salvifici penitus intellegendam.
2. Doloris argumentum – sub hoc praecipue salvifico aspectu – quam aptissime huic sacro Redemptionis Anno interici videtur, ab Ecclesia extra ordinem Iubilaeorum celebrato; quae res quidem movet ad illud argumentum, hac ipsa data opportunitate, acri studio investigandum. Sed, etiamsi Anni Sacri rationem non habeamus, ea tamen est de humano dolore quaestio ut cunctos homines in omni eorum ordine tangat, quavis longitudine ac latitudine terrae, quasi cum homine quodammodo aerumnae illae in mundo natae sint; atque id efficit ut huius tractatio argumenti sit continenter instauranda. Quamquam enim Paulus scribit in Epistula ad Romanos: “Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc”,(3) et passim etiam animalia circa nos dolore laborare videmus, nihilominus, quod “doloris” nomine exprimitur, humanae naturae singulari ratione proprium esse videtur. Est enim id tam altum, quam ipse homo, cum insitam homini quadamtenus altitudinem indicet, ac suo modo eam excedat. Dolor ad ea pertinere videtur, quibus homo res transcendit; est enim ex illis rebus, quibus homo aliqua ratione “destinatur” ut se ipsum superet, arcana scilicet et occulta ratione ad hoc vocatur.
3. Quod si propositum doloris argumentum peculiariter hoc sacro Redemptionis Anno enucleandum est, id ob eam causam potissimum fit quod Redemptio per Crucem Christi facta est, hoc est per eius cruciatus. Simul vero hoc anno Redemptionis veritas illa venit in mentem, quae Litteris Encyclicis “Redemptor Hominis” continetur: “Omnem hominem in Christo esse Ecclesiae viam”.(4) Dici potest homo tunc peculiari modo fieri via Ecclesiae, cum dolor eius vitam ingreditur; quod evenit, ut patet, variis vitae temporibus, diversa ratione efficitur, varias induit rationes; semper tamen dolor, qualiscumque eius est forma, videtur, ut vere est, a vita terrena hominis separari non posse.
Explorato igitur hominem in hac terrena vita, hoc vel illo modo, per aerumnas ambulare, Ecclesia oportet omni tempore – ac quidem maximopere fortasse Redemptionis Anno – hoc ipso tramite homini occurrat; etenim Ecclesia, cum ex arcano Redemptionis mysterio in Cruce Christi manaverit, obviam ire oportet studeat homini praesertim doloribus obnoxio, nam in illo occursu vere homo “via Ecclesiae fit”; et haec quidem est omnino potior inter vias.
4. Ex his autem vim omnem habet praesens de dolore consideratio, ipso Sacro Redemptionis Anno volvente: consideratio videlicet doloris. Dolor enim humanus ad compassionem inclinat, tum etiam reverentiam parit, et suo modo timorem affert: latet enim in eo magnitudo peculiaris mysterii. Haec cuiusvis humani doloris reverentia singularis primum locum obtineat oportet in iis quae, maximae cordis necessitati et etiam fidei iussui parentes, mox dicemus. In doloris tractatione haec duo argumenta singularem in modum confluere atque coniungi videntur inter se: illud quidem iubendo ut timorem vincamus; hoc vero (sic ut ante v. gr. vidimus a Sancto Paulo definitum) materiam praebendo, ob quam et per quam in homine illud audemus attingere, quod nullo pacto in quovis homine attingi posse videtur; nam patiens homo arcanum quid induit idemque inviolabile.
II
5. Dolor quamquam, si eum subiective intueamur, quatenus est res personalis et in intima hominis mente, concreta neque iterabili, inhabitat, neque aut definiri aut transferri posse videtur, fortasse nihil aliud tamen est, quod, si eius “realitas obiectiva” consideretur, magis tractari, reputari, ac ceu veram quaestionem intellegi oporteat; circa quam ponuntur interrogationes, ad naturam pertinentes, et responsiones quaeruntur. Neque, ut plane intellegi potest, agitur hic solum de describendo dolore, cum, praeter meram definitionem, sint et alia rei iudicandae principia, quibus utendum, si quidem humani doloris ambitum penitus mente comprehendere volumus.
Constat medicinam, ut scientiam et artem curandi, in vasta humani doloris provincia ea cognoscere, quae notissima sunt: illa videlicet, quae sive accuratiore inquisitione comprobari possunt, sive in genere suo potius compensantur methodis curandi, quibus “contra fit” (id est therapia). Haec tamen tantummodo pars est; dolor enim humanus, sicut multo latius patet, ita multo magis varius ac multiplex est: homo enim diversimode patitur, quod ars medica non semper attingit, ne perfectissimis quidem medendi rationibus. Id autem idcirco fit quod dolor humanus etiam latius patet quam morbus; est implicatior, idemque altius in ipsa humanitate radices agit. Hanc rem facilius assequemur, si dolorem physicum a morali distinguamus. Quae sane distinctio in duplici hominis parte innititur, denotans elementum corporeum et spiritale ut proximum vel rectissimum subiectum doloris. Quamquam verba “passionis” ac “doloris” ut aliquatenus idem sonantia accipi possunt, passio physica habetur, cum quovis modo “corpus dolet”, passio vero moralis est “dolor animi”. Agitur enim de dolore indolis spiritalis, non solum de psychica ratione doloris, quae sive morali sive physicae aegritudini adhaeret. Iamvero amplitudo ac varietas aegritudinis moralis absque dubitatione haud minores sunt quam amplitudo et varietas physicae passionis; tamen illa paene minus agnosci ac minus per therapiam curari posse videtur.
6. Sacrae autem Litterae sunt quasi magnus liber de dolore. E quarum Veteris Testamenti Libris exempla nonnulla condicionum excerpere placet, in quibus singulariter humani nota doloris, maxime moralis, elucet. Deprehendimus vero ibi dolorem in mortis discrimine,(5) in morte filiorum,(6) potissimum si de primogenito eodemque unico agitur;(7) item in prolis privatione,(8) in patriae desiderio,(9) in hominum persecutione atque inimicitia,(10) in contumelia ac derisione eorum qui adversa patiuntur,(11) in solitudine ac desertione;(12) quin etiam in conscientiae morsibus,(13) in difficultate percipiendi cur mali homines prosperentur, iusti vero vexentur,(14) in fallacia insuper et ingratitudine amicorum atque propinquorum;(15) denique in propriae nationis acerbitatibus.(16)
Antiquum Testamentum ad hominem, quasi ad “compositum” physicum-psychicum respiciens, “morales” animi aegritudines persaepe cum dolore quarundam corporis partium coniungit: cum ossium(17) videlicet, cum renum,(18) iecoris,(19) viscerum,(20) cordis.(21) Non est enim infitiandum morales passiones in partem “physicam” seu somaticam redundare, atque ad totam saepe hominis extendi compaginem.
7. Ut subiecta docent exempla, Sacra Biblia longum casuum indicem praebent, in quibus homo multipliciter afficitur dolore. Hic tamen index, varius quidem, certe non omnia exhaurit, quae liber historiae hominis (qui potius est “liber non scriptus”) de dolore et protulit et constanter profert, maxime vero liber historiae gene is humani, si in uniuscuiusque hominis casus inspiciatur.
Affirmari autem licet hominem tum pati, cum malum quodlibet experiatur. Secundum Veteris Testamenti sermonem ratio inter dolorem et malum evidenter est talis ut haec idem valeant. In eius enim sermone deerat verbum peculiare, quod vim “doloris” exprimeret. Qua de causa, quidquid homo patitur, ibi “malum” appellatur. Solum lingua Graeca, atque secundum eam Novum Testamentum (et antiquae versiones Graecae Veteris Testamenti), verbum adhibet, cuius hic est intellectus: afficior aliqua re, sentio, doleo; ideoque, per illud verbum, malum (obiectivum) iam non idem sonat ac dolor, sed condicionem significat, in qua homo malum experitur idque experiendo patitur dolorem. Qui dolor duplicem indolem prae se fert, id est indolem activam et passivam (a “patiendo”); quin immo, cum homo ipse sibi efficit dolorem, cum eius est auctor, hic dolor est quiddam passivum secundum essentiam suam metaphysicam.
Neque tamen inde consequitur animi aegritudinem, psychologice consideratam, nullam in se “peculiarem activitatem” habere: illam, dicimus, multiplicem et subiective distinctam “activitatem” doloris, tristitiae, deiectae spei, abiectionis et etiam desperationis, prout vehementior leniorve affectio illa irruat, aut altiores radices extenderit, aut, per obliquum, talis vel talis fuerit tota structura eius qui patitur, et illius sentiendi singularis facultas. Qua re, in omni aegritudinis psychologica forma semper alicuius mali patientia est, qua homo dolet.
Non ergo mirum, si aegritudo ipsa ad interrogationem de natura mali conducit: quid videlicet est malum?
Haec sane interrogatio videtur quodammodo ab argumento passionis seiungi non posse. Responsio quidem christiana differt ab ea quae quibusdam traditionibus culturalibus et religiosis datur, secundum quas exsistentia humana putatur esse quoddam malum, a quo quis se liberet oporteat. Christiana vero religio essentiale bonum exsistentiae profitetur necnon bonum eorum quae sunt, et bonitatem Creatoris atque bonum creaturarum declarat. Homo propter malum dolore afficitur, quod est quaedam privatio, depravatio boni. Dicas hominem idcirco pati quod bonum aliquod non participat, a quo aliquomodo excluditur aut quo se ipse privavit. Atque tum maxime dolet, cum – in sueto rerum cursu – huius boni particeps esse “deberet”, sed reapse non est.
Qua re, secundum christianam cogitandi rationem veritas doloris per malum explanatur, quod semper aliqua ratione ad bonum refertur.
8. Humanus igitur dolor per se habendus est quasi quidam peculiaris “ambitus”, qui una cum homine exsistit, qui in eo apparet et evanescit, interdum autem non evanescit, sed in illo solidatur et insidet. Hic doloris ambitus, multos, immo plurimos divisim afficiens, est quasi quiddam dispersum. Unusquisque homo personali suo dolore est non solum parva pars illius “ambitus”, sed idem “ambitus” est in eo quiddam finitum, quod nullo modo repeti potest. Hac tamen cum re est etiam alia ratio inter homines intercedens et socialis. Ambitus doloris paene propriam sibi compaginem efficit. Homines enim dolentes inter se similes redduntur per analogiam condicionis, in qua versantur, per sortis experimentum aut per benevolentiae et sollicitudinis sitim et forsitan potissimum per indesinentem interrogationem de aegritudinis significatione. Quam ob rem, quamquam doloris ambitus est quiddam dispersum, simul tamen ad communionem et necessitudinem singulariter provocat. Quam provocationem etiam in praesenti commentatione prae oculis habere studebimus.
Doloris autem ambitum considerantes, tum secundum sensum eius personalem tum collegialem, deprehendimus profecto illum quibusdam temporibus vitaeque humanae momentis praesertim quasi densari, ut ex. gr. in naturalibus calamitatibus, contagiis, ruinis et eversionibus, variis cladibus socialibus: ut sunt ingrata messis, cum illaque coniuncta – praeterquam ex aliis causis manans – acerba tristisque fames.
Bellum tandem versetur ante oculos mentis. De eo peculiariter loquimur. De recentioribus duobus bellis, quae per orbem saevierunt, loqui placet, quorum alterum multo uberiorem messem tulit mortuorum atque ingentiorem humanorum dolorum struxit acervum. In vicem, secunda saeculi nostri pars paene pro erroribus atque transgressionibus civilis cultus huius aetatis hominum tam horrifica secumfert semina belli atomici ut, illud temporis spatium considerantes, facere nequeamus quin simul etiam de incomparabili dolorum cumulo cogitemus, quo fieri possit ut genus humanum se ipsum interimat. Qua re ambitus ille doloris, qui certo in unoquoque homine ut in subiecto insidet, hac nostra aetate fortasse magis quam praeteritis temporibus in “peculiarem dolorem mundi” vertere videtur. Mundi dicimus, qui, ut numquam alias progressu opera hominis commutatus est, sic simul in summum est etiam discrimen adductus, ut numquam antea, propter hominis errores et noxas.
III
9. In quolibet dolore, quem unus quivis homo patitur, pariterque in universo doloris ambitu, necessario haec inest quaestio: Cur? Est quidem interrogatio de causa, de ratione, et simul de fine (ad quid?) et, ad summam, quaestio de sensu; quae non solum cum humano dolore coniungitur, sed videtur prorsus definire humanum, quod in ipso homine continetur, nimirum id, quo dolor est proprie humanus.
Manifestum est dolorem, praesertim corporis, longe lateque afficere animalia; sed solus homo, dolore perculsus, animadvertit se pati et causam exquirit; et modo humaniter etiam acerbiore patitur, nisi probabile accipit responsum. Haec est quaestio difficilis, sicut alia simillima, quae ad malum attinet. Quare est malum? Quare malum in mundo? Cum ita percontamur, quodam saltem modo etiam de dolore interrogamus.
Utraque quaestio ardua est, cum eam homo homini ponit, homines hominibus; sed etiam cum homo eam Deo proponit. Homo enim non ex mundo haec requirit, quamvis saepe a mundo doleat, sed ex Deo, utpote mundi Creatore et Domino. Probe notum est in hac interrogatione homines non solum eo pervenire ut multimode destituantur consiliis et cum Deo contendant, verum etiam ut ipsum Deum audeant negare. Si enim mundi exsistentia quasi obtutum mentis humanae ad Dei exsistentiam et sapientiam et potentiam et magnificentiam aperit, malum contra et dolor hanc imaginem, funditus quandoque, obscurare videntur, et hoc magis in cotidianis gravibus casibus tot dolorum sine culpa totque culparum sine poena congruenti. Hoc ergo indicat – fortasse magis quam quidquam aliud – quanti momenti sit quaestio de significatione doloris, et quo acumine oporteat et eandem quaestionem et responsum, quod dari possit, tractare.
10. De hac re homo potest Deum interrogare animo permoto et mente stupore et anxietudine repleta; Deus autem quaestionem exspectat et audit, sicut in Revelatione Veteris Testamenti videmus. Liber Iob hanc quaestionem acerrime exprimit.
Nota est huius viri iusti historia, qui culpa vacans innumeris doloribus temptatur. Bona, filios et filias amittit et ad ultimum ipse gravi morbo corripitur. Dum in hac acerbissima condicione versatur, adeunt ad domum eius tres inveterati familiares, qui – vario quisque sermone – conantur ei persuadere ipsum aliquod grave facinus admisisse, si tam multiplicibus et acribus doloribus afficiatur. Dolor namque – ii dicunt – ingruit semper in hominem solum ut poena ob aliquod crimen; a Deo prorsus iusto infertur, eiusque causa in ordine iustitiae continetur. Dici potest veteres illos amicos velle non solum Iob convincere malum moraliter iustum esse, sed niti quodammodo defendere coram se ipsis doloris sensum moralem. Ii putant dolorem nonnisi tamquam poenam peccati intellegi posse, solummodo ergo in provincia iustitiae Dei, qui bonum bono et malum malo rependat.
Ii repetunt hoc in casu doctrinam ab aliis scriptis Veteris Testamenti, quae ostendunt poenam a Deo propter peccata illatam. Deus enim Revelationis est Legislator et Iudex, quo modo nulla alia humana potestas. Deus Revelationis enim est imprimis Creator, a quo una cum exsistentia provenit essentiale creationis bonum. Quocirca etiam conscia et libera violatio huius boni ab homine commissa non tantum est transgressio legis, verum etiam iniuria Deo illata, qui est primus Legis Lator. Eiusmodi transgressio habet proprietatem peccati, secundum significationem veram, id est biblicam et theologicam huius vocis. Malo morali peccati consentanea est poena, quae ordinem moralem tuetur iuxta eandem significationem transcendentem, ex qua idem ordo est a voluntate Creatoris et supremi Legislatoris constitutus. Hinc etiam una ex fundamentalibus veritatibus fidei religiosae, item in Revelatione innixa, manat, quae affirmat Deum esse Iudicem iustum, qui bonum remuneretur et malum puniat: Tu, Domine, “iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua veritas. Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos... in veritate et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra”.(23)
Opinio amicorum Iob ostendit persuasionem, quae saepe invenitur etiam in conscientia morali generis humani: ordine morali obiectivo postulari poenam ob transgressionem, ob peccatum obque culpam. Exinde dolor apparet “malum iure comprobatum”. Persuasio eorum qui dolorem ut poenam peccati explanant, ordine iustitiae fulcitur, quod opinioni respondet, a quodam prolatae, cui cum Iob est amicitia: “Quin potius vidi eos, qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos”.(24)
11. Sed Iob negat verum esse hoc principium, quod iudicet dolorem esse poenam peccati. Quod quidem is facit, sua ipsius opinione innixus, siquidem conscius est se non meruisse eiusmodi poenam, immo bonum declarat in vita patratum. Deus ipse ad ultimum amicos Iob reprehendit accusationum et profitetur Iob non esse reum. Eius passio passio est innocentis; quae recipienda est ut mysterium, quod homo ingenio suo penitus perspicere non valet.
Liber Iob non laedit fundamenta ordinis moralis transcendentis, in iustitia positi, qualia tota Revelatio in Vetere et Novo Testamento proponit. Sed simul hic Liber firmissime admonet huius ordinis principia non posse adhiberi exclusoria et levi ratione. Si verum est dolori sensum inesse ut poenae, quando haec culpae iungitur, verum contra non est quemlibet dolorem ex culpa oriri et proprietatem habere poenae. Iustus Iob eius rei peculiari documento est in Vetere Testamento. Revelatio, quae est ipsius Dei Verbum, apertissime quaestionem doloris viri innocentis proponit, doloris sine culpa. Iob non est punitus; deerant enim causae cur ei poena irrogaretur, quamquam est durissime pertemptatus. Ex Libri exordio patet Deum permisisse hoc viri experimentum Satana incitante. Hic namque coram Domino iustitiam Iob in controversiam adduxit: “Numquid Iob frustra timet Deum? ... operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra? Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi”.(25) Si Dominus consentit Iob dolore temptari, id facit ut illius iustitiam demonstret. Dolor experimenti indolem habet.
Liber Iob non exhaurit hanc materiam in Revelatione. Is enim quodammodo passionem Christi praenuntiat. Sed vel solus est sufficiens argumentum, quo responsio ad quaestionem de significatione doloris non conectatur sine aliqua exceptione cum ordine morali, qui in sola iustitia est positus. Si haec responsio habet fundamentalem et transcendentem rationem et vim, pariter videtur non solum minus probari posse in casibus similibus dolori Iob, sed etiam ac quidem potissimum comprimere et extenuare notionem iustitiae, quam in Revelatione invenimus.
12. Liber Iob “acri” modo ponit “causam” doloris, ostendit etiam innocentem pati, sed quaestionem nondum dissolvit.
Animadvertimus autem iam quandam Veteris Testamenti rationem inclinationemque, unde sententia, ex qua dolor solum ut poena peccati possit explicari, exsuperatur, quatenus simul efficacia doloris ad educandum in lumine ponitur. In doloribus ergo, quibus populus electus a Deo afficitur, incitamentum continetur eius misericordiae, quae corrigit ut ad conversionem perducat: “Illae poenae non ad interitum sed ad correptionem sunt generis nostri”.(26)
Ita affirmatur ratio personalis poenae; iuxta quam vis inest in poena non solum quia ipsum malum obiectivum transgressionis alio malo rependit, sed quia imprimis facultatem dat restaurandi bonum in eo qui patitur.
Haec doloris facies est summi momenti et in tota Revelatione Veteris et praesertim Novi Testamenti altissime insidet. Dolor conducere debet conversioni, id est restitutioni boni in homine, qui potest divinam misericordiam agnoscere in hac ad paenitentiam hortatione. Paenitentiae enim propositum est ut malum vincatur, quod multiformiter in homine latet, et bonum firmetur tum in ipso homine, tum in necessitudine cum aliis, maxime cum Deo.
13. Sed ut verum responsum percipiamus, interrogationi dandum ad “causam” doloris pertinenti, respicere debemus revelationem divini amoris, ultimi fontis sensus rerum omnium, quae sunt. Amor est etiam copiosissimus fons significationis doloris, qui semper mysterium manet, cum sciamus nostras explanationes non sufficere et impares esse. Christus nos in mysterium introducit et efficit ut “causam” doloris reperiamus, prout apti sumus ad comprehendendam divini amoris sublimitatem.
Ut altam significationem doloris, Verbum a Deo revelatum secuti, iterum reperiamus, oportet animus noster subiecto humano patescat, ratione ducta multiplicium eius facultatum. Imprimis vero accipere oportet lumen Revelationis, non solum quatenus ea transcendentalis ordo iustitiae declaratur, sed etiam quatenus idem lumen hunc ordinem Amore collustrat, qui est omnium, quae sunt, fons certus atque supremus. Amor est etiam fons plenissimus, cuius ope interrogationi de significatione doloris respondeatur. Quae quidem responsio a Deo homini est data ipsa Cruce Iesu Christi.
IV
14. “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam”.(27) Haec verba a Christo pronuntiata in colloquio cum Nicodemo inducunt nos in medium quasi centrum actionis salvificae Dei. Declarant etiam ipsam essentiam soteriologiae christianae, id est theologiae salutis. Salus autem significat liberationem a malo ideoque arcte coniungitur cum quaestione doloris. Secundum verba Nicodemo dicta Deus dat Filium suum “mundo” ut hominem a malo liberet, quod in se continet extremam atque absolutam doloris rationem. Eodem quidem tempore ipsa vox “dandi” (“ut daret”) indicat hanc liberationem perficiendam Filio unigenito esse per proprium eius dolorem. Qua in re amor manifestatur, infinitus nimirum amor tum Filii huius unigeniti tum Patris, qui huius rei causa “dat” Filium suum. Hic est amor erga hominem, amor in “mundum”: hic est amor salvificus.
Ingredimur hic prorsus novam rationem argumenti nostri: quae res ante mentis oculos est nobis dilucide ponenda in communi nostra consideratione argumenti nostri. Haec enim ratio alia est atque illa quae statuebat et certo modo circumscribebat inquisitionem in doloris significationem ipsis iustitiae finibus. Haec est ratio Redemptionis, quam sermo Iob, viri iusti, iam in Vetere Testamento, saltem secundum Vulgatam Editionem, praenuntiare videtur: “Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo... videbo Deum...”.(28) Dum enim cogitatio nostra adhuc ante omnia et quodam modo solum in dolorem secundum multiplicem eius formam temporalem (cuius modi sunt ipsi iusti Iob dolores) est directa, tamen verba modo allata ex Iesu collocutione cum Nicodemo respiciunt dolorem pro significatione eius principali ac decretoria. Namque Deus dat unigenitum suum ut homo “non pereat”; ac vis eiusdem locutionis “non pereat” definitur subtilius dictis sequentibus: “sed habeat vitam aeternam”.
Etenim tum “moritur” homo, cum “vitam aeternam amittit”. Non solus igitur dolor temporalis, quivis dolor opponitur saluti, sed dolor certus et immutabilis: amissio videlicet vitae aeternae, reiectio a Deo facta, damnatio. Filius unigenitus datus est hominibus ut defenderet imprimis hominem ab hoc malo, a dolore certo et immutabili. Ex munere ergo suo salvifico ille attingere debet dolorem in ipsis eius radicibus transcendentalibus, unde progreditur dolor per historiam hominum. Tales autem transcendentales doloris radices defiguntur in peccato ac morte: subiacent enim illae amissioni vitae aeternae In hoc igitur consistit missio Filii unigeniti ut peccatum vincat et mortem. Oboedientia quidem sua usque ad mortem is peccatum mortemque resurrectione sua devincit.
15. Cum vero Christus missione sua dicitur tangere malum ipsis in eius radicibus, cogitamus non tantum malum ac dolorem certum et immutabilem, eschatologicum (ut homo “non pereat, sed habeat vitam aeternam”), sed etiam – saltem obliquo modo – malum ac dolorem secundum eorum rationem temporalem et historicam. Nam malum cum peccato et morte cohaeret. Et quamvis magna cum prudentia iudicandus sit hominis dolor veluti consectarium peccatorum concretorum (hoc ipsum suadet iusti Iob exemplum), non tamen seiungi ipse potest a peccato originum, ab eo videlicet, quod a Sancto Ioanne appellatum est “peccatum mundi”,(29) a statu peccatorio actuum personalium processuumque socialium in historia hominis. Quamquam haud licet huc adhibere regulam arctam directae coniunctionis (quemadmodum tres Iob amici fecerunt), nihilominus non licet ab illo iudicio discedere, ex quo hominum dolores e multiplici implicatione peccati manant.
Similiter accidit, cum de morte agitur. Saepius exspectatur ea etiam uti liberatio ab huius vitae doloribus. Simul autem praeterire neminem potest eam efficere quasi extremam complexionem ipsius exitiosi operis dolorum sive in corporis compage sive in anima. Ante omnia autem mors secum infert disiunctionem totius personalitatis psychicae-physicae hominis. Anima remanet subsistitque a corpore segregata; at corpus progredienti gradatim dissolutioni subicitur secundum verba Domini Dei, quae prolata sunt post peccatum ab homine admissum in historiae eius terrestris initiis: “Pulvis es et in pulverem reverteris”.(30) Quapropter, quantumvis mors non sit dolor secundum temporalem sensum verbi, quantumvis reperiatur quadamtenus ultra omnes cruciatus, simul tamen malum, quod in ea homo experitur, indolem prae se fert rei alicuius extremae cunctaque pervadentis. Opere salvifico suo Filius unigenitus a peccato morteque hominem liberat. Imprimis ex hominum historia expungit peccati dominatum, qui impellente spiritu maligno egit radices iam inde a peccato originali, atque homini facultatem tribuit in gratia sanctificante vivendi. Post victoriam autem de peccato aufert ipse dominationem quoque mortis, dum resurrectione sua viam futurae corporum resurrectioni pandit. Haec et illa pernecessariae sunt condiciones ipsius “vitae aeternae”, immutabilis scilicet beatitatis hominis cum Deo coniuncti; hoc nempe salvatis significat dolorem in prospectu eschatologico penitus esse exstinctum.
E salvifico opere Christi consequitur ut homo in terris cum spe vitae ac sanctitatis aeternae vivat. Et quamquam victoria a Christo reportata de peccato morteque per propriam crucem et resurrectionem minime aufert temporales vitae dolores neque a doloribus eximit integram historicam rationem vitae humanae, tamen in hanc rationem totam inque omnem dolorem ipsa conicit lucem novam, quae est lux salutis. Hoc est Evangelii lumen, id est Boni Nuntii. In media hac ipsa luce reperitur veritas in colloquio cum Nicodemo patefacta: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret”.(31) Haec veritas ex ipsis eius fundamentis immutat historiam hominis illiusque terrestris condicionis: tametsi peccatum exstabat, quod in hac historia defixum erat tum uti originalis hereditas tum uti “peccatum mundi” tum uti singulorum peccatorum summa, Deus Pater Filium unigenitum dilexit, id est diligit eum constanter; in tempore dein, omnino ob hunc ipsum amorem, qui omnia vincit, ipse “dat” hunc Filium ut radices ipsas mali hominum attingat et sic modo salvifico accedat ad totum dolorum ambitum, cuius homo est particeps.
16. Christus opera messianica sua inter Israelis populum sine intermissione accessit ad ambitum humani doloris. “Pertransivit benefaciendo”;(32) et haec eius actio ante omnia pertinuit ad ipsos patientes atque adiumenta praestolantes. Sanavit aegrotos, afflictos est solatus, famelicos aluit, homines surditate et caecitate, lepra, daemonio variisque corporis impedimentis liberavit, mortuis ter reddidit vitam. Persentiebat omnem hominum dolorem, tam corporis quam animi. Eodem autem tempore docebat, atque in ipso quasi centro eius doctrinae consistunt octo beatitudines, quae ad homines diversis conflictatos asperitatibus in vita temporali diriguntur. Qui quidem sunt “pauperes spiritu” et “qui lugent” et “qui esuriunt et sitiunt iustitiam” et “qui persecutionem patiuntur propter iustitiam”, cum homines maledicunt iis eosque persequuntur et dicunt omne malum adversus eos, mentientes, propter Christum...(33) Ita secundum Matthaeum; Lucas vero nominatim memorat eos “qui nunc esuriunt”.(34)
Utcumque id est, appropinquavit Christus imprimis huic veluti regioni doloris humani eo quod ipsemet in se hunc recepit dolorem. Per suae enim operae publicae tempus non solum fatigationem ac nullum tectum necnon ignorationem sui etiam apud maxime necessarios suos experiebatur, sed ante omnia arctius in dies circumfundebatur ambitu invidiae ac apertiora in dies fiebant consilia amovendi eum ex vivis. Harum rerum sibi conscius est Christus ac saepius cum discipulis suis loquitur de cruciatibus et morte, quae ipsi manent: “Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget”.(35) Christus suae passioni mortique obviam procedit omni cum conscientia missionis suae, qua hoc ipso modo perfungatur necesse est. Profecto efficere debet per hanc ipsam suam passionem ut homo “non pereat, sed habeat vitam aeternam”. Per ipsam Crucem descendere debet ad mali radices, insertas in hominis historiam in animosque hominum. Per ipsam Crucem suam perficiat ille oportet opus salutis. Quod opus ex consilio aeterni Amoris indolem habet redemptionis.
Hac de causa Christus acriter Petrum vituperat, cum inducere eum studet ut cogitationes de dolore morteque in Cruce deponat.(36) Et cum in horto Gethsemani comprehenditur, ipse Petrus eum defendere nititur gladio, cui Christus respondet: “Converte gladium tuum in locum suum... Quomodo ergo implebuntur Scripturae quia sic oportet fieri?”.(37) Dicit praeterea: “Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?”.(38) Haec responsio – haud secus atque aliae, quae variis Evangelii locis exstant – ostendit quam penitus ipse Christus pervasus sit ea cogitatione, quam cum Nicodemo colloquens recluserat: “Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam”.(39) Christus itineri sese committit ad propriam passionem subeundam, conscius sibi virtutis eius salvificae; procedit Patri obtemperans, at potissimum cum Patre in hoc sociatur amore, quo mundum ipse hominemque in mundo dilexit. Quam ob rem Paulus de Christo scripsit: “Dilexit me et tradidit seipsum pro me”.(40)
17. Implendae fuerunt Scripturae. Multi enim loci messianici Veteris Testamenti dolores praenuntiabant futuri Uncti-Christi Dei. Eorum omnium maxime animos movet Carmen Servi Iahve Quartum appellatum, quod in Libro Isaiae continetur. Propheta, qui merito “quintus evangelista” nuncupatur, hoc in Carmine imaginem praebet dolorum Servi talibus adeoque vivis coloribus ut eos propriis oculis conspexisse videatur: corporis nempe oculis et mentis. Christi passio ita sub lumine versuum Isaiae etiam significantior evadit magisque animos permovet quam in ipsorum evangelistarum narrationibus. En ante oculos nobis obversatur verus Homo dolorum:
“Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, ... / Despectus erat et novissimus virorum, / vir dolorum et sciens infirmitatem, / et quasi abscondebamus vultum coram eo; / despectus, unde nec reputabamus eum. / Vere languores nostros ipse tulit / et dolores nostros ipse portavit; / et nos putavimus eum quasi plagatum, / percussum a Deo et humiliatum. / Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, / attritus est propter scelera nostra; / disciplina pacis nostrae super eum, / et livore eius sanati sumus. / Omnes nos quasi oves erravimus, / unusquisque in viam suam declinavit; / et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum”.(41)
Carmen Servi perdolentis descriptionem prae se fert, in qua denotari aliquo modo possunt momenta Christi passionis in minutioribus eius rebus: comprehensio, contumelia, alapae, sputa, contemptio ipsius dignitatis captivi, iniquum iudicium ac deinde flagellatio, corona spinarum capiti imposita et opprobrium, via crucis, crucifixio, agonia.
Magis autem quam haec passionis descriptio tangit animos nostros in prophetae verbis profunditas Christi sacrificii. Ecce enim, quantumvis innocens, recipit in se omnium hominum dolores, quoniam peccata omnia sibi assumit. “Posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum”: omne hominis peccatum secundum amplitudinem suam et altitudinem evadit vera causa doloris ipsius Redemptoris. Si tamen dolor “aestimatur” ex malo tolerato, voces prophetae efficiunt ut mente comprehendamus magnitudinem huius mali et huius doloris, quem Christus suscepit. Dici potest hic dolor esse quaedam “substitutio”; ante omnia vero est “redimens”. Homo dolorum illo in vaticinio revera est “agnus Dei, qui tollit peccatum mundi”.(42) Ipsius enim dolore peccata auferuntur, quia is uti Filius unigenitus solus potuit in se illa recipere et assumere cum illo erga Patrem amore, qui vincit malum cuiusque peccati; quodammodo ad nihilum redigit hoc malum in illo veluti spatio spiritali necessitudinum inter Deum genusque hominum ac spatium bono replet.
Attingimus hic duplicem naturam unius subiecti personalis doloris redimentis. Ipse, qui passione sua morteque in Cruce efficit Redemptionem, Filius est unigenitus, quem Deus “dedit”. Simul autem hic Filius consubstantialis Patri patitur ut homo. Habet enim dolor eius rationes humanas, habet etiam – semel in generis hominum historia – altitudinem ac vim, quae, licet humanae sint, incomparabilis cuiusdam esse possunt profunditatis et acerbitatis dolorum, quatenus Homo patiens ut persona est ipse Filius unigenitus: “Deus de Deo”. Quapropter solus ille – Filius unigenitus – amplecti valet magnitudinem mali, quae in hominis reperitur peccato: in unoquoque peccato atque in peccato “universali” secundum rationes vitae historicae generis hominum in terris.
18. Dici possunt supra explicatae cogitationes perducere nos iam recta via in hortum Gethsemani ipsumque Calvariae locum, ubi Carmen perdolentis Servi in Libro Isaiae exstans est completum. Prius vero quam illuc progrediamur, sequentes legamus Carminis versus, qui prophetico modo praenuntiant passionem in loco Gethsemani et Calvariae. Servus ille patiens – et hoc vicissim pernecessarium est ad recte explanandam Christi passionem – sibi induit eos dolores, de quibus iam est dictum, omnino voluntarie:
“Afflictus est et ipse subiecit se / et non aperuit os suum; / sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, / et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit / et non aperuit os suum. / Angustia et iudicio sublatus est. / De generatione eius quis curabit? / Quia abscissus est de terra viventium; / propter scelus populi mei percussus est ad mortem. / Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, / cum divitibus tumulum eius, / eo quod iniquitatem non fecerit, / neque dolus fuerit in ore eius”.(43)
Christus voluntarie patitur innocensque patitur. Dolore enim suo interrogationem illam recipit, quae – ab hominibus saepius posita – in Libro Iob quodammodo extrema quadam ratione est enuntiata. Attamen Christus non tantum secum defert eandem interrogationem (id quod facit ratione etiam multo pleniore, quandoquidem ipse non solum homo est uti Iob sed unigenitus Dei Filius), verum etiam refert maximum modum ipsius responsionis, quae reddi potest eidem huic interrogationi. Dicas responsionem quodammodo eadem ex materia emergere, qua facta sit interrogatio. Reddit enim Christus responsionem quaestioni de dolore dolorisque significatione non solum per doctrinam suam, Bonum scilicet Nuntium, sed imprimis per proprium dolorem, qui via organica et indissolubili in doctrinam Boni Nuntii inseritur. Atque hoc est postremum compendiarium verbum huius doctrinae: “verbum... crucis”, sicut postmodum Sanctus Paulus dixit.(44)
Illud “verbum crucis” perpetua veritate imaginem antiqui vaticinii perficit. Multi loci multique sermones per totum publice docendi eius tempus testantur quo pacto Christus ab initio complectatur hanc passionem, quae voluntas Patris est in mundi salutem. Ultimus tamen gressus hic evadit precatio in horto Gethsemani. Voces enim: “Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu”,(45) ac deinde: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”,(46) multiplicem exhibent eloquentiam. Namque veritatem illius amoris comprobant, quo Patrem unigenitus Filius prosequitur pro sua oboeditione. Simul vero veritatem testificantur eius doloris. Verba quidem orationis Christi in horto Gethsemani veritatem amoris per doloris veritatem demonstrant. Christi voces plana simplicitate confirmant hanc veritatem humanam doloris usque ad extremum: dolor significat malum subire, coram quo homo cohorrescit. Dicit enim: “transeat a me”, perinde ac dicit Christus in horto Gethsemani.
Verba ipsius testantur simul unicam hanc et incomparabilem altitudinem vimque doloris, quam solus experiri potuit Homo, qui est Filius unigenitus; testificantur profunditatem et vehementiam illam, quam supra prolatae prophetae voces adiuvant suo modo ut intellegamus. Non certe usque ad extremum (nam ut hoc fieret, necesse esset pervadere ad medium ipsum mysterium divinum et humanum Subiecti), sed saltem ut percipiamus illam distinctionem (ac similitudinem eodem tempore), quae intercedere potest inter omnem opinabilem hominis dolorem ac Dei-Hominis passionem. Gethsemani locus est, ubi hic ipse dolor, secundum totam veritatem a propheta declaratam de malo, quod in eo est expertus, paene terminali modo ante oculos mentis Christi est patefacta.
Voces in horto Gethsemani pronuntiatas sequuntur verba in Calvariae loco dicta, quae hanc altitudinem testantur – unicam in mundi historia – mali ipsius doloris, qui toleratur. Cum Christus clamat: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”, verba eius non tantum exprimunt illum animum derelictum, qui saepius in Vetere Testamento occurrit, praesertim in Psalmis ac nominatim in Psalmo 22 [21], unde verba memorata oriuntur.(47) Dici possunt hae derelictionis enuntiationes nasci ex statu inseparabilis coniunctionis Filii cum Patre atque idcirco nasci quod Pater “posuit... in eo iniquitatem omnium nostrum”(48) ad formam eorum quae deinceps Sanctus Paulus dixit: “Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso”.(49) Una autem cum hoc terrifico pondere, Christus – aestimando “integro” malo, quod in peccato continetur, quo Deus reicitur – per ipsam divinam profunditatem Filii coniunctionis cum Patre experitur aliquo modo humanitus ineffabili hunc dolorem, qui est seiunctio, repudiatio Patris, abrupta necessitudo cum Deo. At per ipsum hunc dolorem Redemptionem ille operatur valetque moriens dicere: “Consummatum est”.(50)
Dici potest scriptura esse impleta ac verba commemorati Carminis Servi perdolentis dici possunt in perpetuum revera deducta esse ad effectum: “Dominus voluit conterere eum infirmitate”.(51) Ad summum evasit hominum dolor in ipsa Christi passione. Haec vero simul ingressa est novam prorsus condicionem novumque rerum ordinem: alligata est ad amorem, illum profecto amorem, de quo Christus cum Nicodemo est locutus, ad amorem, qui bonum gignit, generans hoc etiam ex malo, generans per dolorem, quemadmodum supremum bonum mundi redemptionis eductum est de Christi Cruce continenterque ex ea profluit. Crux Christi fons effecta est, unde fluunt aquae vivae.(52) In ipsa etiam oportet quaestionem repetamus de doloris significatione ibique responsionem eidem huic interrogationi usque ad finem legamus.
V
19. Idem Carmen de Servo perdolente, quod Libro Isaiae continetur, prorsus ad huiusmodi interrogationem ac responsionem hisce nos ducit versibus, qui sequuntur:
“Si posuerit in piaculum animam suam, / videbit semen longaevum, / et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. / Propter laborem animae eius / videbit lucem, saturabitur in scientia sua. / Iustificabit iustus servus meus multos / et iniquitates eorum ipse portabit. / Ideo dispertiam ei multos, / et cum fortibus dividet spolia, / pro eo quod tradidit in mortem animam suam / et cum sceleratis reputatus est; / et ipse peccatum multorum tulit / et pro transgressoribus rogat”.(53)
Licet quidem affirmari omnem dolorem humanum una cum Christi passione in nova condicione versari. Quod ita se habet quasi Iob id praesenserit, cum haec locutus est verba: “Scio enim quod redemptor meus vivit...”,(54) et quasi ad eiusmodi condicionem suum dolorem direxerit, qui sine Redemptione non secundum integram suam vim ei innotescere potuit. In Cruce Christi non solum Redemptio per passionem perfecta est, sed ipse etiam dolor humanus est redemptus. Christus – nulla sua culpa – “totum peccati malum” in se recepit. Cuius ipsius mali experimento Christi dolorum incomparabilis amplitudo definita est, qui pretium Redemptionis facti sunt. De hac re loquitur Isaias in Carmine de Servo perdolente suoque tempore de ea egerunt testes Novi Foederis, cuius pactio Sanguine Christi est facta. En ex prima Epistula Petri Apostoli verba: “Scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi”.(55) In Epistula autem ad Galatas dicit Paulus Apostolus: “Dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam”,(56) atque in Epistula ad Corinthios: “Empti enim estis pretio: glorificate ergo Deum in corpore vestro!”.(57)
Hisce aliisque eiusmodi verbis testes Novi Foederis de redemptionis magnitudine loquuntur, quae perfecta est Christi passione. Loco hominis et pro homine passus est Redemptor. Omnis homo suam partem in Redemptione habet. Quisque etiam vocatur ad passionem illam participandam, qua perfecta est Redemptio, ad participandam passionem vocatur, per quam etiam redemptus est omnis dolor humanus. Christus, passione sua Redemptionem efficiens, simul ad gradum Redemptionis extulit dolorem humanum. Omnis igitur etiam homo, suo affectus dolore, fieri potest Christi passionis redemptricis particeps.
20. Novi Testamenti multi loci huiusmodi sententiam enuntiant. In secunda Epistula ad Corinthios haec scribit Apostolus: “In omnibus tribulationem patimur sed non angustiamur, aporiamur sed non destituimur, persecutionem patimur, sed non derelinquimur, deicimur sed non perimus, semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. Semper enim nos qui vivimus in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali..., scientes quoniam qui suscitavit Dominum Iesum et nos cum Iesu suscitabit”.(58)
De variis doloribus loquitur Sanctus Paulus, imprimisque de illis, quorum participes fiebant “propter Iesum” primi Christiani. Hi dolores efficiunt ut ii quibus memorata Epistula est data, Redemptionis opus participent, quod peractum est passione ac morte Redemptoris. Attamen Crucis mortisque significans vis ac momentum significante vi ac momento resurrectionis complentur. In resurrectione lucem homo omnino novam invenit, qua in itinere percurrendo per tot contumeliarum et dubiorum atque desperationis necnon persecutionis tenebras sane adiuvatur. Quare et in secunda ad Corinthios Epistula scripsit Apostolus: “Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra”.(59) Alibi animum addit iis quos per epistulam affatur, cum ita scribit: “Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi”.(60) In Epistula vero ad Romanos sic eos alloquitur: “Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum”.(61)
Christi passionis communicatio in apostolicis his elocutionibus quasi duplicem induit rationem. Si Christi dolorum particeps fit homo, id propterea accidit quod Christus suam passionem homini aperuit, quod in salvifico dolore suo omnium humanorum dolorum particeps ipse aliquo modo est factus. Dum per fidem homo redemptricem Christi passionem invenit, suos simul dolores in ea reperit, eosdemque nova continentia novaque significatione locupletatos pervidet per fidem.
Haec cognitio Paulo gravissima suasit verba in Epistula ad Galatas: “Christo confixus sum cruci: vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus; quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me”.(62) Fides efficit ut horum verborum auctor amorem agnoscat, quo ad Crucem ductus est Christus. Quodsi, patiendo ac moriendo, ita ipse dilexit, hac proinde sua passione ac morte etiam vivit in eo quem ita dilexit, id est in homine vivit: in Paulo. In eo autem vivens – dum Paulus, fide talis rei sibi conscius, amorem eius pensat amore suo – Christus specialem etiam in modum per Crucem cum homine, cum Paulo, coniungitur. Quae coniunctio etiam alia haud minus gravia verba Paulo suasit in eadem ad Galatas Epistula: “Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini Nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo”.(63)
21. Crux Christi salvificam lucem in vitam hominis in eiusque dolorem praecipue conicit tam vehementer, quia illum hominem per fidem una cum resurrectione attingit: mysterium passionis mysterio paschali continetur. Qui Christi passionis, iidem et resurrectionis eius sunt testes. Haec enim scribit Sanctus Paulus: “Ad cognoscendum illum (Christum) et virtutem resurrectionis eius et communionem passionum illius, conformans me morti eius, si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis”.(64) Revera “virtutem resurrectionis” Christi primum expertus est Apostolus in itinere ad Damascum, et nonnisi postea in huiusmodi veluti luce paschali ad illam “communionem passionum eius” pervenit, de qua is loquitur, ex gr. in Epistula ad Galatas. Aperte paschalis est via Pauli: communio Crucis Christi fit per Resuscitati experientiam, id est per peculiarem resurrectionis participationem. Hac de causa etiam in Apostoli locutionibus de tribulatione ratio tam saepe occurrit gloriae, cuius initium facit Crux Christi.
Crucis et resurrectionis testes persuasum id sibi habebant: “Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei”.(65) Paulus praeterea, Thessalonicensibus scribens, haec dicit: “Ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur... pro patientia vestra et fide in omnibus persecutionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis, indicium iusti iudicii Dei, ut digni habeamini Regno Dei, pro quo et patimini”.(66) Ita igitur Christi passionum communio simul est passio pro Regno Dei. Coram iusto Deo eiusque iudicio eodem Regno digni Sunt quotquot Christi passiones participant. Per tribulationes suas infinitum pretium passionis ac mortis Christi, quod factum est nostrae Redemptionis pretium, aliquatenus ipsi restituunt: hoc pretio Regnum Dei denuo solidatum est in historia hominis, vitae eius terrenae terminalis veluti prospectus evadens. Per tribulationes nos Christus in hoc Regnum immisit; atque etiam homines ad id aedificandum maturescunt, qui Christi redemptionis mysterio veluti obvolvuntur.
22. Cum eo prospectu Regni Dei coniungitur etiam illius gloriae spes, quae a Christi Cruce capit initium. Resurrectione haec gloria ostenditur – gloria eschatologica –, quae prae immensis tormentis omnino in Cruce Christi obscurabatur. Qui Christi passionum sunt participes, suis tribulationibus ipsi etiam ad gloriam participandam vocantur. Variis locis res a Paulo declaratur. Ad Romanos haec ipse scribit: “Coheredes autem Christi, si tamen compatimur ut et conglorificemur. Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelanda est in nobis”.(67) In secunda Epistula ad Corinthios haec legimus: “Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur”.(68) Petrus Apostolus in prima Epistula sua hanc enuntiavit veritatem: “Quemadmodum communicatis Christi passionibus, gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exsultantes”.(69)
Causa passionis et gloriae induit proprietatem prorsus evangelicam, quae quidem, quatenus ad Crucem refertur ac resurrectionem, clare illustratur et patescit. Resurrectio conversa est ante omnia in gloriae manifestationem, quae per Crucem peractae Christi exaltationi plane respondet. Etenim, etsi hominibus Crux visa est veluti Christi spoliatio, simul vero coram Deo fuit eius exaltatio. Mandatum suum Christus in Cruce prorsus est assecutus et effecit: is, voluntatem Patris implendo, etiam semetipsum simul confirmavit perfecitque. In infirmitate potentiam suam et in humilitate plenam magnitudinem messianicam ostendit. Nonne huiusmodi magnitudinem omnia testantur verba, quae ipse in Golgotha, cum animam ageret, locutus est, et imprimis de crucifixionis auctoribus: “Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt”?(70) Verba haec, sua veluti supremi exempli vi, eos movent, qui sunt Christi passionum participes. Dolor praeterea quaedam est hortatio ad magnitudinem moralem hominis eiusque spiritalem maturitatem patefaciendam. Variis sane aetatibus id comprobaverunt Christi martyres et confessores, hisce fisi verbis: “Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere”.(71)
Christi resurrectio “gloriam futuri saeculi” revelavit ac simul “gloriam Crucis” confirmavit: eam nempe gloriam, quae in ipsa Christi passione continetur, et quae in dolore hominis saepe imaginis instar reddita est et redditur, tamquam spiritalis eius excelsitatis ostensio. Quae gloria non solum in fidei martyribus oportet agnoscatur, sed in compluribus etiam aliis hominibus, qui interdum, etsi non in Christum credunt, propter veritatem aliamve iustam causam mala patiuntur et vitam profundunt. In horum omnium tribulationibus specialem in modum magna hominis dignitas confirmatur.
23. Semper enim dolor est experimentum – idemque nonnumquam satis arduum – quod hominum generi imponitur. Ex Sancti Pauli Epistularum paginis illud Evangelii mirum communique opinioni contrarium, quod in infirmitate ac virtute consistit, saepe nos quasi alloquitur, quodque praesertim expertus est ipse Apostolus atque cum eo omnes, qui sunt Christi passionum participes, experiuntur. In secunda Epistula ad Corinthios scribit Paulus: “Libentissime igitur potius gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi”.(72) Haec in secunda ad Timotheum Epistula legimus: “Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim cui credidi”.(73) Hoc profecto ipse dicit in Epistula ad Philippenses: “Omnia possum in eo, qui me confortat”.(74)
Qui Christi passiones participant, ii paschale ante oculos habent Crucis et resurrectionis mysterium, in quo Christus ad extremos usque fines humanae infirmitatis et inopiae primo quidem descendit: ipse enim moritur Cruci affixus. At in tali infirmitate si eius etiam exaltatio simul efficitur, quae confirmata est resurrectionis virtute, id ipsum ostendit infirmitates omnium humanarum tribulationum ea ipsa Dei virtute, quae revelata est in Cruce Christi, permeari posse. In hac cogitandi ratione pati idem est ac singulari modo fieri sentientem et operi salvificae Dei virtutis, quae homini in Christo praebetur, patentem. Deus in eo confirmavit se per specialem passionem potissimum agere velle, per hominis videlicet infirmitatem et spoliationem, in iisque ipsis se suam velle virtutem revelare. Hoc pacto etiam hortamentum in prima Petri Epistula potest explanari: “Si autem ut christianus (patitur), non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine”.(75)
In Epistula ad Romanos Paulus Apostolus vel copiosiora de hoc “virtutis ortu in infirmitate” enuntiat necnon de hac spiritali hominis renovatione in temptationibus ac tribulationibus, quae quidem eorum qui sunt Christi passionum participes, specialis est vocatio: “Sed et gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem; spes autem non confundit, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis”.(76) Inest autem in dolore peculiaris quaedam hominis vocatio ad virtutem, quam pro sua parte ipse colere debet. Et haec est perseverantiae virtus in molestiis malisque ferendis. Ita agens homo eam spem elicit, qua persuasum sibi habet neque se oppressum iri tribulatione, neque se hominis dignitate, quae coniungitur cum conscientia sensus vitae, spoliari umquam posse. En autem eiusmodi sensus simul cum opere caritatis Dei, quod maximum Spiritus Sancti est donum, manifestatur. Homo, quatenus hanc caritatem participat, in tribulatione se penitus reperit: “animam” invenit, quam se ob dolores perdidisse(77) putabat.
24. Apostoli tamen, qui Christi dolorum est particeps, experientiae etiam ulterius progrediuntur. In Epistula ad Colossenses haec legimus, quae spiritalis itineris veluti metam postremam, ad tribulationes quod attinet, efficiunt. Haec Sanctus Paulus scribit: “Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea, quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia”.(78) In alia Epistula eos, quibus mittitur, sic ipse interrogat: “Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt?”.(79)
In mysterio paschali Christus initium fecit coniunctionis cum homine in Ecclesiae communitate. Mysterium Ecclesiae sic declaratur: in ipsa Baptismi collatione, qua Christo configuratur homo, deinde per Christi Sacrificium – sacramentaliter per Eucharistiam – Ecclesia semper ut corpus Christi continuo spiritaliter aedificatur. In hoc corpore Christus vult cum cunctis hominibus coniungi imprimisque dolentes sibi coniungit. Allata Epistulae ad Colossenses verba singularem huius coniunctionis proprietatem testantur. Etenim qui una cum Christo condolescit – quemadmodum Paulus Apostolus Christo adhaerens suas fert “tribulationes” – non solum illam virtutem a Christo haurit, quae antea est dicta, sed sua etiam passione ipse, “quae desunt passionum Christi adimplet”. In hac evangelica expositione veritas de creatrice doloris natura singulariter in lumine ponitur. Christi passio bonum redemptionis mundi effecit, quod quidem in se ipso inexhaustum est et infinitum neque ei quidquam ab ullo homine addi potest. Simul vero in Ecclesiae mysterio ut in corpore suo Christus aliqua ratione redemptricem passionem suam omnibus hominum tribulationibus aperuit. Prout homo fit Christi passionis particeps – ubicumque in orbe terrarum quolibetque historiae tempore – ita eiusmodi passionem suo modo ipse adimplet, per quam Christus mundi redemptionem est operatus.
Numquid ex hoc infertur imperfectam esse redemptionem, quam Christus ad effectum adduxerit? Non est ita. Id enim non aliud significat nisi redemptionem, quae vi amoris satisfactorii est acta, omni semper caritati patere, quae in hominis dolore ostenditur. In hoc ambitu – in ambitu scilicet amoris – redemptio, quae penitus iam perfecta est, aliqua ratione perficitur continenter. Christus redemptionem penitus quidem peregit ac quidem usque ad finem; simul tamen eam non conclusit: in redemptrice hac passione, per quam est redemptio omnium peracta, Christus inde ab initio complexus est semperque id omne complectitur, quod mortales patiuntur. Ita est: ad ipsam redemptricis Christi passionis essentiam pertinere videtur ratio, ob quam eiusmodi passio poscit ut continenter adimpleatur.
Ita, ea quoque amplexus, quae mortales patiuntur, sua passione Christus mundum redemit. Haec vero redemptio, etsi per Christi passionem omnino est completa, simul nihilominus suo modo in hominis historia viget et progreditur. Viget et progreditur ut Christi corpus, quod est Ecclesia, omnisque dolor humanus hac ratione ob omnium communionem in caritate Christi, Christi passionem adimplet, quemadmodum Ecclesia salvificum complet opus Christi. Mysterium Ecclesiae – talis videlicet corporis, quod in se ipso etiam perficit Christi corpus cruci affixum et ab inferis excitatum – simul illud spatium exhibet, in quo dolores humani complent Christi dolores. In hoc ambitu conceptuque Ecclesiae-Christi corporis, quod continenter et omni loco et tempore progreditur, cogitare licet et loqui de iis “quae desunt” passionum Christi. Clare ceteroqui id ab Apostolo illustratur, cum de iis adimplendis scribit, “quae desunt passionum Christi... pro corpore eius, quod est Ecclesia”.
Ipsa Ecclesia, quae de infinitis redemptionis divitiis assidue haurit, hanc inferens in vitam generis humani, est ratio, qua Christi passio redemptrix dolore hominis perpetuo compleri potest. Hoc modo divina humanaque illustratur natura Ecclesiae. Cuius naturae proprietates dolor aliquo modo participare videtur, qui propterea peculiarem utilitatem prae se fert coram Ecclesia. Ipse dolor est bonum, quod Ecclesia, omnino firmiter credens redemptionem, observanter colit, pro tota scilicet altitudine illius fidei, qua redemptionem credit, qua immensum et inenarrabile Christi corporis mysterium complectitur.
VI
25. Christi Crucis ac resurrectionis testes Ecclesiae et humano generi peculiare Evangelium doloris tradiderunt. Redemptor ipse primus hoc scripsit Evangelium sua passione amoris causa suscepta ut homo “non pereat, sed habeat vitam aeternam”.(80) Haec passio, una cum vivo verbo disciplinae, copiosus factus est fons iis omnibus, qui participes erant dolorum Christi in prima generatione eius discipulorum confessorumque ac deinde in generationibus, quae saeculorum cursu sunt secutae. Est imprimis solacii causa – res sane Evangelio et historia comprobata – quod iuxta Christum, loco primario et probe significato, sancta eius Mater semper adest ad dandum egregium testimonium, quod tota vita sua de hoc singulari Evangelio doloris perhibet. Permultae et vehementes passiones confluxerunt in talem nexum et colligationem, ut non solum fidem eius inconcussam comprobarent, verum etiam ad redemptionem omnium conferrent. Re quidem vera, inde ab arcano colloquio cum angelo habito, ea in materna sua missione prospicit “munus, cui destinatur”, ipsam Filii missionem modo unico et non iterabili participandi. Quod brevissimo tempore sive iis confirmatur, quae in Iesu nativitate in oppido Bethleem evenerunt, sive certa definitaque praenuntiatione, a Simeone sene facta, qui de tam acuto gladio est locutus, qui animam eius esset pertransiturus, sive angoribus et angustiis in fuga Aegyptiorum versus, ob crudelem Herodis deliberationem praepropere arrepta, tolerandis.
Praeterea, post ea quae a Filio in vita abdita et publica sunt gesta – quorum illa pro animo suo quam maxime tenero sine ulla dubitatione particeps fuit – dolores Beatae Mariae Virginis in Calvariae loco ad fastigium pervenerunt, cuius altitudo mente humana vix fingi quidem potest, sed certe arcana fuit et supernaturali ratione fecunda pro universali redemptione. Ascensus ille in Calvariae locum, illud “stare” iuxta Crucem una cum discipulo prae ceteris dilecto, communicatio prorsus peculiaris fuerunt mortis redemptricis Filii, atque etiam verbis, quae ex eius ore audivit, ei quasi sollemniter est mandatum ut hoc Evangelium omnino singulare universae communitati credentium nuntiaret.
Beatissima Virgo Maria, quippe quae praesens adesset, particeps effecta passionis compatiendo, singularem in modum ad Evangelium doloris contulit, cuius non paucas quasi paginas una cum Filio conscripsit, et in antecessum verba Sancti Pauli vivendo implevit, in initio huius Epistulae allata. Illa enim prorsus particularem causam habet ut dicat se “adimplere in carne sua – quemadmodum iam in corde fecit – ea quae desunt passionum Christi”.
Luce affulgente incomparabilis exempli Christi, quae in vita eius Matris repercussa singulariter refulget, Evangelium doloris, testimonio et scriptis Apostolorum, fit fons inexhaustus generationibus semper novis, quae sibi succedunt in historia Ecclesiae. Evangelium doloris non solum ostendit adesse in Evangelio dolorem tamquam unum ex argumentis Boni Nuntii, sed etiam recludit salvificam virtutem atque significationem salvificam doloris in missione messianica Christi ac postea in missione et vocatione Ecclesiae.
Christus haud celabat auditores suos hoc: necesse esse pati. Apertis enim verbis dixit: “Si quis vult post me venire, ... tollat crucem suam cotidie”,(81) et discipulis suis moralia dabat praecepta, quorum exsecutio tantummodo fieri potest “semetipsum abnegando”.(82) Via, quae ducit ad Regnum caelorum, est “angusta et arcta”, eamque Christus contraponit “latae et spatiosae” viae, quae tamen “ducit ad perditionem”.(83) Saepe Christus etiam affirmabat discipulos suos et confessores multas persecutiones esse passuros, quod – ut constat – evenit non solum prioribus saeculis vitae Ecclesiae in Romano imperio, sed etiam factum est et fit variis historiae aetatibus variisque terrae locis, hac nostra quoque aetate.
En nonnulla Christi verba, quae ad hoc argumentum pertinent: “Inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis; ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri. Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras”.(84)
Evangelium doloris prius tractat variis locis de dolore “pro Christo” et “propter Christum” ipsis verbis Iesu vel verbis eius Apostolorum. Magister non celat discipulos suos et asseclas eventum, ex quo forte essent sic passuri, quin immo id aperte manifestat ostendens simul divinas opes, quae eos sustinebunt inter persecutiones ac tribulationes “propter nomen Christi”. Hi dolores etiam singulari quidem modo comprobabunt similitudinem cum Christo et unitatem cum eo. “Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit...; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus...: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur... Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me”.(85) “Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum”.(86)
Hoc primum caput Evangelii doloris, in quo agitur de persecutionibus, id est de tribulationibus propter Christum, peculiarem continet cohortationem ad bonum animum animique fortitudinem, quae insigni virtute resurrectionis sustineatur. Christus vicit in omne tempus mundum resurrectione sua; tamen, ex eo quod haec conectitur cum passione et morte, Christus simul vicit hunc mundum suis doloribus. Ita est. Dolor quidem singulari modo est insertus in illam victoriam de mundo, quae patefacta est in resurrectione. Christus servat in suo corpore a mortuis suscitato signa vulnerum Crucis: in manibus suis et pedibus atque in latere. Resurrectione patefacit vim victricem doloris infunditque persuasionem de huiusmodi vi in animos tum eorum quos suos elegit Apostolos, tum eorum quos continenter eligit et mittit. Ait Paulus Apostolus: “Et omnes, qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur”.(87)
26. Si primum magnum caput Evangelii doloris scribitur per generationes ab iis qui persecutiones patiuntur propter Christum, pariter per rerum cursum aliud magnum scribitur caput huiusce Evangelii. Scribunt illud ii omnes, qui una cum Christo patiuntur, humanos suos coniungentes dolores cum eiusdem passione salvifica. In iis adimpletur, quod primi testes passionis et resurrectionis dixerunt vel scripserunt de participatione Christi passionum. In iis igitur Evangelium doloris adimpletur simulque unusquisque eorum illud quodammodo scribere pergit: illud scribit et nuntiat mundo, illud nuntiat, ubi vivit, et hominibus nostrae aetatis.
Constat per saecula et generationes in dolore singularem abscondi virtutem, quae intime coniungat hominem cum Christo, quod peculiaris est gratia. Cui gratiae suam debent interiorem conversionem multi Sancti, veluti Sanctus Franciscus Assisiensis, Sanctus Ignatius de Loyola et alii. Huius conversionis effectus non solum in eo positus est ut homo inveniat significationem salvificam doloris, sed etiam ac quidem maxime ut in ipso dolore homo novus plane efficiatur. Is enim assequitur novam quasi rationem totius suae vitae agendae et suae implendae vocationis. Quod homo sic detegit, id comprobat praecipue magnitudinem spiritus, qui in eo superat corpus modo omnino incomparabili. Cum hoc corpus vehementer aegrotat, omnino est debilitatum, homo fere non valet vivere et agere, tum magis eminet interior maturitas et spiritalis magnitudo, quod animos permovens est disciplina hominibus bene sanis.
Haec interior maturitas et spiritalis magnitudo in dolore revera efficiuntur peculiari conversione et sociata opera cum Gratia Redemptoris cruci affixi. Ipse radicitus operatur in humanis doloribus per Spiritum suum veritatis, per Spiritum Consolatorem. Ipse quodammodo commutat ipsam substantiam spiritalis vitae, dum ostendit aegroto homini se ei adesse. Ipse – ut Magister et animi Dux – edocet dolentes fratres et sorores de hoc admirabili commercio, posito in ipso intimo mysterio Redemptionis. Dolor suapte natura est experiri malum. At Christus in eo firmissimum posuit fundamentum perennis boni, videlicet boni salutis aeternae. Christus patiendo in Cruce ipsas radices attigit mali, quod est peccatum et mors. Ille vicit artificem mali, Satanam, eiusque constantem seditionem adversus Creatorem. Christus fratri vel sorori dolentibus patefacit et indicat gradatim fines Regni Dei, videlicet mundi ad Creatorem conversi et a peccato liberati, qui sensim fundatur super virtutem salvificam amoris. Et Christus, pedetemptim sed efficaciter, inserit in huiusmodi mundum, in hoc Regnum Patris, hominem dolori obnoxium quodammodo ipsis medullis doloris. Dolor enim non potest converti atque mutari extrinsecus per gratiam sed intrinsecus. Christus autem per salutiferam suam passionem quam maxime inest in omni hominum dolore et intra eum operari valet per virtutem Spiritus sui veritatis, Spiritus sui Consolatoris.
Nec satis est: divinus enim Redemptor in animum cuiusque dolentis cupit ingredi per cor Beatissimae Matris suae, primitiarum et veluti culminis omnium, qui sunt redempti. Christus moriens, quasi maternitatem prosecuturus, qua, Spiritu Sancto operante, in lucem est editus, eidem Beatissimae semper Virgini Mariae novam maternitatem est largitus – eamque spiritalem et universalem –, quae cunctos homines complecteretur, ut quisque, in fide ambulans in terris, sibi una cum Illa, arcte coniungeretur usque ad Crucem et, Crucis vi, quivis dolor hoc modo recreatus ex infirmitate hominis in Dei virtutem mutaretur.
Huiusmodi autem processus interior non semper eodem fit modo. Saepe difficile incipit et instauratur. Iam ipsum initium est diversum: diversus est enim animus, quo homo se gerit, cum dolore vexatur. Hoc tamen antea animadverti potest: paene semper unumquemque ad dolorem accedere ex ipsa sua humana natura reclamando pariterque quaerendo: “Cur?”. Quisque quaerit significationem doloris et requirit responsum huic interrogationi pro humana sua condicione. Certe crebro etiam Deum de hoc interrogat et Christum. Praeterea homo plane intellegit et ipsum, quem interrogat, pati eumque igitur velle responsum sibi dare ex Cruce, ex illo veluti centro suae passionis. Tamen, interdum, temporis spatio opus est, etiam diuturno, ut hoc responsum intus percipi possit. Christus enim non directe neque modo abstracto respondet huic interrogationi hominis de significatione doloris. Homo vero audit responsum salvificum, quatenus paulatim ipse fit particeps Christi passionum.
Responsum, quod per huiusmodi participationem datur in interiore necessitudine cum Magistro, est simul quiddam maius quam sola responsio abstracta rogationi de significatione doloris. Christi enim responsio est imprimis invitatio. Vocatio quidem est. Christus enim explicat causas doloris non modo abstracto a rebus, sed ante omnia dicit: “Sequere me”! Veni! Dolore tuo esto particeps huius operis pro mundi salute, quod per meam passionem perficitur! Per meam Crucem. Dum homo tollit crucem suam, spiritaliter se coniungens Christi Cruci, patefit ei significatio salvifica doloris. Homo non invenit hunc sensum, quatenus est homo, sed intra passionem Christi. Tamen simul illa significatio salvifica doloris e condicione Christi descendit in humanam condicionem et fit quodammodo personalis eius responsio. Tunc homo invenit in dolore suo interiorem pacem et etiam spiritalem laetitiam.
27. De huiusmodi laetitia loquitur Apostolus in Epistula ad Colossenses: “Nunc gaudeo in passionibus pro vobis”.(88) Victoria de sensu inutilitatis doloris fit fons laetitiae, qui sensus interdum penitus insidet in humano dolore. Hic enim non solum intus hominem consumit, sed etiam videtur efficere ut homo aliis sit oneri. Homo sentit se cogi ad accipiendum auxilium et curam ab aliis et simul videtur sibi ipsi esse inutilis. Sic detectus sensus salvificus doloris una cum Christo suscepti efficit ut huiusmodi tristissimus sensus mutetur. Fides in participationem passionum. Christi secum fert interiorem certitudinem, iuxta quam homo patiens “adimplet ea, quae desunt passionum Christi”; id quod e ratione spiritali operis redemptionis conducit, ut Christus fieri voluit, saluti eius fratrum et sororum. Non solum igitur prodest aliis, sed etiam ac quidem magis exsequitur munus, pro quo nihil potest substitui. In corpore Christi, quod continenter crescit ex Cruce Redemptoris, ipse dolor, pervasus virtute sacrificii Christi, est pernecessarius mediator et auctor bonorum suapte natura necessario pertinentium ad mundi salutem. Ipse potius quam quidlibet aliud pandit viam Gratiae, quae hominum animos commutat. Ipse potissimum efficit ut in humana historia virtutes redemptionis vigeant et operentur. In illa conflictatione “cosmica” inter spiritales vires boni et mali, de qua agitur in Epistula ad Ephesios,(89) hominum dolores, coniuncti cum passione redemptrice Christi, particulari sunt adiumento viribus boni, dum valde proficiunt victoriae harum virium salvificarum.
Ecclesia igitur habet omnes fratres et sorores Christi, qui dolore cruciantur, veluti subiectum multiplex divinae suae virtutis. Persaepe Ecclesiae pastores ad illos recurrunt et ab illis petunt auxilium et columen! Evangelium doloris continenter scribitur continenterque loquitur verbis, quibus res tam mira communique opinioni contraria exprimitur: divinae fontes virtutis prosilire ex ipsa prorsus humana infirmitate. Qui Christi passionum sunt participes, servant in suis doloribus peculiarem omnino particulam infiniti thesauri redemptionis mundi, et communicare possunt cum aliis hunc thesaurum. Quo magis homini peccatum minatur, quo graviores fiunt peccati compagines, quas in se gerit mundus hodiernus, eo maius est momentum humanorum dolorum. Eo magis Ecclesia compellitur ut bonis humani doloris utatur pro mundi salute.
VII
28. In eandem rationem Evangelii doloris cadit etiam – et quidem congruenti modo – parabola boni Samaritani. Per hanc enim Christus responsum dedit interroganti: “Quis est meus proximus?”.(90) Etenim, ex tribus, qui descendebant ab Ierusalem in Iericho per viam, in qua iacebat semimortuus homo a latronibus expoliatus ac vulneratus, ipse Samaritanus se praebuit reapse proximum misero illi: vox proximi declarat simul illum qui mandatum caritatis erga proximum implevit. Duo alii homines eandem decurrebant viam: prior erat sacerdos, alter levita, at uterque “vidit eum et pertransiit”. Samaritanus autem, “videns eum misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius”, dein eum “duxit in stabulum et curam eius egit”.(91) Atque profecturus, prompte stabulario commisit ut viri doloribus obnoxii curam ageret, impensas necessarias se spondens soluturum.
Boni Samaritani parabola ad Evangelium doloris pertinet. Ostendit enim rationem, qua unusquisque nostrum prosequi debet proximum dolentem. Nobis non licet “pertransire”, neglegenter, sed “consistendum” est apud eum. Bonus Samaritanus ille est omnis homo, qui consistit ad alterius hominis dolores, qualescumque hi sunt. Consistendi actio illa non est habenda importuna curiositas, sed animus ad opitulandum paratus. Est veluti patefactio habitus in intimo corde insidentis, qui etiam animi commoti significationem secum fert. Bonus Samaritanus est quicumque homo aliorum doloribus perculsus, est homo “misericordia motus” proximi calamitatibus. Si Christus, qui probe novit intima hominis, eiusmodi animi motum ostentat, profecto hic ipse momentum habet ad totum nos gerendi modum respectu dolorum, quos alii patiuntur. Colenda est ergo eiusmodi sentiendi vis in corde utpote quae erga dolentem indicet miserationis affectum. Qui quidem exstat interdum una vel praecipua caritatis nostrae nostraeque cum homine male affecto coniunctionis significatio.
Tamen, Samaritanus ille in parabola a Christo enarrata non commoratur in sola animi commotione atque commiseratione: hae illi fiunt concitamentum ad ea patranda, quae homini sauciato sunt auxilio. Ad summam, bonus Samaritanus ille est, qui auxiliatur dolorem toleranti, quaecumque est eius natura, auxilium ferens, quoad fieri potest, efficax. In eo animi studium collocat, sed minime subsidia materialia omittit. Affirmari licet eum semet ipsum donare, proprium “ego”, idque alii aperire. Agimus hic de praecipuo anthropologiae christianae capite. Non potest homo “plene seipsum invenire... nisi per sincerum sui ipsius donum”.(92) Bonus Samaritanus ille est qui hanc ipsam sui donationem efficere valet.
29. Parabolam evangelicam considerantes, licet inferre dolorem, qui inter homines multiformiter adsit, propterea etiam inter eos esse ut in homine caritatem excitet, donum scilicet ipsum sui, proprio commodo neglecto, pro aliis hominibus dolore affectis. Humanae aegritudinis ambitus continenter quodammodo alium postulat, qui in caritate humana consistit; quodammodo dolor causa est ut homo, suae utilitatis immemor, hoc amore in animo suo et operibus excitetur. Non licet homini “proximo” neglegenter pertransire aliorum dolores videns, propter hominum necessitudinem fundamentalem, eo minus ei licet propter amorem erga proximum. Debet ille “consistere”, “animo commoveri”, ita se gerere sicut Samaritanus in parabola evangelica. Parabola ex se ipsa aperit veritatem penitus christianam eandemque quam maxime universe humanam. Non sine causa quidquid fit pro hominibus dolore affectis vel auxillii egentibus, etiam in communi modo loquendi vocatur “boni Samaritani” opus.
Eiusmodi actio, saeculis volventibus, induit rationes institutionales apte dispositas atque veluti regionem operis in cuiusque professione efficit; ut est “boni Samaritani” professio medici vel aegrorum ministrae aliudve eiusmodi! Ratione habita naturae evangelicae in eo insidentis, cogitamus potius de vocatione quam de munere. Instituta autem, quae per saeculorum decursum “boni Samaritani” ministerium impleverunt, hac nostra aetate etiam magis creverunt atque speciales agendi rationes susceperunt. Quod profecto comprobat sine ulla dubitatione aetatis nostrae homines diligentius in dies et perspicacius attingere proximi dolores, eos studere mentibus comprehendere et praecavere usque accuratius. Qua in provincia etiam maior in dies fit eorum facultas atque specialis artis cognitio et exercitatio. Quae omnia considerentes, recte dicimus evangelicam boni Samaritani parabolam factam esse unam e praecipuis partibus culturae moralis atque vitae universe humanae cultus. Prae oculis habentes homines cunctos, qui scientia sua atque peritia multimode proximo dolore laboranti auxiliantur, facere non possumus quin in eos laudis verba proferamus animumque nostrum gratum iis testemur.
Quas voces ad omnes etiam volumus pertinere, qui, sui commodi immemores, officiis proximum dolore afflictum prosequuntur, semet ipsos sponte impendentes in auxilium uti “bonus Samaritanus”, atque tempus omne omnesque vires, quae praeter opus professionis iis suppetunt, hac in re insumunt. Voluntaria ista “boni Samaritani” navitas seu caritatis officium possunt quidem vocari socialia, appellari possunt etiam nomine apostolatus, quotiescumque suscipiuntur ob causas prorsus evangelicas, praesertim cum hoc fit respectu habito Ecclesiae vel cuiusvis Communitatis Christianae. Voluntaria opera “boni Samaritani” per congruentes ambitus vel per instituta ad hunc finem condita exercetur. Magni momenti est navitas, quae hoc modo fit, praesertim cum agitur de amplioribus muneribus suscipiendis, expetentibus sociatam operam et instrumentorum technicorum usum. Nec minoris pretii est etiam actio unius cuiusvis, maxime cum fit a personis, quae procliviores sunt ad varia humanae aegritudinis genera, quibus auxilium ferre possunt tantum singuli et quidem personaliter. Adiutorium dein familiare significat sive caritatis officia erga proximum exhibita eiusdem familiae membris sive familiarum mutuum adiutorium.
Difficile est enumerare hic omnes formas variosque ambitus actionis “boni Samaritani” propriae, quae in Ecclesia et in humana sunt societate. Agnoscendum est profecto ea plurima esse, atque insimul gaudium significandum quod per ea primarii valores morales, veluti valor necessitudinis coniunctionisque inter homines, amoris christiani erga proximum, efficiunt imaginem vitae socialis et rationum, inter homines intercedentium, dum hac in re variis formis odii, violentiae, crudelitatis, contemptus hominis, vel solum “neglegentiae proximi”, id est animi indifferentis circa eum eiusque dolores, repugnatur.
Permagna est hoc loco vis agendi rationum in educatione adhibendarum. Familia, schola, cetera instituta ad animos formandos pertinentia, etiam ob causas tantum humanas, perseveranter debent anniti ut illam animi lenitatem erga proximum eiusque dolorem excitent et foveant, cuius Samaritanus ille evangelicus factus est imago. Idem hoc, ut par est, atque etiam penitius usque – quoad fieri potest – Ecclesiae est peragendum, altius pervestigando causas, quas Christus parabola illa totoque Evangelio est complexus. Parabolae boni Samaritani evidens pondus, sicut et totius Evangelii, hoc est: homo oportet sentiat se vocari ut, quasi primas partes agens, in dolore caritatis testimonium perhibeat. Instituta sunt quidem magni momenti atque pernecessaria; attamen nullum institutum ut tale substitui potest pro corde humano, pro animo humano, cum occurrendum est alterius dolori. Hoc spectat quidem ad corporis dolores, sed etiam plus est ei tribuendum, cum agitur de doloribus moralibus et maxime cum animus dolore afficitur.
30. Parabola boni Samaritani, quae, ut dictum est, pertinet ad Evangelium doloris, una cum eo, historiam Ecclesiae atque Christianismi et historiam hominis hominumque generis pervadit. Testatur revelationem, a Christo factam, significationis salvificae doloris nullo modo idem esse ac socordiam. Prorsus contrarium est dicendum. Evangelium adversatur socordiae respectu doloris. Christus ipse hac in re est potissimum agens. Hoc sane modo ille consilium messianicum missionis suae exsequitur, iuxta prophetae verba: “Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remissionem et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum”.(93) Christus hoc consilium messianicum missionis suae quam diligentissime perficit: pertransit “benefaciendo”,(94) eiusque operum benefica munera maxime eminent humano relevando dolore. Boni Samaritani parabola plane congruit cum agendi ratione Christi ipsius.
Haec parabola demum, ob primarii argumenti sui naturam, in extremi iudicii verbis animum perturbantibus continetur, quae Matthaeus in suo Evangelio rettulit: “Venite, benedicti Patris mei; possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me”.(95) Iustis petentibus quandonam erga eum haec omnia patraverint, Filius Hominis respondebit: “Amen dico vobis: quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”.(96) Sententia opposita erit iis qui aliter se gesserunt: “Quamdiu non fecistis uni de minimis his, nec mihi fecistis”.(97)
Potest profecto longior fieri index dolorum, qui humanam sentiendi vim excitaverunt, commiserationem, opitulationem aut his caruerunt. Prima et secunda pars declarationis Christi circa iudicium extremum, relictis ambiguitatibus, palam testantur quanti momenti sit, si spectatur ad uniuscuiusque hominis vitam aeternam, illud “consistere”, sicut Samaritanus fecit, ad proximi dolorem, hunc “commiserari” et demum ei auxiliari. In Christi consilio messianico, quod simul exstat Regni Dei consilium, aegritudo adest in mundo ut excitet caritatem, ut pariat opera caritatis in proximum, ut humanitatis cultum in “caritatis humanitatem” convertat. Hac in caritate doloris significatio salvifica perficitur plene atque amplitudinem ultimam attingit. Christi verba in extremo iudicio haec omnia explanant prorsus simplicitate ac perspicuitate Evangelii.
Verba haec de caritate, de caritatis actibus cum humano dolore coniunctis, etiam atque etiam nobis revelant ipsam Christi passionem redemptricem, prout omnibus humanis doloribus subsit. Christus dicit: “Mihi fecistis”. Ipse est, qui in unoquoque caritatem experitur; ipse qui auxilium accipit, cum hoc cuique laboranti fertur, nullo facto discrimine. Ipse adest in eo qui dolet, quia dolor eius salvificus semel in perpetuum dilatatus est ad quemlibet dolorem humanum. Omnes vero, qui patiuntur, semel in perpetuum impelluntur ut comunicent “Christi passionibus”.(98) Eodem modo omnes adiguntur ut “adimpleant” suis doloribus “ea, quae desunt passionum Christi”.(99) Christus simul docuit homines benefacere ope doloris atque benefacere ei qui dolet. Hac duplici ratione nobis penitus aperuit significationem doloris.
VIII
31. Haec profecto est doloris significatio, re vera supernaturalis simulque humana. Est supernaturalis, quia insidet in mysterio divino redemptionis mundi; simul autem plene humana, quia homo in eo se ipsum invenit, suam humanitatem, suam dignitatem, suam missionem.
Dolor absque dubio pertinet ad mysterium hominis. Fieri potest ut dolor non obvolvatur hoc mysterio, quod est singulariter impenetrabile, sicut homo ipse. Concilium Vaticanum II hanc veritatem enuntiavit: “Reapse nonnisi in mysterio Verbi incarnati mysterium hominis vere clarescit. ... enim ... Christus, novissimus Adam, in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris, hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit”.(100) Si verba haec referuntur ad ea omnia, quae ad mysterium hominis pertinent, tunc certe ea peculiari modo ad humanum dolorem referuntur. Hac ipsa in re omnino necessarium est ut “homo homini manifestetur eique altissima eius vocatio patefiat”. Evenit etiam – sicut experientia comprobat – ut haec evadant insigniter difficilia. Cum vero eadem plene perficiuntur atque humanae vitae lumen redduntur, tunc singularem afferunt beatitatem. “Per Christum et in Christo... illuminatur aenigma doloris et mortis”.(101)
Finem facimus harum considerationum doloris eo ipso anno, quo Ecclesia Iubilaeum extraordinarium recolit ad anniversariam memoriam peractae redemptionis pertinens.
Mysterium redemptionis humanae mirum quidem in modum insidet in dolore, atque hic vicissim ad illud altissima ratione refertur.
Optamus sane hunc Redemptionis Annum arctissime coniuncti cum iis omnibus, qui dolore afficiuntur, peragere. Oportet ergo sub Calvariae Crucem cogitatione ac mente conveniant omnes dolentes, qui in Christum credunt, praesertim qui fidei causa in Eum cruci affixum et Resuscitatum vexantur, ut eorum dolorum oblatio approperet impletionem rogationis ipsius Salvatoris ut omnes in unitate constituantur.(102) Eodem etiam conveniant homines bonae voluntatis, quia in Cruce est “Redemptor hominis”, Vir dolorum, qui in se excepit corporis et animi dolores hominum per cuncta tempora ut in amore significationem salvificam dolorum suorum deprehendere valerent necnon responsiones certas omnibus interrogationibus, quas ponunt.
Una cum Maria, Christi Matre, quae stabat iuxta Crucem,(103) consistimus, omnes veluti cruces hominum, qui nunc sunt, intuentes.
Sanctos universos, qui per saeculorum decursum peculiari modo dolorum Christi fuerunt participes, invocamus. Ab iis petimus ut nos sustineant.
Vos omnes, qui doloribus excruciamini, rogamus ut nos sustineatis. Vos ipsos precamur, qui estis infirmi, ut efficiamini quasi quidam virtutis fons pro Ecclesia et hominum genere. In asperrimo luctamine inter bonum et malum, cuius aetas haec nostra est veluti theatrum, dolor vester, iunctus cum Christi Cruce, vincat.
Vobis omnibus, Fratres ac dilecti Filii, Apostolicam nostram Benedictionem impertimus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XI mensis Februarii, in memoria Beatae Mariae Virginis de Lourdes, anno MCMLXXXIV, Pontificatus nostri sexto.
IOANNES PAULUS PP. II
(1) Col. 1, 24.
(2) Col. 1, 24.
(3) Rom. 8, 22.
(4) Cfr. IOANNIS PAULI PP. II Redemptor Hominis, 14. 18. 21. 22.
(5) Quod Ezechias subiit (cfr. Is. 38, 1-3).
(6) Sic ut Agar timuit (cfr. Gen. 15, 16), Iacob mente finxit (cfr. Gen. 37, 33-35), David expertus est (cfr. 2 Sam. 19, 1).
(7) Id Anna metuit, Tobiae mater (cfr. Tob. 10, 1-7; cfr. edam Ier. 6, 26; Am. 8, 10; Zac. 12, 10).
(8) Talis fuit Abrahae (cfr. Gen. 15, 2), Rachelis (cfr. Gen. 30, 1), Annae, Samuelis matris (cfr. 1 Sam. 1, 6-10), temptatio.
(9) Ut exsulum Babylonica lamentatio (cfr. Ps. 137 [136]).
(10) Quibus v. gr. affectus est Psaltes (cfr. Ps. 22 [21], 17-21), Ieremias (cfr. Ier. 18, 18).
(11) Sic ut accidit Iob (cfr. Iob 19, 18; 30, 1. 9), nonnullis Psaltibus (cfr. Ps. 22 [21], 7-9; Ps. 42 [41], 11; Ps. 44 [43], 16-17), Ieremiae (cfr. Ier. 20, 7), Servo patienti (cfr. Is. 53, 3).
(12) Quibus iterum oppressi sunt nonnulli Psaltes (cfr. Ps. 22 [21], 2-3; Ps. 31 [30], 13; Ps. 38 [37], 12; Ps. 88 [87], 9. 19); Ieremias (cfr. Ier. 15, 17) atque Servus patiens (cfr. Is. 53, 3).
(13) His Psaltes (Ps. 51 [50], 5), testes aerumnarum Servi (cfr. Is. 53, 3-6) et Zacharias Propheta (cfr. Zac. 12, 10) confusi sunt.
(14) Talia passi sunt tum Psaltes (cfr. Ps. 73 [72], 3-14), tum Qoelet (cfr. Qo. 4, 1-3).
(15) Haec perpessi sunt sive Iob (cfr. Iob 19, 19), sive Psaltes nonnulli (cfr. Ps. 41 [40], 10; Ps. 55 [54], 13-15), sive Ieremias (cfr. Ier. 20, 10); Siracides vero de hac miseria meditatur (cfr. Sir. 37, 1-6).
(16) Praeter plures Lamentationum locos, cfr. psalmistarum questus (cfr. Ps. 44 [43], 10-17; Ps. 77 [76], 3-11; Ps. 79 [78], 11; Ps. 89 [88], 51), prophetarum (cfr. Is. 22, 4; Ier. 4, 8; 13, 17; 14, 17-18; Ez. 9, 8; 21, 11-12). Cfr. etiam Azariae orationes (cfr. Dan. 3, 31-40), et Danielis (cfr. Dan. 9, 16-19).
(17) Cfr. e. gr. Is. 38, 13; Ier. 23, 9; Ps. 31 (30), 10-11; Ps. 42 (41), 10-11.
(18) Cfr. Ps. 73 (72), 21; Iob 16, 13; Lam. 3, 13.
(19) Cfr. Lam. 2, 11.
(20) Cfr. Is. 16, 11; Ier. 4, 19; Iob 30, 27; Lam. 1, 20.
(21) Cfr. 1 Sam. 1, 8; Ier. 4, 19; 8, 18; Lam. 1, 20-22; Ps. 38 (37), 9. 11.
(22) Meminisse iuvat radicem Hebraicam r" designare in universum quod malum est et bono oppositum (ţōb), nullamque admittere distinctionem inter sensum physicum, psychicum, ethicum. Invenitur etiam in substantiva forma ra' et rā'ā, significante sine discrimine sive quod malum est in se, sive malam actionem, sive etiam male agentem. In formis verbalibus praeter simplicem illam formam (qal), quae, varia quidem ratione, designat « aliquid malum esse », invenitur etiam forma reflexiva-passiva (niphal), id est « malum subire », « maio corripi », atque forma causativa (hiphil), « malum inferre » seu « irrogare » alicui. Cum autem careat lingua Hebraica verbo Graecae formae respondente, idcirco fortasse verbum id raro in versione a Septuaginta occurrit.
(23) Dan. 3, 27 s.; cfr. Ps. 17 (18), 10; Ps. 36 (35), 7; Ps. 48 (47), 12; Ps. 51 (50), 6; Ps. 99 (98), 4; Ps. 119 (118), 75; Mal. 3, 16-21; Matth. 20, 16; Marc. 10, 31; Luc. 17, 34; Io. 5, 30; Rom. 2, 2.
(24) Iob 4, 8.
(25) Iob 1, 9-11.
(26) Cfr. 2 Macc. 6, 12.
(27) Io. 3, 16.
(28) Iob 19, 25-26.
(29) 1, 29.
(30) Gen. 3, 19.
(31) Io. 3, 16.
(32) Act. 10, 38.
(33) Cfr. Matth. 5, 3-11.
(34) Cfr. Luc. 6, 21.
(35) Marc. 10, 33-34.
(36) Cfr. Matth. 16, 23.
(37) Ibid. 26, 52. 54.
(38) Io. 18, 11.
(39) Ibid. 3, 16.
(40) Gal. 2, 20.
(41) Is. 53, 2-6.
(42) Io. 1, 29.
(43) Is. 53, 7-9.
(44) Cfr. 1 Cor. 1, 18.
(45) Matth. 26, 39.
(46) Ibid. 26, 42.
(47) Ps. 22 (21), 2.
(48) Is. 53, 6.
(49) 2 Cor. 5, 21.
(50) Io. 19, 30.
(51) Is. 53, 10.
(52) Cfr. Io. 7, 37-38.
(53) Is. 53, 10-12.
(54) Iob. 19, 25.
(55) 1 Petr. 1, 18-19.
(56) Gal. 1, 4.
(57) 1 Cor. 6, 20.
(58) 2 Cor. 4, 8-11. 14.
(59) Ibid. 1, 5.
(60) 2 Thess. 3, 5.
(61) Rom. 12, 1.
(62) Gal. 2, 19-20.
(63) Ibid. 6, 14.
(64) Phil. 3, 10-11.
(65) Act. 14, 22.
(66) 2 Thess. 1, 4-5.
(67) Rom. 8, 17-18.
(68) 2 Cor. 4, 17-18.
(69) 1 Petr. 4, 13.
(70) Luc. 23, 34.
(71) Matth. 10, 28.
(72) 2 Cor. 12, 9.
(73) 2 Tim. 1, 12.
(74) Phil. 4, 13.
(75) 1 Petr. 4, 16.
(76) Rom. 5, 3-5.
(77) Cfr. Marc. 8, 35; Luc. 9, 24; Io. 12, 25.
(78) Col. 1, 24.
(79) 1 Cor. 6, 15.
(80) Io. 3, 16.
(81) Luc. 9, 23.
(82) Cfr. ibid.
(83) Cfr. Matth. 7, 13-14.
(84) Luc. 21, 12-19.
(85) Io. 15, 18-21.
(86) Ibid. 16, 33.
(87) 2 Tim. 3, 12.
(88) Col. 1, 24.
(89) Cfr. Eph. 6, 12.
(90) Luc. 10, 29.
(91) Ibid. 10, 33-34.
(92) Gaudium et Spes, 24.
(93) Luc. 4, 18-19; cfr. Is. 61, 1-2.
(94) Act. 10, 38.
(95) Matth. 25, 34-36.
(96) Ibid. 25, 40.
(97) Ibid. 25, 45.
(98) 1 Petr. 4, 13.
(99) Col. 1, 24.
(100) Gaudium et Spes, 22.
(101) Gaudium et Spes, 22.
(102) Cfr. Io. 17, 11. 21-22.
(103) Cfr. ibid. 19, 25.
© Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana