Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IULIO S.R.E. CARDINALI TERRAZAS SANDOVAL,
ARCHIEPISCOPO SANCTAE CRUCIS DE SERRA

 

Venerabili Fratri Nostro
Iulio S.R.E. Cardinali Terrazas Sandoval, C.SS.R.
Archiepiscopo Sanctae Crucis de Sierra

Thesaurus Ecclesiae ponitur nimirum sanctissima Eucharistia, quam Iesus Rex caritatis in novissima cena instituere voluit tamquam memoriale salvificae passionis ac resurrectionis suae ut quoties hostiae commemoratio celebraretur, opus nostrae redemptionis exerceretur. Dominus Ipse porro vocavit omnes in se credentes ut Eius Corpore reficerentur in hoc Sacramento contento ita ut significaretur etiam Populi Dei unitas nec non efficeretur. Hoc revera est igitur mysterium magnum et admirabile, «quo in hoc tempore consociatur Ecclesia» (S. Aug., Contra Faustum, l. XII, cap. 20, in PL 42, 265). Ad doctrinam eucharisticam recte docendam ac cultum cum ipsa conexum efficaciter fovendum, Nosmet litteras encyclicas nuper evulgavimus Ecclesia de Eucharistia ac cuius instar continuationis Annum de Eucharistia, quod proximo Octobri mense incipiet, posthac indiximus.

Qua de re laetanter accepimus Argentinas Ecclesias se comparare ad X Congressum Eucharisticum Nationalem celebrandum, qui in sententia: Eucharistia nos convocat, reconciliat, participes facit ac mittit, sane valebit. Atqui quando Venerabilis Frater Eduardus Vincentius Mirás, Archiepiscopus Rosariensis, nomine Conferentiae Episcopalis illius Nationis, cuius est sollers Praeses, enixe rogavit ut eminentem Praesulem illuc mitteremus ad Nostram personam gerendam, Nos vero censuimus postulationem istam equidem esse audiendam ac pari tempore in te, Venerabilis Frater Noster, cogitationes defiximus, qui ob prudentiam ac navitatem pro fidelibus tuis praestanter adhibitam peraptus Nobis es visus ad hoc munus frugifere explendum.

Hisce iisdem Litteris te ideo renuntiamus Missum Extraordinarium ac constituimus, qui diebus II-V mensis Septembris ad memorata sollemnia celebranda vicibus Nostris fungaris.

Percupimus quidem ut omnibus ad hunc Congressum conventuris paternam salutationem Nostram ostendas et eandem ex animo vere depromptam. Liturgicis exinde celebrationibus nomine Nostro praesidebis, adstantes fervide adhortans ut amorem ac cultum erga Sacramentum Altaris augendum omni tempore contendant. Ad hanc rationem eosdem commonebis ut fidenter suspiciant Dei Matrem, quae, iuxta crucem Filium suum offerens ad nostram salutem patrandam, singulare eucharisticae vitae exemplar prorsus exstat.

Libenter admodum id tibi facultatis demum facimus, ut Nostra auctoritate omnibus adstantibus Apostolicam Benedictionem, supernae gratiae nuntiam ac propensae Nostrae voluntatis testem, peramanter dilargiaris.

Ex Arce Gandulfi, die XX mensis Iulii, anno MMIV, Pontificatus Nostri sexto ac vicesimo.

                                                                  

© Copyright 2004 - Libreria Editrice Vaticana

                                           



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana