Index   Back Top Print

[ ES  - FR  - IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS

Die V mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXV

 

Eminentissime,
Excellentissimi,
Reverendi Domini,

Tria iam lustra sunt cum constituta est Commissio Theologica Internationalis a praedecessore meo Paulo Papa Sexto, b. m. Sic peroptima occasio datur successori Apostoli Petri salutare Em. Praesidem, Episcopos et alios sodales Commissionis eiusdem cum gaudio et qua par est reverentia, gratias agere Deo de labore peracto, vota exprimere de futuro quarto quinquennio. Bonum et opportunum videtur memorare res gestas et considerationem excitare de hac forma collaborationis inter Magisterium Ecclesiae et professores cultoresque theologiae.

1. Studia peracta per tria lustra.

Gratias agamus Deo, hi quindecim anni laboris Commissionis Theologicae Internationalis non fuerunt infructuosi. “Gratia Christi, apud vos, vacua non fuit”. Sub ductu Card. Seper et Card. Ratzinger, laboraverunt sodales CTI in collaboratione cum diversis Dicasteriis Curiae Romanae: Secretaria Status, Congregatione pro Doctrina Fidei, Synodo Episcoporum, Pontificio Consilio pro Familia, Commissione “Iustitia et Pax”, etc.

a) Ad Theologiam dogmaticam pertinent studia et publicationes sat multae: notentur studia de Apostolicitate Ecclesiae, de Collegialitate, de pluralismo theologico legitimo et illegitimo in Ecclesia, de relationibus inter Magisterium et theologos.

Speciatim, recte et feliciter, ter attulistis attentionem “ad centrum Confessionis nostrae”, Christum Dominum. Commissionis haec studia sunt iam nota et notata: “Quaestiones selectae de Christologia” (1979), “Theologia, Christologia, Antropologia” (1981). Iam incepistis studia de scientia humana Iesu, impulsu desideratissimi Magistri et amici mei Rozycki.

b) Ad theologiam sacramentalem spectant ea quae dixistis de sacerdotio ministeriali in se et in suo nexu cum sacerdotio christiano communi, iam in initio laborum CTI in coniunctione cum Synodo anni septuagesimi primi. Etiam in perspectiva Synodali attentionem vestram dixistis ad aspectus doctrinales et pastorales Sacramenti Reconciliationis sive Poenitentiae. Quaestiones doctrinales de Matrimonio Christiano feliciter studiorum vestrorum fuerunt obiecta ante Synodum anni octogesimi.

c) Ad theologiam moralem quod attinet, quaesivistis de fundamentis praxeos christianae et de eius biblicis fontibus, insistentes in permanentia adhuc praesenti normarum moralium Novi Testamenti. Ostendistis responsabilitates Pastorum et omnium Christifidelium pertinere ad duplex opus, nempe ad salutem a Christo Iesu operatam et ad promotionem humanam. Quoad hanc promotionem humanam ipsam, hisce ultimis annis curavistis tres publicationes: 1) Theses de promotione humana et de iuribus humanis; 2) libellum de aspectibus actualibus de hac quaestione urgentissima in collaboratione cum Pontificia Commissione “Iustitia et Pax”; 3) relationes proprias diversorum collaboratorum in Periodico “Gregorianum”.

In ultima tandem sessione huius anni complevistis studium thematum selectorum de Ecclesiologia, quae in hoc tempore post Concilium urgentiora facta sunt, sicut verbi gratia quaestio de fundatione Ecclesiae a Iesu Christo, de Ecclesia ut “novo populo Dei”, et de Ecclesia ut “mysterio” et “subiecto historico”, relatio inter Ecclesias particulares et Ecclesiam universalem, quaestio de indole eschatologica Ecclesiae sive de Regno et de Ecclesia. Eminentissimus Cardinalis Joseph Ratzinger, Praeses vestrae Commissionis, mihi nuntiavit textum definitivum huius studii approbatum esse et propterea publici iuris fieri posse. Praeterea aliud argumentum hoc in tempore magni ponderis aggressi estis, id est “De conscientia humana Christi”. Et textum de hac re ex parte a Commissione approbatum est.

2. Gratulatio et incitamentum.

Considerans praesentem statum actuosae operationis omnium sodalium, peritorum, collaboratorum trium lustrorum peractorum, volo verba gratulationis et incitamenti dicere. Vita vestra mentis et spiritus integra volvitur in statu theologico speciatim inquisitionis, applicationis methodorum scientificarum, fidei quaerentis intellectum.

Divisiones gratiarum, ministrationum, operationum sunt, scripsit Apostolus Gentium ad Corinthios (1 Cor. 12, 4-7), “idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem”. In hac enumeratione gratiarum, ministrationum, operationum, mihi videntur iam affirmari aliquo modo differentia et collaboratio intima quae vigere debet inter Magisterium et theologos.

“Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos”. Successores Petri et aliorum Apostolorum acceperunt responsabilitatem pastoralem unicam in Ecclesia. Certe haec munera exercitanda sunt in spiritu diaconiae, ut scribebat Vaticanum II, a servis Populi Dei sicut Christus Dominus fuit Servus omnium. Sed ipse Dominus proclamat quoque exousiam suam (Matth. 28, 18), communicat eam cum Apostolis et cum eorum successoribus sicut et responsabilitatem et auctoritatem docendi et regendi discipulos. Certe sunt collaboratores et adiutores Apostolorum, Romani Pontificis Episcoporumque sicut apparent iam in epistolis paulinis. Saepe sed non semper nuncupantur “presbyteroi”. Aliquoties mentio fit quoque de “Doctoribus” (1 Cor. 12, 28). Hoc adiutorium et haec collaboratio magni pretii forte praenuntiatur quoad theologos quando in textu Epistolae Primae ad Corinthios, Paulus loquitur de doctoribus.

Cum hac mente, ego Successor Apostoli Petri saluto didascalos, doctores scientiae theologicae. Eis et speciatim CTI gratias ago eisque benedico toto corde. Felices et fructuosi quoque sint vestri futuri labores et investigationes.

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana