Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

QUI AD IUSTITIAM

VENERABILI SERVAE DEI ELISABETHAE RENZI
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Qui ad iustitiam erudierint multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates» (Dn 12, 3). In stellas, quae Ecclesiae firmamentum illustrarunt, a Propheta prospectas, Venerabilis Serva Dei Elisabeth Renzi est ascribenda, quam hodie, in gaudio spiritus, ad Beatorum honores attollimus. Ea enim, quo tempore vixit, optime intellexit necessarium Ecclesiae munus institutorium, quod Concilium Oecumenicum Vaticanum II postea ita descripsit: «In munere educationis explendo Ecclesia de omnibus aptis subsidiis sollicita, praecipue de eis curat quae ipsi sunt propria, quorum primum est institutio catechetica, quae fidem illuminat et roborat, vitam secundum spiritum Christi nutrit, ad mysterii liturgici consciam et actuosam participationem conducit atque ad actionem apostolicam excitat (Gravissimum educationis, 4). Ex hoc apostolico appetitu ipsa quoque vixit Venerabilis Serva Dei illumque iniecit Instituto Magistrarum Piarum a Virgine Perdolenti, quod condiderat.

Die 19 mensis Novembris orta anno 1786 Saludecii, in dioecesi Ariminensi, a Ioanne Baptista Renzi et Victoria Boni, christianis parentibus et divitibus, Elisabetha est insequenti die baptizata. Domi sana docta principia et dein Clarissis oppidi Mondaino credita, Elisabeth a prima Communions se impulsam sensit ad totam Deo se consecrandam. Variis superatis difficultatibus anno 1807 ingredi postulavit monasterium Sororum Augustinianarum loci Pietrarubbia austeriorem et pauperiorem vitam exoptans; sed anno 1810 destructivis Napoleonis legibus adducta est ad domum revertendum.

In pietate perpulsa erga familiares et incommoda valetudine exercitata a proposito non recessit vocationem Dei perficiendi, sacerdotis Vitalis Corbucci fulta forti et diligenti spiritali moderatione; qui anno 1824 eam misit ad Hospitium pro feminis pagi Coriano, anno 1818 institutum pro puellis indigentibus et tum incommodis subiectis. Venerabilis Serva Dei omnibus viribus se tradidit ac non communibus facultatibus Instituto reficiendo, crebris et diuturnis initis commerciis ab anno 1825 cum Sancta Magdalena de Canossa, quae etiam ad pagum Coriano se contulit, considerans num coniunctio fieri posset cum suis Filiis a Caritate. Haec Sancta eam magni existimavit et definivit «spiritu refertam et ardore apostolico atque rectionis artibus praeditam». Varios enim post casus et anxias preces, eadem Serva Dei intellexit se a Deo vocari, ut novam familiam religiosam constitueret, quod quidem «unus est ex actibus fidei quam maxime miris, quam maxime raris, qui fieri possint in huius exsilii tenebris», sicut postea scripsit. Primae Hospitii pagi Coriano sodales vocatae sunt primo «Pauperes a Crucifixo» sed deinde nomen ultimum sumpserunt «Magistras Pias a Virgine Perdolenti», quod Ariminensis episcopus approbavit anno 1839.

Venerabilis Serva Dei extremos vitae annos consumpsit in novo Instituto confirmando et dilatando, ad quod multae conveniebant et validae vocationes. Domus conditae multiplicatae sunt, praesertim in dioecesibus Flaminiae seu Romaniolae, nota propria certaque instructae scholarum pro puellis pauperibus, fundamento subnixarum solidae formationis catecheticae, adeo ut Conditrix breve apostolicum propositum his verbis comprehenderet: «Catechesis ferias non agit». Sed maximo formandas curavit filias suas spiritales ad vere Christum Crucifixum sequendum secundum exemplum Virginis Perdolentis, a qua Institutum denominabatur. Eiusmodi spiritum in Constitutiones Congregationis transfudit, quae anno 1850 sunt ab Ordinario Ariminensi approbatae.

Exemplum Venerabilis Servae Dei in virtutibus colendis incitamentum maximum fuit ad progredientem cuiusque sanctificationis laborem et ad generosam in vocatione perseverantiam. Humilis, affabilis, urbanitate ornata et prudentia, se ipsa maior, animum suum aequabilissimum servabat. Fidem suam significavit solida pietate praesertim erga Eucharistiam et Christi Passionem, studio Mariae compatiendi. Animo in bonis caelestibus defixo, progressus facere curavit continenter in caritate Dei et proximi. Post fervidas Communiones exclamare poterat: «Eum porto, qui me portat»; et deinde munia sua obibat pro Communitate et Operibus a se institutis. Fidei propagationis diligens atque praeceptionis catecheticae, voluit suas Magistras Pias indefatigabiles earundem esse apostolas. Se vel rebus necessariis privabat ut pauperibus subveniret, hanc curam mutans simul in caritatem spiritalem pro indigentibus eorumque familiis. Conquisita ut consilia daret obque probatam prudentiam suam, eminuit etiam fortitudine in vocatione servanda in difficillimis condicionibus inque Providentiae proposito perficiendo, in constituenda scilicet nova Congregatione. Crucis amans et voluntariae castigationis ac incommodorum ab infirma valetudine proficiscentium, consueta tranquillitate se praeparavit ad Sponsi caelestis occursum. Inveterato morbo in peius mutato, pluries sacramentis acceptis, in Domino somno consopita est sempiterno in pago Coriano postridie Idus Augustas anno 1859, pridie sollemnitatem Mariae Virginis in caelum Assumptae, cum ter exclamasset: «Video...».

Quamvis Venerabilis Servae Dei fama sanctitatis maneret et cresceret, eius Causa canonizationis, praesertim ob historicas rationes, iniri nequivit nisi annis 1965-1967 per Processum Ordinarium Curiae Ariminensis. Decreto de scriptis edito ei tributis die 21 mensis Decembris anno 1966, Officio id temporis Historico Sacrae Congregationis Rituum mandatum est ut Instrumenta conficerentur. Post multos indagationis et laboris annos, prompta erat anno 1985 Positio ex officio concinnata, quae approbata est a Consultoribus Historicis in sessione die 18 mensis Februarii habita.

Servatis iuris praescriptis cognitaque faventi sententia Consultorum Theologorum et Cardinalium atque Episcoporum Congregationis de Causis Sanctorum, Ipsi, Decreto die 8 mensis Februarii prodito anno Mariali 1988, agnovimus Venerabilem Servam Dei Elisabeth Renzi virtutes theologales, cardinales et adnexas heroum more exercuisse. Alio Decreto, die 18 mensis Februarii vulgato anno 1989, miram animadvertimus sanationem Sororis Augustinae Galli, Magistrarum Piarum a Virgine Perdolenti sodalis, deprecationi tributam Venerabilis Elisabeth Renzi, ab inveterato tubercolorum morbo, myocardii inflammatione perturbato venenata et cursus sanguinis defectu.

Statuta igitur in hanc diem 18 mensis Iunii anno 1989, Dominica XI per annum, sollemni Beatificatione in Patriarcali Basilica Sancti Petri Vaticana, hanc inter sacra sumus formulam elocuti: «Nos, vota Fratrum nostrorum Iosephi Canale, Archiepiscopi Fodiani-Bovinensis et Hersilii Tonini, Archiepiscopi Ravennatensis-Cerviensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Antonius Lucci et Elisabeth Renzi Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Antonii Lucci die vicesima quinta Iulii, Elisabeth Renzi die decima quarta Augusti in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti».

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVIII mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXIX, Pontificatus Nostri undecimo.

AUGUSTINUS card. CASAROLI a publicis Ecclesiae negotiis

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana