Index   Back Top Print

[ DE  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD
PRAESIDI PONTIFICII CONSILII DE CULTURA

 

Venerabili Fratri Nostro
PAULO S.R.E. CARDINALI POUPARD
Praesidi Pontificii Consilii de Cultura

Die XXIII proximi mensis Iunii "Eguisheim", in urbe natali Summi Pontificis Sancti Leonis IX, Decessoris Nostri felicis recordationis, festivae explebuntur celebrationes laudabili et opportuno consilio initae ad memorandum millennium ex quo idem Pontifex est ortus cuiusque mortale corpus hic Romae in Patriarchali Basilica Vaticana beati Petri pie custoditur.

Laeto admodum animo novimus incepta, quae antea sunt parata a Venerabili Fratre Iosepho Doré, Archiepiscopo antiquae et insignis Sedis Argentoratensis intra cuius fines praedicta urbs exstat, feliciter esse peracta: et nunc tantummodo desiderari Missum Extraordinarium, qui Nostram personam gerens, praesit sollemnibus istic die, quem diximus, agendis.

Nos igitur cupientes perquam libenter satisfacere exspectationi ipsius sollertis Praesulis eiusque carissimae catholicae communitatis, Te, Venerabilis Frater Noster, qui, claris mentis et cordis dotibus ornatus, Nobis uti Pater Cardinalis adsis proxime ac fideliter in gravissimo Ecclesiae universae regimine, hisce Litteris summaque Apostolica potestate renuntiamus MISSUM EXTRAORDINARIUM peculiaribus tributis iuribus et facultatibus huiusmodi munens propriis.

Nostro igitur nomine participes comiter salutabis itemque adhortaberis ut, moti exemplis Pontificis Leonis IX, qui difficillimis in temporibus sollicitus Pastor gregis Dominici ac sacrae disciplinae vigil restitutor fuit, Catholicam Ecclesiam diligant, revereantur et colant tamquam amantissimam providamque matrem, per quam opus redemptionis diffunditur in saecula quaeque nos etiam impellit ad participandam vitam divinam (cfr Lumen gentium, 2) ita ut nominemur et simus "concives sanctorum et domestici Dei" (cfr Eph 2,19).

Sentiant pariter omnes "cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari" (Lumen gentium 40): videlicet ad sequendum et imitandum Christum, magistrum omnium virtutum, praesertim amori s, iustitiae et pacis, sine quibus nulla hominum societas potest aedificari, crescere stabilisque manere.

Denique auspicium superni auxilii atque signum praecipuae Nostrae caritatis, Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater Noster, ac per te Argentoratensi Praesuli, clero ac populo Civilibusque Magistratibus urbis "Eguisheim" iisque cunctis, qui sollemni celebrationi intererunt, peramanter in Domino impertimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Maii, anno MMII, Pontificatus Nostri vicesimo quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 2002 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana