Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

IOANNIS PAULI PP. II

SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE MOTU PROPRIO DATAE

SOLLICITA CURA

QUIBUS TRIBUNAL APPELLATIONIS
APUD VICARIATUM URBIS CONSTITUITUR

 

Sollicita cura prospiciendi Christifidelium necessitatibus Romanae Dioecesis necnon Ecclesiasticarum Latii circumscriptionum secundum mutata rerum adiuncta, effecit ut, recentiorum temporum decursu, in Tribunalia apud Vicariatum Urbis exstantia haud semel novae inductae sint structurae et procedendi rationes.

Anno 1938, cum in Italia constituta sunt tribunalia regionalia pro causis nullitatis matrimonii iudicandis, apud Vicariatum Urbis conditum est Tribunal primae instantiae pro Regione Conciliari seu Ecclesiastica Latii, competens tantummodo pro causis nullitatis matrimonii; pro ceteris enim causis remanserunt tribunalia propria in singulis dioecesibus eiusdem Regionis. Tunc eidem foro regionali commissum est etiam munus pertractandi in altera instantia causas explicatas in primo gradu a tribunalibus regionalibus Neapolitano et Calaritano, firma semper facultate directe provocandi ad Rotam Romanam pro iudicio secundae instantiae. Tamquam forum appellationis pro causis finitis in primo gradu a Tribunali Regionali Vicariatus Urbis designatum est unum Tribunal Apostolicum Rotae Romanae (Pii XI, Qua Cura: AAS 30 (1938) 410-413).

Deinde tamen cum causae, a Tribunalibus regionalibus Italiae in prima instantia cognitae “tanta frequentia deferri consueverunt ad Tribunal Apostolicum Sacrae Romanae Rotae, ut hoc suo muneri explendo, quemadmodum oportet, difficulter par” fuerit, per Rescriptum Pontificium Pii PP. XII, die 16 mensis Octobris editum anno 1951, intermissum est ad tempus ius causas nullitatis matrimonii, quae a tribunalibus ecclesiasticis regionalibus Italiae in primo gradu iudicatae fuerunt deferendi, pro iudicio secundae instantiae, ad Rotam Romanam, iuxta normam can. 1599, § 1, 1° Codicis Iuris Canonici anni 1917, cui respondet can. 1444, 5 1, 1°, novi Codicis; simul etiam constitutum est in Vicariatu Urbis -ut legitur in Rescripto- “a Tribunali primae instantiae distinctum, Tribunal Appellationis, ad quod in secundo gradu semper deferendae sunt tum causae, quae in prima instantia diiudicatae fuerunt apud Tribunal primae instantiae Vicariatus Urbis, tum causae Neapolitanae et Calaritanae delatae in gradu appellationis ad Vicariatum Urbis” (AAS 46 (1954) 614-615).

Post quindecim annos, per Rescriptum Summi Pontificis Pauli PP. VI, die 10 mensis Februarii anno 1969, sublata praedicta intermissione, statutum est: “Causae nullitatis matrimonii, in prima instantia tractatae apud Tribunal primi gradus Vicariatus Urbis, in gradu appellationis deferri possunt aut ad Sacram Romanam Rotam aut ad Tribunal secundi gradus eiusdem Vicariatus” (X. Ochoa, Leges Ecclesiae post Codicem iuris canonici editae, vol. IV, Romae 1974, coll. 5475-5476, n. 3716).

Denique, per Constitutionem Apostolicam “Vicariae Potestatis”, die 6 mensis Ianuarii anno 1977 proditam, qua Vicariatus Urbis nova ratione ordinatus est, Paulus PP. VI duo constituit distincta Tribunalia, scilicet Tribunal Ordinarium Dioecesis Romanae et Tribunal Regionale Latii pro causis nullitatis matrimonii, Tribunali Appellationis Vicariatus Urbis suppresso; Tribunali Regionali Latii competentiam tribuit videndi in primo gradu causas nullitatis Regionis Latii et in gradu appellationis causas nullitatis matrimonii in primo gradu a Tribunalibus Regionalibus Neapolitano et Calaritano diiudicatas; denique decrevit ut sive a Tribunali Regionali Latii pro causis matrimonialibus sive a Tribunali Ordinario Dioecesis Romanae pro aliis causis appellaretur ad Rotam Romanam (Pauli VI, Vicariae Potestatis: AAS 69 (1977) 15-17).

Omnes hae mutationes normarum spectabant ad satisfaciendum aptiore modo necessitatibus rectae administrationis iustitiae in diversis rerum adiunctis.

Eodem animo moti, novis tamen conditionibus et usibus pastoralibus prae oculis habitis-atque exoptantes ut Tribunal Apostolicum Rotae Romanae magis magisque in luce ponatur in exercitio sui muneris erga universam Ecclesiam idemque munus efficacius explere valeat, ac proinde eximatur de munere agendi in gradu appellationis omnes causas in quibus appellatur a sententia in prima instantia a Tribunali Regionali Latii lata-auditis Supremo Signaturae Apostolicae Tribunali, Rota Romana et Commissione a Nobis constituta necnon coetu Episcoporum Regionis Latii, Suprema et Apostolica Auctoritate Nostra decrevimus haec quae sequuntur:

a) In Vicariatu Urbis constituitur Tribunal Appellationis-distinctum ab aliis tribunalibus apud eundem Vicariatum exstantibus- ad quod deferentur in secundo gradu causae, quae in prima instantia diremptae sunt,

- a Tribunali Regionali Latii, pro causis nullitatis matrimonii,

- a Tribunalibus Regionalibus Neapolitano et Calaritano, pro causis nullitatis matrimonii.

- a Tribunali sive dioecesis Romanae, sive aliarum dioecesium Regionis Latii, pro coeteris causis,

incolumi semper manente facultate provocandi in secunda instantia ad Rotam Romanam, iuxta can. 1444, 5 1, 1°.

Ideoque Tribunal Regionale Latii primae instantiae pro causis nullitatis matrimonii competens iam non est ad agendas in gradu appellationis causas iudicatas a Tribunalibus Regionalibus Neapolitano et Calaritano.

b) Ipse Cardinalis Vicarius munus Moderatoris in hoc Tribunali exercet ad normam iuris; eoque impedito vel absente aut ipsius oflicio vacante, Vices Gerens.

c) Vicarius iudicialis, Vicarii iudiciales adiuncti, Iudices, Defensores vinculi et Promotor Iustitiae nominantur a Summo Pontifice ad certum et definitum tempus, Cardinali Vicario proponente et audito coetu Episcoporum Regionis Latii.

d) Idem Tribunal propriam habet administrationem. Haec omnia decreta, valitura contrariis non obstantibus etiam specialissima mentione dignis, vigere incipient ad omnes iuris effectus a die 1 septembris MCMLXXXVIII.

Normae transitoriae:

1. Causae dictae a Tribunalibus Neapolitano et Calaritano, quae in altero gradu pertractantur apud “Tribunal Regionale Latii pro causis nullitatis matrimonii”, deferantur ad novum Tribunal, si die 1 septembris MCMLXXXVIII dubia nondum concordaverint ad normam iuris; deferri ad idem etiam possunt quae in phasi instructoria eadem die versantur, si utraque pars et defensor vinculi consentiant

Si autem iam editum sit decretum conclusionis in causa, sententia decretoria ferenda est a Tribunali apud quod causa introducta est.

2. Causae diudicatae in primo gradu a Tribunali Regionali Latii pro causis nullitatis matrimonii, quarum acta die 1 septembris MCMLXXXVIII transmissa iam sint Rotae Romanae ad normam can. 1682, § 1, deferantur ad novum Tribunal solummodo si dubium nondum compositum sit, et una saltem pars id petat, atque altera pars et Exc. mus Decanus Rotae Romanae conveniant.

3. Eadem norma, congrua congruis referendo, valet pro causis non matrimonialibus iudicatis a Tribunali Ordinario Dioecesis Romanae quae agitantur apud Rotam Romanam in gradu appellationis.

4. Causae non matrimoniales finitae in primo gradu a tribunalibus dioecesium Latii, quae die 1 septembris MCMLXXXVIII pertractentur in altera instantia apud Tribunal Ordinarium Dioecesis Romanae, deferantur ad novum Tribunal si dubia nondum concordaverint ad normam iuris, deferri vero eidem possunt causae quae in phasi instructoria versantur, consensu utriusque partis et praefati Tribunalis Dioecesis Romanae.

Si autem iam editum sit decretum conclusionis in causa, sententia decretoria ferre debet Tribunal apud quod causa introducta est.

Hae normae vigere incipiunt a die prima mensis septembris anno MCMLXXXVIII.

Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse iubemus contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum die XXVI mensis decembris anno MCMLXXXVII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana