Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MEMOR ESTO

CAELITUM BEATORUM HONORES CONCEDUNTUR
VENERABILI SERVO DEI, TITO BRANDSMA, O.CARM.

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum, in quo laboro usque ad vincula quasi male operans, sed verbum Dei non est alligatum!» (2 Tim 2, 8-9).

Evangelium tutaturo libertatemque Ecclesiae necnon hominum ipsorum dignitatem Venerabili quoque Dei Servo Tito Brandsma pluribus occurrendum fuit vexationibus multis in carceribus, ubi ut suos in vinculis concaptivos solaretur sese consumpsit totum ibidemque luculentum sic fidelitatis erga Christum reddidit testimonium ut pro ipso suum eiusque regno profuderit sanguinem. Impavidus hic Iesu Christi discipulus apud fervidorum catholicorum lares est ortus die XXIII mensis Februarii anno MDCCCLXXXI in Frisiae provinciae oppido Bolsward, intra hodiernae dioecesis Groningensis fines. Ordinem Fratrum Beatissimae Mariae Virginis de Monte Carmelo adulescens XVII annorum est amplexatus, quo precationis studium pietasque marialis eiusdem Ordinis illum pellexerat. Die III mensis Octobris anno MDCCCLXXXXI religiosa nuncupavit vota atque anno MCMV, die XVII mensis Iunii presbyteratus ordine sacro est initiatus. Romae sua produxit studia ibique disciplinae philosophiae lauream meruit. In patriam reversum destinaverunt eum ad discipulorum proprii Ordinis institutionem qui anno MCMXXIII ordinarius philosophiae magister creatus est et historiae theologiae mysticae novam apud Studiorum Universitatem Catholicam Noviomagensem Batavorum, quam unum etiam annum est ipse rector moderatus. Eodem vero tempore plures divulgavit commentationes investigationesque in variis actis diurnis et commentariis periodicis. Operam pariter scrutandis ordinatim mysticorum patriae suae scriptis dedit atque consilium instituit operibus Sanctae Teresiae a Iesu in Batavum sermonem convertendis. Cum incommoda ipse valetudine impeditus ad missionum sacrarum terras proficisci non posset, inter Batavos studium accendit evangelizandi populos nondum christianos. Motum incitavit oecumenicum et ad mortem usque Hebraeorum defendit iura. Gradum scholarum Catholicarum excellentiamque strenue provexit. Tamquam disseminationis morum christianorum apostolatusque instrumentum crebro usurpavit libellos typis excusos et radiophonium ipsum, atque documentum de usu enascentis modo televisionis conscripsit veluti aptissimae fidem ad propagandam viae. Archiepiscopus dein Ultraiectensis anno MCMXXXV consiliarium ecclesiasticum nominavit illum pro diurnariis scriptoribus Nederlandiae catholicis, ubi magni ponderis scripta catholica typis edita erant in totius Ecciesiae vita. Eandem illam Nederlandicam nationem nazistae anno MCMXL suam redigerunt in dicionem. Principia ipsius nationalis socialismi Christiano nomini contraria propalam improbavit Venerabilis Dei Servus vehementerque adulescentibus suadere nisus est, ut inhonestis istius instituti legibus repugnarent. Cum consiliis Episcoporum Batavorum plane consentiens, ne nazistarum propagarentur errores impedivit et, pro sua parte, recusavit e scholis catholicis ne alumni depeilerentur parentibus Hebraeis nati.

Per Venerabilem Dei Servum, Episcopi praeterea nazistarum mandato reclamaverunt quo nempe praecipiebant ne diurnarii scriptores notitias doctrinasque socialismi nationalis disseminare intermitterent. Gravis illius conscius sibi periculi, in quo commentarios edendi libertas versabatur, omnes invisit catholicos ephemeridum editores quibus persuasit ut improbis reniterentur impulsionibus istis. Quo ex itinere cum rediisset, die XIX mensis Ianuarii anno MCMXLI a clandestinis nazistarum securitatis administris est comprehensus. Coram iudice autem ita suum purgavit agendi modum: «Eatenus Ecclesia Nederlandiae Catholica imperiis obtemperat civilium auctoritatum, quatenus eiusdem Ecclesiae non discrepant a principiis. Si vero de doctrinarum et principalibus agitur dissensionibus, omnem suam adiutricem operam denegat Ecclesia, cuius rei etiam consecutiones cunctas libenter patietur. Nullo non tempore pro Ecclesia exstiterunt martyres qui, si opus fuit, suam etiam fuderunt vitam. In praesens vero iam impugnantur principia, quae ut ipsemet profitear, perferenda universa laetus ego perferam. Episcoporum Batavorum rationes meas facio». Ad custodiam deinde tutelarem diversos apud carceres et castra continendis hominibus est damnatus. At ubique fidem inexpugnabilem testatus est et patientiam in adversissimis rebus mirabilem et in custodiae socios caritatem unicam. Denique tandem in famosum flagitiis valetudinarium delatus est intra castra Dachau ubi acido phenico imbutus die XXVI mensis Iulii anno MCMXLII morte occubuit. Martyr cum hic Venerabilis Dei Servus fidei ipsius existimaretur, causam canonizationis Episcopus Buscoducensis cito apparavit. Peractis deinceps canonicis processibus, apud Congregationem de Causis Sanctorum susceptae communes sunt investigationes secundo cum eventu, peculiaris Congressus actus est Consultorum Theologorum ac postmodum Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum habita est Congregatio. Coram Nobis deinde, die III Novembris anno MCMLXXXIV editum est decretum quo memorati huius Venerabilis Dei Servi obitus verum martyrium fuisse agnitus est. Eo propterea statuimus tempore ut beatifications ritus subsequenti anno in Petriana Basilica celebraretur. Hodie igitur inter Missarum sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

«Nos, vota Venerabilis Fratris Ioannis Gerardi ter Schure, Episcopi Buscoducensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Titus Brandsma, Beati nomine in posterum appelletur, eiusdem festum die ipsius natali: vicesima sexta Iulii, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Hasce vero Litteras Apostolicas iubemus suam in posterum virtutem adservare contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris die III mensis Novembris anno MCMLXXXV, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana