Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MATER IESU

IMAGO BEATAE MARIAE VIRGINIS SUB TITULO «MATRIS CONSOLATIONIS»,
PIE SERVATA GNESNAE IN ECCLESIA DICATA BEATAE MARIAE VIRGINI
IN CAELUM ASSUMPTAE, PRETIOSO DIADEMATE REDIMIRI
SINITUR «NOMINE ET AUCTORITATE SUMMI PONTIFICIS»

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Mater Iesu, in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat, dum praedicatur et colitur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat (cfr Lumen gentium, 65). Christifideles praeclarae archidioecesis Gnesnensis pie igitur colunt gratiosam imaginem Virginis sub titulo «Matris Consolationis», quae in sacra aede ipsi Beatae Mariae Virgini in caelum Assumptae dicata Gnesnae exstat. Nos ergo libenti animo obsecundare volumus precibus Venerabilis Fratris Henrici Muszynski, Archiepiscopi Gnesnensis, atque comprobata sententia Congregationis de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, Apostolica Nostra potentate eidem Praesuli partes committimus ut imagini illi Nostro nomine et auctoritate pretiosam imponat coronam, iuxta probatum liturgicum ritum. Confidimus sane Nos fore ut fideles istius ecclesialis communitatis ad Beatam Virginem Mariam colendam magis magisque incitentur.

Contrariis quibusvis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo mensis Novembris, anno MCMXCVI, Pontificatus Nostri undevicesimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1996 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana