Index   Back Top Print

[ LA  - LT ]

 

CODEX CANONUM ECCLESIARUM
ORIENTALIUM*

 

Canones praeliminares  

1-6

Titulus I DE CHRISTIFIDELIBUS EORUMQUE OMNIUM IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS 

7-26

Titulus II DE ECCLESIIS SUI IURIS ET DE RITIBUS

27-41

Titulus III DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE  

42-54

Titulus IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS  

55-150

Titulus V DE ECCLESIIS ARCHIEPISCOPALIBUS MAIORIBUS

151-154

Titulus VI DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS

155-176

Titulus VII DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS

177-310

Titulus VIII DE EXARCHIIS ET DE EXARCHIS

311-321

Titulus IX DE CONVENTIBUS HIERARCHARUM PLURIUM
ECCLESIARUM SUI IURIS

322

Titulus X DE CLERICIS

323-398

Titulus XI DE LAICIS  

399-409


CANONES PRAELIMINARES

 

Can. 1 - Canones huius Codicis omnes et solas Ecclesias orientales catholicas respiciunt, nisi, relationes cum Ecclesia latina quod attinet, aliud expresse statuitur.
 
Can. 2 - Canones Codicis, in quibus plerumque ius antiquum Ecclesiarum orientalium recipitur vel accommodatur, praecipue ex illo iure aestimandi sunt.
 
Can. 3 - Codex, etsi saepe ad praescripta librorum liturgicorum se refert, de re liturgica plerumque non decernit; quare haec praescripta sedulo servanda sunt, nisi Codicis canonibus sunt contraria.
 
Can. 4 - Canones Codicis initas aut approbatas a Sancta Sede conventiones cum nationibus aliisve societatibus politicis non abrogant neque eis derogant; eaedem idcirco perinde ac in praesens vigere pergent contrariis Codicis praescriptis minime obstantibus.
 
Can. 5 - Iura quaesita itemque privilegia, quae a Sede Apostolica ad haec usque tempora personis physicis vel iuridicis concessa in usu sunt nec revocata, integra manent, nisi Codicis canonibus expresse revocantur.
 
Can. 6 - Codice vim obtinente:

1° abrogatae sunt omnes leges iuris communis vel iuris particularis, quae sunt canonibus Codicis contrariae aut quas materiam respiciunt in Codice ex integro ordinatam;

2° revocatae sunt omnes consuetudines, quae canonibus Codicis reprobantur aut quae eis contrariae sunt nec centenariae vel immemorabiles.

 

TITULUS I

DE CHRISTIFIDELIBUS
EORUMQUE OMNIUM IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS
 

Can. 7 - § 1. Christifideles sunt, qui per baptismum Christo incorporati in populum Dei sunt constituti atque hac ratione muneris Christi sacerdotalis, prophetici et regalis suo modo participes secundum suam cuiusque condicionem ad missionem exercendam vocantur, quam Deus Ecclesiae in mundo implendam concredidit.

              § 2. Haec Ecclesia in hoc mundo ut societas constituta et ordinata subsistit in Ecclesia catholica a successore Petri et Episcopis in communione cum eo gubernata.
 
Can. 8 - In plena communione cum Ecclesia catholica his in terris sunt illi baptizati, qui in eius compage visibili cum Christo iunguntur vinculis professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis.
 
Can. 9 - § 1. Speciali ratione cum Ecclesia conectuntur catechumeni, qui Spiritu Sancto movente expetunt explicita voluntate, ut eidem incorporentur, ideoque hac ipsa voluntate et vita fidei, spei et caritatis, quam agunt, coniunguntur cum Ecclesia, quae eos iam ut suos fovet.

              § 2. Catechumenorum specialem curam habet Ecclesia, quae, dum eos ad vitam evangelicam ducendam invitat eosque in participationem Divinae Liturgiae, sacramentorum et laudum divinarum introducit, eisdem varias iam largitur praerogativas, quae christianorum sunt propriae.
 
Can. 10 - Verbo Dei inhaerentes atque vivo Ecclesiae magisterio authentico adhaerentes tenentur christifideles fidem immenso pretio a maioribus custoditam ac transmissam integre servare et aperte profiteri necnon eam et exercendo magis intellegere et in operibus caritatis fructificare.
 
Can. 11 - Inter christifideles omnes ex eorum quidem in Christo regeneratione viget vera circa dignitatem et actionem aequalitas, qua cuncti secundum suam cuiusque condicionem et munus ad aedificationem Corporis Christi cooperantur.
 
Can. 12 - § 1. Christifideles obligatione tenentur sua cuiusque agendi ratione ad communionem semper servandam cum Ecclesia.

                § 2. Magna cum diligentia obligationes impleant, quibus tenentur erga universam Ecclesiam et propriam Ecclesiam sui iuris.
 
Can. 13 - Omnes christifideles secundum suam cuiusque condicionem ad sanctam vitam ducendam atque ad Ecclesiae incrementum eiusque iugem sanctificationem promovendam vires suas conferre debent.
 
Can. 14 - Omnes christifideles ius et obligationem habent allaborandi, ut divinum salutis nuntium ad omnes homines omnium temporum ac totius orbis magis magisque perveniat.
 
Can. 15 - § 1. Quae Ecclesiae Pastores Christum repraesentantes tamquam fidei magistri declarant aut tamquam Ecclesiae rectores statuunt, christifideles propriae responsabilitatis conscii christiana oboedientia prosequi tenentur.

                § 2. Christifidelibus integrum est, ut necessitates suas, praesertim spirituales, suaque optata. Ecclesiae Pastoribus patefaciant.

                § 3. Pro scientia, competentia et praestantia, quibus pollent, ipsis ius est, immo et aliquando obligatio, ut sententiam suam de his, quae ad bonum Ecclesiae pertinent, Ecclesiae Pastoribus manifestent eamque, salva integritate fidei et morum ac reverentia erga eosdem Pastores attentisque utilitate communi et personarum dignitate, ceteris christifidelibus notam faciant.
 
Can. 16 - Ius est christifidelibus, ut ex spiritualibus Ecclesiae bonis, praesertim ex verbo Dei et sacramentis, adiumenta ab Ecclesiae Pastoribus accipiant.
 
Can. 17 - Ius est christifidelibus, ut cultum divinum persolvant secundum praescripta propriae Ecclesiae sui iuris utque propriam vitae spiritualis formam sequantur doctrinae quidem Ecclesiae consentaneam.

Can. 18 - Integrum est christifidelibus, ut libere condant atque moderentur consociationes ad fines caritatis vel pietatis aut ad vocationem christianam in mundo fovendam utque conventus habeant ad eosdem fines in communi persequendos.

Can. 19 - Christifideles cuncti, quippe qui Ecclesiae missionem participent, ius habent, ut propriis inceptis apostolicam actionem promoveant vel sustineant secundum suum cuiusque statum et condicionem; nullum tamen inceptum nomen catholicum sibi vindicet, nisi consensus accessit auctoritatis competentis ecclesiasticae.
 
Can. 20 - Christifideles, quippe qui baptismo ad vitam doctrinae evangelicae congruentem ducendam vocentur, ius habent ad educationem christianam, qua ad maturitatem humanae personae prosequendam atque simul ad mysterium salutis cognoscendum et vivendum rite instruantur.
 
Can. 21 - Qui in scientias sacras incumbunt, iusta libertate fruuntur inquirendi necnon mentem suam prudenter in eis aperiendi, in quibus peritiam habent, servato debito erga magisterium Ecclesiae obsequio.
 
Can. 22 - Christifideles omnes ius habent, ut a quacumque coactione sint immunes in statu vitae eligendo.
 
Can. 23 - Nemini licet bonam famam, qua quis gaudet, illegitime laedere nec ius ullius personae ad propriam intimitatem tuendam violare.

Can. 24 - § 1. Christifidelibus competit, ut iura, quae in Ecclesia habent, legitime vindicent atque defendant in foro competenti ecclesiastico ad normam iuris.

                § 2. Christifidelibus ius quoque est, ut, si ad iudicium ab auctoritate competenti vocantur, iudicentur servatis iuris praescriptis cum aequitate applicandis.

                § 3. Christifidelibus ius est, ne poenis canonicis nisi ad normam legis puniantur.
 
Can. 25 - § 1. Christifideles obligatione tenentur necessitatibus subveniendi Ecclesiae, ut eidem praesto sint, quae ad fines ei proprios praesertim ad cultum divinum, ad opera apostolatus et caritatis atque ad congruam ministrorum sustentationem necessaria sunt.

                § 2. Obligatione quoque tenentur iustitiam socialem promovendi necnon ex propriis reditibus pauperibus subveniendi praecepti Domini memores.

Can. 26 - § 1. In iuribus suis exercendis christifideles et singuli et in consociationibus adunati rationem habere debent boni communis Ecclesiae necnon iurium aliorum atque suarum erga alios obligationum.

                 § 2. Auctoritati ecclesiasticae competit intuitu boni communis exercitium iurium, quae christifidelibus sunt propria, moderari.


 TITULUS II

DE ECCLESIIS SUI IURIS ET DE RITIBUS

 

Can. 27 - Coetus christifidelium hierarchia ad normam iuris iunctus, quem ut sui iuris expresse vel tacite agnoscit suprema Ecclesiae auctoritas, vocatur in hoc Codice Ecclesia sui iuris.
 
Can. 28 - §1. Ritus est patrimonium liturgicum, theologicum, spirituale et disciplinare cultura ac rerum adiunctis historiae populorum distinctum, quod modo fidei vivendae uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris proprio exprimitur.

                § 2. Ritus, de quibus in Codice agitur, sunt, nisi aliud constat, illi, qui oriuntur ex traditionibus Alexandrina, Antiochena, Armena, Chaldaea et Constantinopolitana.

CAPUT I

DE ASCRIPTIONE ALICUI ECCLESIAE SUI IURIS

 

Can. 29 - § 1. Filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, per baptismum ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui pater catholicus ascriptus est; si vero sola mater est catholica aut si ambo parentes concordi voluntate petunt, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.

                § 2. Si autem filius, qui decimum quartum aetatis annum nondum explevit, est:

1° a matre non nupta natus, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam mater pertinet;

2° ignotorum parentum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt ii, quorum curae legitime commissus est; si vero de patre et matre adoptantibus agitur, applicetur § 1;

3° parentum non baptizatorum, ascribitur Ecclesiae sui iuris, ad quam pertinet ille, qui eius educationem in fide catholica suscepit.
 
Can. 30 - Quilibet baptizandus, qui decimum quartum aetatis annum explevit, libere potest seligere quamcumque Ecclesiam sui iuris, cui per baptismum in eadem susceptum ascribitur, salvo iure particulari a Sede Apostolica statuto.
 
Can. 31 - Nemo quemvis christifidelem ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris ullo modo inducere praesumat.

Can. 32 - § 1. Nemo potest sine consensu Sedis Apostolicae ad aliam Ecclesiam sui iuris valide transire.

                § 2. Si vero agitur de christifideli eparchiae alicuius Ecclesiae sui iuris, qui transire petit ad aliam Ecclesiam sui iuris, quae in eodem territorio propriam eparchiam habet, hic consensus Sedis Apostolicae praesumitur, dummodo Episcopi eparchiales utriusque eparchiae ad transitum scripto consentiant.
 
Can. 33 - Integrum est mulieri ad Ecclesiam sui iuris viri transire in matrimonio celebrando vel eo durante; matrimonio autem soluto libere potest ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire.
 
Can. 34 - Si ad aliam Ecclesiam sui iuris transeunt parentes vel in matrimonio mixto coniux catholicus, filii infra decimum quartum aetatis annum expletum ipso iure eidem Ecclesiae ascribuntur; si vero in matrimonio inter catholicos unus tantum parentum ad aliam Ecclesiam sui iuris transit, filii transeunt solummodo, si ambo parentes consenserunt; expleto vero decimo quarto aetatis anno filii ad pristinam Ecclesiam sui iuris redire possunt.
 
Can. 35 - Baptizati acatholici ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientes proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent, proinde ascribantur Ecclesiae sui iuris eiusdem ritus salvo iure adeundi Sedem Apostolicam in casibus specialibus personarum, communitatum vel regionum.

Can. 36 - Omnis transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris vim habet a momento declarationis factae coram eiusdem Ecclesiae Hierarcha loci vel parocho proprio aut sacerdote ab alterutro delegato et duobus testibus, nisi rescriptum Sedis Apostolicae aliud fert.
 
Can. 37 - Omnis ascriptio alicui Ecclesiae sui iuris vel transitus ad aliam Ecclesiam sui iuris in libro baptizatorum paroeciae, etiam, si casus fert, Ecclesiae latinae, ubi baptismus celebratus est, adnotetur; si vero fieri non potest, in alio documento in archivo paroeciali parochi proprii Ecclesiae sui iuris, cui ascriptio facta est, asservando.
 
Can. 38 - Christifideles Ecclesiarum orientalium, etsi curae Hierarchae vel parochi alterius Ecclesiae sui iuris commissi, tamen propriae Ecclesiae sui iuris permanent ascripti. 

CAPUT II

DE RITIBUS SERVANDIS

 

Can. 39 - Ritus Ecclesiarum orientalium ut universae Ecclesiae Christi patrimonium, in quo elucet ea, quae ab Apostolis per Patres est traditio, et quod fidei catholicae divinam unitatem in varietate affirmat, religiose serventur et promoveantur.
 
Can. 40 - § 1. Hierarchae, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, aliique Hierarchae omnes studiosissime curent fidelem custodiam et accuratam observantiam proprii ritus nec in eo mutationes admittant nisi ratione eius organici progressus, prae oculis tamen habentes mutuam benevolentiam et unitatem christianorum.

                § 2. Ceteri clerici et sodales institutorum vitae consecratae omnes proprium ritum fideliter observare necnon eius in dies maiorem cognitionem perfectioremque usum acquirere tenentur.

                § 3. Ceteri quoque christifideles proprii ritus cognitionem et aestimationem foveant eumque ubique observare tenentur, nisi iure aliquid excipitur.
 
Can. 41 - Christifideles cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, qui ratione officii, ministerii vel muneris frequentes cum christifidelibus alterius Ecclesiae sui iuris relationes habent, in cognitione et cultu ritus eiusdem Ecclesiae accurate pro gravitate officii, ministerii vel muneris, quod implent, instituantur.

 

TITULUS III

DE SUPREMA ECCLESIAE AUCTORITATE

 

Can. 42 - Sicut statuente Domino sanctus Petrus et ceteri Apostoli unum Collegium constituunt, pari ratione Romanus Pontifex, successor Petri, et Episcopi, successores Apostolorum, inter se coniunguntur.

CAPUT I

DE ROMANO PONTIFICE

 

Can. 43 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui ideo vi muneris sui suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet potestate ordinaria, quam semper libere exercere potest.
 
Can. 44 - § 1. Supremam et plenam in Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso acceptata una cum ordinatione episcopali; quare eandem potestatem obtinet a momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui episcopali charactere insignitus est; si vero charactere episcopali electus caret, statim ordinetur Episcopus.

                § 2. Si contingit, ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad validitatem requiritur, ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non vero, ut a quopiam acceptetur.
 
Can. 45 - § 1. Romanus Pontifex vi sui muneris non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes eparchias earumque coetus potestatis ordinariae obtinet principatum, quo quidem simul roboratur atque vindicatur potestas propria, ordinaria et immediata, quam in eparchiam suae curae commissam Episcopi habent.

                § 2. Romanus Pontifex in munere supremi universae Ecclesiae Pastoris explendo communione cum ceteris Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est determinare secundum necessitates Ecclesiae modum sive personalem sive collegialem huius muneris exercendi.

                § 3. Contra sententiam vel decretum Romani Pontificis non datur appellatio neque recursus.
 
Can. 46 - § 1. In eius munere exercendo Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem cooperatricem operam dare possunt variis rationibus, inter quas est Synodus Episcoporum; auxilio praeterea ei sunt Patres Cardinales, Curia Romana, Legati pontificii necnon aliae personae itemque varia secundum necessitates temporum instituta; quae personae omnes et instituta nomine et auctoritate eiusdem munus sibi commissum explent in bonum omnium Ecclesiarum secundum normas ab ipso Romano Pontifice statutas.

               § 2. Patriarcharum ceterorumque Hierarcharum, qui Ecclesiis sui iuris praesunt, participatio in Synodo Episcoporum regitur normis specialibus ab ipso Romano Pontifice statutis.

Can. 47 - Sede Romana vacante aut prorsus impedita nihil innovetur in universae Ecclesiae regimine; serventur autem leges speciales pro eisdem adiunctis latae.
 
Can. 48 - Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat, Dicasteria aliaque Curiae Romanae instituta.

CAPUT II

DE COLLEGIO EPISCOPORUM

 

Can. 49 - Collegium Episcoporum, cuius caput est Romanus Pontifex cuiusque membra sunt Episcopi vi sacramentalis ordinationis et hierarchica communione cum Collegii capite et membris et in quo corpus apostolicum continuo perseverat, una cum capite suo et numquam sine hoc capite subiectum quoque supremae et plenae potestatis in universam Ecclesiam exsistit.
 
Can. 50 - § 1. Potestatem in universam Ecclesiam Collegium Episcoporum sollemni modo exercet in Concilio Oecumenico.

                § 2. Eandem potestatem Collegium Episcoporum exercet per unitam Episcoporum in mundo dispersorum actionem, quae ut talis a Romano Pontifice est indicta aut libere recepta ita, ut verus actus collegialis effciatur.

                § 3. Romani Pontificis est secundum necessitates Ecclesiae seligere et promovere modos, quibus Collegium Episcoporum munus suum in universam Ecclesiam collegialiter exercet.
 
Can. 51 - § 1. Solius Romani Pontificis est Concilium Oecumenicum convocare, eidem per se vel per alios praeesse, item Concilium transferre, suspendere vel dissolvere eiusque decreta confirmare.

                § 2. Eiusdem Romani Pontificis est res in Concilio Oecumenico tractandas determinare atque ordinem in eodem Concilio servandum constituere; propositis a Romano Pontifice quaestionibus Patres Concilii Oecumenici alias addere possunt ab eodem Romano Pontifice approbandas.

Can. 52 - § 1. Ius et obligatio est omnibus et solis Episcopis, qui membra sunt Collegii Episcoporum, ut Concilio Oecumenico cum suffragio deliberativo intersint.

                § 2. Ad Concilium Oecumenicum insuper aliquot, qui episcopali dignitate non sunt insigniti, vocari possunt a suprema Ecclesiae auctoritate, cuius est eorum partes in Concilio determinare.
 
Can. 53 - Si contingit, ut Sedes Apostolica durante Concilii Oecumenici celebratione vacet, ipso iure hoc intermittitur, donec novus Romanus Pontifex Concilium Oecumenicum continuari iusserit aut dissolverit.
 
Can. 54 - § 1. Concilii Oecumenici decreta vim obligandi non habent, nisi una cum Concilii Patribus a Romano Pontifice approbata ab eodem sunt confirmata et eiusdem iussu promulgata.

                § 2. Hac confirmatione et promulgatione, vim obligandi ut habeant, etiam egent decreta, quae fert Collegium Episcoporum, cum actionem proprie collegialem ponit secundum alium a Romano Pontifice indictum vel libere receptum modum.

 

TITULUS IV

DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS

 

Can. 55 - Secundum antiquissimam Ecclesiae traditionem iam a primis Conciliis Oecumenicis agnitam viget in Ecclesia institutio patriarchalis; quare singulari honore prosequendi sunt Ecclesiarum orientalium Patriarchae, qui suae quisque Ecclesiae patriarchali tamquam pater et caput praesunt.

Can. 56 - Patriarcha est Episcopus, cui competit potestas in omnes Episcopos non exceptis Metropolitis ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, ad normam iuris a suprema Ecclesiae auctoritate approbati.
 
Can. 57 - § 1. Erectio, restitutio, immutatio et suppressio Ecclesiarum patriarchalium supremae Ecclesiae auctoritati reservatur.

                § 2. Titulum unicuique Ecclesiae patriarchali legitime agnitum vel concessum tantum suprema Ecclesiae auctoritas immutare potest.

                § 3. Ecclesia patriarchalis intra fines proprii territorii habere debet fixam sedem residentiae Patriarchae in civitate principe, ex qua Patriarcha titulum desumit, si fieri potest, constitutam; haec sedes transferri non potest nisi gravissima de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et habito Romani Pontificis assensu.
 
Can. 58 - Patriarchae Ecclesiarum orientalium ubique terrarum praecedunt omnes Episcopos cuiuscumque gradus salvis normis specialibus de praecedentia a Romano Pontifice statutis.
 
Can. 59 - § 1. Patriarchae Ecclesiarum orientalium, etsi alii aliis tempore posteriores, omnes aequales sunt ratione dignitatis patriarchaIis salva inter se honoris praecedentia.

                § 2. Ordo praecedentiae inter antiquas Sedes patriarchales Ecclesiarum orientalium est, ut primo loco veniat Sedes Constantinopolitana, post eam Alexandrina, deinde Antiochena et denique Hierosolymitana.

               § 3. Inter ceteros Patriarchas Ecclesiarum orientalium praecedentia ordinatur secundum antiquitatem Sedis patriarchalis.

               § 4. Inter Patriarchas Ecclesiarum orientalium, qui unius eiusdemque sunt tituli, diversis tamen Ecclesiis patriarchalibus praesunt, praecedentiam obtinet, qui prius promotus est ad dignitatem patriarchalem.
 
Can. 60 - § 1. Patriarcha in ecclesiis, quae christifidelibus Ecclesiae, cui praeest, destinatae sunt, et in celebrationibus liturgicis eiusdem Ecclesiae praecedit ceteros Patriarchas, etsi sunt Sedis titulo potiores vel promotione seniores.

                § 2. Patriarcha, qui actu potestatem patriarchalem obtinet, praecedit illos, qui titulum Sedis patriarchalis olim habitae adhuc servant.
 
Can. 61 - Patriarcha procuratorem apud Sedem Apostolicam habere potest a se de assensu praevio Romani Pontificis nominatum.

Can. 62 - Patriarcha, qui suo officio renuntiavit, suum titulum et honores in celebrationibus liturgicis praesertim servat itemque ius habet, ut sibi digna sedes habitationis de suo consensu assignetur atque media ex bonis Ecclesiae patriarchalis praebeantur, quibus suae sustentationi proprio titulo congruae provideatur firmo circa praecedentiam can. 60, § 2.

CAPUT I

DE ELECTIONE PATRIARCHARUM

 

Can. 63 - Patriarcha canonice eligitur in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
 
Can. 64 - Iure particulari recenseantur ea, quae requiruntur, ut quis ad patriarchalem dignitatem idoneus habeatur, salvis semper eis, quae in can. 180 praescribuntur.
 
Can. 65 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunari debet in patriarchali residentia aut in alio loco ab Administratore Ecclesiae patriarchalis de consensu Synodi permanentis designando.

                § 2. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis coadunatio fieri debet intra mensem a Sedis patriarchalis vacatione computandum firmo iure particulari longius tempus, non autem ultra bimestre, statuente.

Can. 66 - § 1. In electione Patriarchae voce activa fruuntur omnia et sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra.

                § 2. Vetitum est quemlibet alium praeter Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra electioni Patriarchae in aula interesse eis clericis exceptis, qui ad normam can. 71, § 1 ut scrutatores vel actuarius Synodi assumuntur.

               § 3. Nemini licet ullo modo sive ante Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sive ea durante electioni Patriarchae se immiscere.
 
Can. 67 - In electione Patriarchae servari debent cann. 947 - 957 reprobata contraria consuetudine, nisi aliud iure communi statutum est.
 
Can. 68 - § 1. Omnes Episcopi legitime convocati gravi obligatione tenentur, ut intersint electioni.

                § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.
 
Can. 69 - Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest.
 
Can. 70 - Nisi ius particulare aliud statuit, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha praeest, qui inter praesentes in prima sessione electus est; interim praesidentia Administratori Ecclesiae patriarchalis reservatur.
 
Can. 71 - § 1. Scrutatores et actuarius ad normam iuris particularis assumi possunt etiam inter presbyteros et diaconos.

                § 2. Circa ea, quae scrutinia directe vel indirecte respiciunt, omnes, qui Synodo intersunt, gravi obligatione tenentur servandi secretum.
 
Can. 72 - § 1. Is electus est, qui duas ex tribus partibus suffragiorum rettulit, nisi iure particulari statuitur, ut post congruum numerum scrutiniorum, saltem trium, sufficiat pars absolute maior suffragiorum et ad normam can. 183, §§ 3 et 4 electio perficiatur.

                § 2. Si electio intra quindecim dies ab inita Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis computandos non peragitur, res ad Romanum Pontificem devolvitur.

Can. 73 - Electio, si electus est saltem Episcopus legitime proclamatus, statim a praeside vel, si praeses est electus, ab Episcopo ordinatione episcopali seniore totius Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomine formula modoque in propria Ecclesia patriarchali receptis intimanda est electo; si vero electus nondum est Episcopus legitime proclamatus, secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis suspenditur et intimatio fiat, si omnia canonibus ad proclamationem episcopalem requisita peracta sunt.
 
Can. 74 - Electus intra biduum utile ab intimatione computandum manifestare debet, num electionem acceptet; si vero non acceptat aut si intra biduum non respondet, omne ius ex electione quaesitum amittit.
 
Can. 75 - Si electus acceptavit et est Episcopus ordinatus, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis procedat secundum praescripta librorum liturgicorum ad eius ut Patriarchae proclamationem et inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest, antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.
 
Can. 76 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per synodicas litteras Romanum Pontificem quam primum certiorem faciat de electione et de inthronizatione canonice peractis atque de professione fidei deque promissione fideliter officium suum implendi a novo Patriarcha coram Synodo secundum probatas formulas emissis; synodicae litterae de electione peracta mittantur quoque ad Patriarchas aliarum Ecclesiarum orientalium.

                § 2. Novus Patriarcha per litteras manu propria subscriptas quam primum expostulare debet a Romano Pontifice ecclesiasticam communionem.
 
Can. 77 - § 1. Patriarcha canonice electus valide exercet suum officium tantummodo ab inthronizatione, qua pleno iure officium obtinet.

                § 2. Patriarcha, antequam communionem ecclosiasticam a Romano Pontifice accepit, ne Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchialis convocet neque Episcopos ordinet.

CAPUT II

DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS PATRIACHARUM

 

Can. 78 - § 1. Potestas, quae Patriarchae ad normam canonum et legitimarum consuetudinum in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut non possit Vicarium pro tota Ecclesia patriarchali constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare.

                § 2. Potestas Patriarchae exerceri valide potest intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis tantum, nisi aliter ex natura rei aut iure communi vel particulari a Romano Pontifice approbato constat.
 
Can. 79 - In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae patriarchalis Patriarcha eiusdem personam gerit.
 
Can. 80 - Patriarchae est:

1° Metropolitae iura exercere et obligationes implere in omnibus locis, ubi provinciae erectae non sunt;

2° neglegentiam Metropolitarum ad normam iuris supplere;

3° sede metropolitana vacante Metropolitae iura exercere et obligationes implere in tota provincia;

4° Metropolitam, qui oeconomum ad normam can. 262, § 1 non nominavit, monere; monitione in cassum facta oeconomum per se ipsum nominare.
 
Can. 81 - Romani Pontificis acta ad Ecclesiam patriarchalem pertinentia Episcopis eparchialibus aliisve, ad quos pertinent, per Patriarcham nota fiant, nisi Sedes Apostolica in casu directe providit.
 
Can. 82 - § 1. Patriarcha proprio iure potest:

1° decreta ferre intra ambitum suae competentiae, quibus pressius determinantur modi in lege applicanda servandi aut legum observantia urgetur;

2° instructiones ad christifideles totius Ecclesiae, cui praeest, dirigere ad sanam doctrinam exponendam, pietatem fovendam, abusus corrigendos et exercitia, quae spirituale christifidelium bonum foveant, approbanda et commendanda;

3° litteras encyclicas toti Ecclesiae, cui praeest, dare circa quaestiones propriam Ecclesiam et ritum respicientes.

                § 2. Patriarcha Episcopis ceterisque clericis necnon sodalibus institutorum vitae consecratae totius Ecclesiae, cui praeest, praecipere potest, ut sua decreta, instructiones atque litterae encyclicae in propriis ecclesiis vel domibus publice legantur et exponantur.

               § 3. Patriarcha in omnibus, quae totam Ecclesiam, cui praeest, vel graviora negotia respiciunt, ne omittat audire Synodum permanentem vel Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel etiam conventum patriarchalem.
 
Can. 83 - § 1. Salvo iure et obligatione Episcopi eparchialis canonice visitandi propriam eparchiam Patriarcha ius et obligationem habet in eadem eparchia visitationem pastoralem peragendi temporibus iure particulari statutis.

                § 2. Patriarcha potest gravi de causa et de consensu Synodi permanentis aliquam ecclesiam, civitatem, eparchiam per se aut per alium Episcopum visitare et tempore huius visitationis omnia, quae in visitatione canonica Episcopo eparchiali competunt, peragere.
 
Can. 84 - § 1. Maxime curet Patriarcha, ut sive ipse sive Episcopi eparchiales Ecclesiae, cui praeest, collatis consiliis, praesertim in conventibus iure praevisis, cum Patriarchis ac Episcopis eparchialibus aliarum Ecclesiarum sui iuris, qui in eodem territorio potestatem suam exercent, unitatem actionis inter se ceterosque christifideles cuiuscumque Ecclesiae sui iuris promoveant et viribus unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum, ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam necnon ad omnium christianorum unitatem concorditer fovendam.

                § 2. Foveat quoque Patriarcha frequentes collationes inter Hierarchas ceterosque christifideles, quos pro sua prudentia convocandos censet, de rebus pastoralibus aliisque negotiis, quae aut totam Ecclesiam, cui praeest, aut aliquam provinciam vel regionem respiciunt.
 
Can. 85 - § 1. Patriarcha gravi de causa, de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et consulta Sede Apostolica potest provincias et eparchias erigere, aliter circumscribere, unire, dividere, supprimere earumque gradum hierarchicum immutare et sedem eparchialem transferre.

                § 2. Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis competit:

1° Episcopo eparchiali Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem dare servatis cann. 181, § 1, 182 - 187 et 212;

2° gravi de causa Metropolitam vel Episcopum eparchialem aut titularem ad aliam sedem metropolitanam, eparchialem vel titularem transferre; si quis renuit, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis rem dirimat vel ad Romanum Pontificem deferat.

                § 3. Patriarcha de consensu Synodi permanentis potest exarchias erigere, immutare et supprimere.

                § 4. De his decisionibus Patriarcha quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat.
 
Can. 86 - § 1. Patriarchae competit:

1° Metropolitae vel Episcopo litteras patriarchales de provisione canonica dare;

2° ordinare Metropolitas per se vel, si impeditus est, per alios Episcopos necnon, si ius particulare ita fert, ordinare etiam omnes Episcopos;

3° Metropolitam post ordinationem episcopalem inthronizare.

                § 2. Ipso iure Patriarchae facultas datur Metropolitas ceterosque Episcopos Ecclesiae, cui praeest, a Romano Pontifice extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutos ordinandi et inthronizandi, nisi aliud in casu speciali expresse statuitur.

                § 3. Ordinatio episcopalis et inthronizatio fieri debent intra terminos iure statutos, litterae patriarchales vero de provisione canonica intra decem dies post electionis proclamationem dandae sunt; de ordinatione episcopali et de inthronizatione Sedes Apostolica quam primum certior fiat.
 
Can. 87 - Patriarcha potest curare, ut in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam cann. 181, §1 et 182 - 187 eligantur, dummodo congruae eorum sustentationi provisum sit, aliquot Episcopi curiae patriarchalis, non tamen ultra tres, quibus officium cum residentia in curia patriarchali conferat, eosque potest peractis omnibus ad proclamationem episcopalem requisitis ordinare.
 
Can. 88 - §1. Episcopi Ecclesiae patriarchalis Patriarchae honorem et obsequium exhibeant debitamque oboedientiam praestent; Patriarcha vero eosdem Episcopos, qua par est reverentia, prosequatur et fraterna caritate complectatur.

                § 2. Patriarcha curet, ut controversiae, quae inter Episcopos forte oriuntur, componantur firmo iure eas quolibet tempore ad Romanum Pontificem deferendi.
 
Can. 89 - § 1. Patriarchae ius et obligatio est omnibus clericis ad normam iuris vigilandi; si quis poenam mereri videtur, Hierarcham, cui clericus immediate subditus est, moneat et monitione in cassum facta in clericum ipse ad normam iuris procedat.

                § 2. Munus expediendi negotia, quae totam Ecclesiam patriarchalem respiciunt, Patriarcha committere potest clerico cuilibet consulto eius Episcopo eparchiali vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superiore maiore, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis eorundem consensum requirit; hunc clericum potest etiam munere durante sibi immediate subdere.

                § 3. Patriarcha conferre potest dignitatem in propria Ecclesia patriarchali receptam cuilibet clerico firmo can. 430, dummodo accedat consensus scripto datus Episcopi eparchialis, cui clericus subditus est, vel, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eius Superioris maioris.
 
Can. 90 - Patriarcha gravi de causa potest consulto Episcopo eparchiali atque de consensu Synodi permanentis locum vel personam iuridicam, quae non ad institutum religiosum pertinet, in ipso actu erectionis a potestate Episcopi eparchialis eximere sibique immediate subicere, quod attinet ad administrationem bonorum temporalium necnon ad personas eidem loco vel personae iuridicae addictas in eis omnibus, quae ad earum munus vel officium spectant.
 
Can. 91 - Patriarcha commemorari debet in Divina Liturgia et in laudibus divinis post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisque clericis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 92 - § 1. Patriarcha manifestet communionem hierarchicam cum Romano Pontifice, sancti Petri successore, per fidelitatem, venerationem et oboedientiam, quae debentur supremo universae Ecclesiae Pastori.

                § 2. Patriarcha commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae, cui praeest, fideliter fiat.

                § 3. Patriarchae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo ac secundum normas specialiter statutas ei relationem de statu Ecclesiae, cui praeest, exhibeat necnon intra annum a sua electione, deinde pluries durante munere visitationem ad Urbem peragat sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.

Can. 93 - Patriarcha resideat in sede suae residentiae, a qua ne absit nisi canonica ex causa.
 
Can. 94 - Divinam Liturgiam pro populo totius Ecclesiae cui, praeest, Patriarcha celebrare debet diebus festis iure particulari statutis.
 
Can. 95 - § 1. Episcoporum eparchialium obligationes, de quibus in can. 196, tenent etiam Patriarcham firmis de cetero singulorum Episcoporum obligationibus.

                § 2. Patriarcha curet, ut Episcopi eparchiales muneri pastorali fideliter satisfaciant et in eparchia, quam regunt, resideant; eorum zelum excitet; si in aliqua re graviter offenderunt, eos consulta, nisi periculum in mora est, Synodo permanenti monere ne ommittat et, si monitiones optatum effectum non sortiuntur, rem ad Romanum Pontificem deferat.

Can. 96 - Circa orationes et pietatis exercitia, dummodo proprio ritui consonent, Patriarcha in tota Ecclesia, cui praeest, eadem potest ac Hierarchae loci.
 
Can. 97 - Patriarcha diligenter vigilare debet rectae administrationi omnium bonorum ecclesiasticorum firma primaria singulorum Episcoporum eparchialium obligatione, de qua in can. 1022, § 1.
 
Can. 98 - Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis et praevio assensu Romani Pontificis conventiones iuri a Sede Apostolica statuto non contrarias cum auctoritate civili inire potest; easdem autem conventiones Patriarcha ad effectum ducere non potest nisi obtenta Romani Pontificis approbatione.
 
Can. 99 - § 1. Patriarcha curet, ut Statuta personalia in regionibus, in quibus vigent, ab omnibus serventur.

                § 2. Si plures Patriarchae eodem in loco potestate in Statutis personalibus agnita vel concessa utuntur, expedit, ut in negotiis maioris momenti collatis consiliis agant.
 
Can. 100 - Negotia, quae plures eparchias respiciunt et auctoritatem civilem tangunt, Patriarcha ad se advocare potest; statuere autem de eisdem non potest nisi consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Synodi permanentis; si vero res urget nec suppetit tempus ad coadunandos Episcopos Synodi permanentis membra, horum vices in casu gerunt Episcopi curiae patriarchalis, si habentur, secus vero duo Episcopi eparchiales ordinatione episcopali seniores.
 
Can. 101 - Patriarcha in propria eparchia, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis, ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis.

CAPUT III

DE SYNODO EPISCOPORUM ECCLESIAE PATRIARCHALIS

 

Can. 102 - § 1. Ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt.

                  § 2. Quod attinet ad Episcopos eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutos et ad Episcopos titulares, ius particulare eorum suffragium deliberativum coartare potest firmis vero canonibus de electione Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad offcia, de quibus in can. 149.

                  § 3. Pro certis negotiis expediendis a Patriarcha ad normam iuris particularis vel de consensu Synodi permanentis alii invitari possunt praesertim Hierarchae non Episcopi ac periti ad suas opiniones Episcopis in Synodo congregatis manifestandas firmo can. 66, § 2.
 
Can. 103 - Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocare eique praeesse.

Can. 104 - § 1. Omnes Episcopi ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Synodo intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt.

                  § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui in loco designato initio sessionum Synodi praesentes sunt.
 
Can. 105 - Pro Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nemo ex eiusdem Synodi membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet.
 
Can. 106 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocari debet, quoties:

1° expedienda sunt negotia, quae ad exclusivam competentiam Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pertinent aut pro quibus peragendis consensus eiusdem Synodi requiritur;

2° Patriarcha de consensu Synodi permanentis id necessarium iudicat;

3° tertia saltem pars membrorum pro dato negotio id postulat salvis semper iuribus Patriarcharum, Episcoporum aliarumque personarum iure communi statutis.

                  § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis praeterea convocari debet, si ius particulare ita fert, statis temporibus, etiam quotannis.
 
Can. 107 - § 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit et firmis cann. 69, 149 et 183, § 1, quaelibet sessio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur eidem Synodo interesse, praesens est.

                 § 2. Firmis cann. 72, 149 et 183, §§ 3 et 4 integrum est Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latis normis statuere, quot suffragia et scrutinia requirantur, ut decisiones synodales vim iuris obtineant; secus servari debet can. 924.
 
Can. 108 - § 1. Patriarchae est Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aperire necnon de eiusdem Synodi consensu transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.

                  § 2. Patriarchae quoque est praeauditis Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membris ordinem servandum in quaestionibus examinandis praeparare atque approbationi Synodi initio sessionum subicere.

                  § 3. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis durante singuli Episcopi propositis quaestionibus possunt alias addere, si saltem tertia pars membrorum, quae Synodo intersunt, consentit.
 
Can. 109 - Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis incohata nemini Episcoporum licet discedere a Synodi sessionibus nisi iusta de causa a Synodo approbata.
 
Can. 110 - § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis exclusive competit leges ferre pro tota Ecclesia patriarchali, quae vim obtinent ad normam can. 150, §§ 2 et 3.

                  § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est tribunal ad normam can. 1062.

                  § 3. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis electionem Patriarchae, Episcoporum et candidatorum ad officia, de quibus in can. 149, peragit.

                  § 4. Actus administrativi Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis non competunt, nisi pro certis actibus Patriarcha aliud statuit aut iure communi actus aliqui eidem Synodo reservantur et firmis canonibus, qui consensum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis requirunt.
 
Can. 111 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis designat modum et tempus promulgationis legum et publicationis decisionum.

                  § 2. Item de secreto servando circa acta et negotia tractata Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est decidendum salva obligatione secretum servandi in casibus iure communi statutis.

                   § 3. Acta de legibus ac decisionibus quam primum Romano Pontifici mittantur; certa acta vel etiam omnia cum ceteris Ecclesiarum orientalium Patriarchis de iudicio eiusdem Synodi communicentur.
 
Can. 112 - § 1. Patriarchae competit promulgatio legum et publicatio decisionum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

                  § 2. Interpretatio authentica legum Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis usque ad futuram Synodum Patriarchae consulta Synodo permanenti competit.
 
Can. 113 - Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis sua conficiat statuta., in quibus provideatur de secretaria Synodi, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.

CAPUT IV

DE CURIA PATRIARCHALI

 

Can. 114 - § 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis, oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica necnon aliis commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur.

                  § 2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis totius Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali vel, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, eorum Superiore maiore.

                  § 3. Officia utriusque curiae Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem personis ne cumulentur.
 
Can. 115 - § 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha et quattuor Episcopis ad quinquennium designatis.

                  § 2. Horum Episcoporum tres a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eliguntur, inter quos saltem duo ex Episcopis eparchialibus esse debent, unus vero a Patriarcha nominatur.

                  § 3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi, qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi permanentis membra impedita alternatim substituant.
 
Can. 116 - § 1. Patriarchae est Synodum permanentem convocare eique praeesse.

                  § 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione episcopali senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam can. 115, § 3.

                  § 3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus ad normam can. 115, § 3.
 
Can. 117 - Praeses et omnia alia membra Synodi permanentis, quae Synodo interfuerunt, actis Synodi subscribere debent.
 
Can. 118 - Suffragia in Synodo permanenti debent esse secreta, si de personis agitur; in ceteris vero casibus, si saltem unum ex membris id expresse petivit.
 
Can. 119 - Si quod negotium ad Synodi permanentis competentiam pertinens definiendum est, dum locum habet Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, decisio de hoc negotio Synodo permanenti reservatur, nisi Patriarcha de consensu Synodi permanentis decisionem Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis committere opportunum iudicat.
 
Can. 120 - Synodus permanens convocari debet statis temporibus, saltem bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum censet, et, quoties expedienda sunt negotia, ad quae ius commune requirit consensum vel consilium eiusdem Synodi.
 
Can. 121 - Si gravi de causa de iudicio Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Synodus permanens constitui non potest, Sedes Apostolica certior fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eligat duos Episcopos, quorum unus ex Episcopis eparchialibus esse debet, qui cum Patriarcha causa perdurante Synodi permanentis vices gerunt.
 
Can. 122 - § 1. Pro administratione bonorum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominet oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae Patriarchae distinctum, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans excluso vero ad validitatem eo, qui cum Patriarcha consanguinitate vel affinitate usque ad quartum gradum inclusive coniunctus est.

                  § 2. Oeconomus patriarchalis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si periculum in mora est, Synodi permanentis.

                   § 3. Oeconomus patriarchalis rationem administrationis exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi anni incipientis Synodo permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio administrationis reddenda est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur.

                   § 4. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et proprio examini subicere.
 
Can. 123 - §1. In curia patriarchali nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis praeest a vices gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus.

                  § 2. Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt, Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere ab officio amovere potest.

                  § 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur cann. 256 - 260.
 
Can. 124 - Commissio liturgica, quae in omni Ecclesia patriarchali haberi debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis sui iuris praescriptae a Patriarcha eriguntur, ex personis a Patriarcha nominatis constituuntur necnon normis ab ipso statutis reguntur, nisi aliter iure cavetur.
 
Can. 125 - Expensae curiae patriarchalis solvantur ex bonis, quibus Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non sufficiunt, singulae eparchiae pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinanda ad expensas solvendas concurrant.

CAPUT V

DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA

 

Can. 126 - § 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae.

                  § 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit.
 
Can. 127 - Nisi ius particulare aliud fert, Sede patriarchali vacante Administrator Ecclesiae patriarchalis est Episcopus ordinatione episcopali senior inter Episcopos curiae patriarchalis vel, si desunt, inter Episcopos, qui membra sunt Synodi permanentis.
 
Can. 128 - Administratoris Ecclesiae patriarchalis est:

1° notitiam de Sedis patriarchalis vacatione statim cum Romano Pontifice necnon cum omnibus Episcopis Ecclesiae patriarchalis communicare;

2° normas speciales, quas pro diversis adiunctis, in quibus Sedis patriarchalis vacatio locum habuit, ius commune vel particulare aut Romani Pontificis instructio, si qua datur, praescribit, accurate exsequi vel curare, ut alii eas exsequantur;

3° Episcopos ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha convocare et cetera omnia ad eandem Synodum necessaria disponere.

Can. 129 - Administrator Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Administrator eparchiae vacantis.
 
Can. 130 - § 1. Ad Administratorem Ecclesiae patriarchalis transit potestas ordinaria Patriarchae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

                 § 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali vacante quicquam innovare.

                 § 3. Etsi praerogativis Patriarchae caret, Administrator Ecclesiae patriarchalis praecedit omnes Episcopos eiusdem Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha.
 
Can. 131 - Administrator Ecclesiae patriarchalis rationem suae administrationis novo Patriarchae quam primum reddere debet.
 
Can. 132 - § 1. Sede patriarchali quacumque de causa ita impedita, ut Patriarcha ne per litteras quidem cum Episcopis eparchialibus Ecclesiae, cui praeest, communicare possit, regimen Ecclesiae patriarchalis est ad normam can. 130 penes Episcopum eparchialem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali seniorem, qui ipse impeditus non est, nisi Patriarcha alium Episcopum vel in casu extremae necessitatis etiam presbyterum designavit.

                 § 2. Patriarcha ita impedito, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus propriae eparchiae communicare possit, regimen eiusdem eparchiae est penes Protosyncellum; si vero et ipse impeditus est, penes illum, quem designavit Patriareha vel is, qui Ecclesiam patriarchalem interim regit.

                 § 3. Qui regimen interim suscepit, Romanum Pontificem quam primum de Sede patriarchali impedita et de assumpto regimine certiorem faciat.

CAPUT VI

DE METROPOLITIS ECCLESIAE PATRIARCHALIS

 

Can. 133 - § 1. Metropolitae, qui alicui provinciae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis praeest, in eparchiis huius provinciae praeter alia, quae iure communi ei tribuuntur, est:

1° Episcopos provinciae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare firmo can. 86, § 1, n. 2;

2° Synodum metropolitanam temporibus a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarclialis statutis convocare, quaestiones in ea tractandas opportune instruere, Synodo praeesse, eam transferre, prorogare, suspendere et dissolvere;

3° tribunal metropolitanum erigere;

4° vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur;

5° visitationem canonicam peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit;

6° eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit.

                  § 2. In omnibus negotiis iuridicis provinciae Metropolita eiusdem personam gerit.
 
Can. 134 - § 1. Metropolitae dignitas semper coniuncta est cum sede eparchiali determinata.

                  § 2. Metropolita in propria eparchia eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
 
Can. 135 - Metropolita commemorandus est ab omnibus Episcopis ceterisque clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 136 - Metropolita, qui praeest provinciae, praecedit ubique Metropolitam titularem.
 
Can. 137 - Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pressius determinet iura et obligationes Metropolitarum et Synodorum metropolitanarum secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae patriarchalis necnon temporum et locorum adiuncta.
 
Can. 138 - Iura et obligationes Metropolitae extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti eadem sunt ac in can. 133, § 1, nn. 2 - 6 et § 2 necnon in cann. 135, 136, 160 et 1084, § 3 praescribuntur; circa cetera iura et obligationes Metropolita servat normas speciales a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis propositas et a Sede Apostolica approbatas vel ab ipsa hac Sede statutas.
 
Can. 139 - Episcopus eparchialis, qui extra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet et ad nullam provinciam pertinet, aliquem Metropolitam consulto Patriarcha et cum approbatione Sedis Apostolicae designet; huic Metropolitae competunt iura et obligationes, de quibus in can. 133, § 1, nn. 3 - 6.

CAPUT VII

DE CONVENTU PATRIARCHALI

 

Can. 140 - Conventus patriarchalis est coetus consultivus totius Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae atque Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis adiutricem operam praestat in negotiis maioris momenti gerendis praesertim ad apostolatus formas ac rationes necnon disciplinam ecclesiasticam cum occurrentibus aetatis adiunctis atque bono communi propriae Ecclesiae, ratione etiam habita boni communis totius territorii, ubi plures Ecclesiae sui iuris exstant, apte componendas.
 
Can. 141 - Conventus patriarchalis convocari debet quinto saltem quoque anno et de consensu Synodi permanentis aut Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, quoties Patriarchae id utile videtur.
 
Can. 142 - § 1. Patriarchae est conventum patriarchalem convocare, eidem praeesse atque eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; vice-praesidem, qui in absentia Patriarchae conventui praeest, ipse Patriarcha nominet.

                  § 2. Sede patriarchali vacante conventus patriarchalis suspenditur ipso iure, donec novus Patriarcha de re decreverit.

Can. 143 - § 1. Ad conventum patriarchalem convocandi sunt:

1° Episcopi eparchiales ceterique Hierarchae loci;

2° Episcopi titulares;

3° Praesides confoederationum monasticarum, Superiores generales institutorum vitae consecratae atque Superiores monasteriorum sui iuris;

4° rectores catholicarum studiorum universitatum et ecclesiasticarum studiorum universitatum necnon decani facultatum theologiae et iuris canonici, quae intra fines territorii Ecclesiae, cuius conventus tenetur, sedem habent;

5° rectores seminariorum maiorum;

6° ex unaquaque eparchia saltem unus ex presbyteris eidem eparchiae ascriptis praesertim parochis, unus ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum necnon duo laici, nisi statuta maiorem numerum determinant, qui omnes modo ab Episcopo eparchiali determinato designantur et quidem, si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, de consensu Superioris competentis.

                § 2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem convocandi sunt, eidem interesse debent, nisi iusto detinentur impedimemto, de quo Patriarcham certiorem facere tenentur; Episcopi eparchiales vero procuratorem sui loco mittere possunt.

                 § 3. Personae alterius Ecclesiae sui iuris ad conventum patriarchalem invitari et in eo partem habere possunt ad normam statutorum.

                 § 4. Ad conventum patriachalem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
 
Can. 144 - § 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones Hierarchis indicandi solius Patriarchae vel Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est argumenta in conventu patriarchali tractanda determinare.

                  § 2. Patriarchae est per opportunas praevias commissiones et consultationes curare, ut omnes quaestiones apte instruantur atque tempore opportuno ad conventus membra mittantur.
 
Can. 145 - Conventus patriarchalis sua habeat statuta a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis approbata, in quibus normae ad finem conventus obtinendum necessariae contineantur.

CAPUT VIII

DE TERRITORIO ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE POTESTATE PATRIARCHAE ET SYNODORUM EXTRA HOC TERRITORIUM

 

Can. 146 - § 1. Territorium Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, ad illas regiones extenditur, in quibus ritus eidem Ecclesiae proprius servatur et Patriarcha ius legitime acquisitum habet provincias, eparchias necnon exarchias erigendi.

                 § 2. Si quod dubium de finibus territorii Ecclesiae patriarchalis exoritur aut si de immutatione finium agitur, Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est rem investigare audita superiore auctoritate administrativa uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, cuius interest, necnon re in eadem Synodo discussa petitionem apte instructam de dubio solvendo vel de finibus immutandis Romano Pontifici porrigere, cuius solius est dubium authentice dirimere vel decretum de immutatione finium ferre.

Can. 147 - Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestas Patriarchae ac Synodorum exercetur non tantum in omnes christifideles eidem Ecclesiae ascriptos, sed etiam in ceteros, qui Hierarcham loci propriae Ecclesiae sui iuris in eodem territorio constitutum non habent quique, etsi propriae Ecclesiae permanent ascripti, curae Hierarcharum loci eiusdem Ecclesiae patriarchalis committuntur firmo can. 916, § 5.
 
Can. 148 - § 1. Patriarchae ius et obligatio est circa christifideles, qui extra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, commorantur, opportunas informationes exquirendi etiam per Visitatorem a se de assensu Sedis Apostolicae missum.

                  § 2. Visitator, antequam suum munus init, Episcopum eparchialem horum christifidelium adeat eique nominationis litteras exhibeat.

                 § 3. Visitatione peracta Visitator ad Patriarcham relationem mittat, qui re in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis discussa Sedi Apostolicae opportuna media proponere potest, ut ubique terrarum tuitioni atque incremento boni spiritualis christifidelium Ecclesiae, cui praeest, etiam per erectionem paroeciarum ac exarchiarum vel eparchiarum propriarum provideatur.
 
Can. 149 - Candidatos, saltem tres, ad officium Episcopi eparchialis, Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis implendum Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam canonum de electionibus Episcoporum eligit et per Patriarcham Romano Pontifici ad nominationem proponit secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga candidatos.

Can. 150 - § 1. Episcopi extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti habent omnia iura et obligationes synodalia ceterorum Episcoporum eiusdem Ecclesiae firmo can. 102, § 2.

                  § 2. Leges a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latae et a Patriarcha promulgatae, si leges liturgicae sunt ubique terrarum vigent; si vero leges disciplinares sunt vel si de ceteris decisionibus Synodi agitur, vim iuris habent intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis.

                  § 3. Velint Episcopi eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti legibus disciplinaribus ceterisque decisionibus synodalibus, quae eorum competentiam non excedunt, in propriis eparchiis vim iuris tribuere; si vero hae leges vel decisiones a Sede Apostolica approbatae sunt, ubique terrarum vim iuris habent.

 

TITULUS V

DE ECCLESIIS ARCHIEPISCOPALIBUS MAIORIBUS

 

Can. 151 - Archiepiscopus maior est Metropolita Sedis determinatae vel agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui toti cuidam Ecclesiae orientali sui iuris titulo patriarchali non insignitae praeest.
 
Can. 152 - Quae in iure communi de Ecclesiis patriarchalibus vel de Patriarchis dicuntur, de Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus vel de Archiepiscopis maioribus valere intelleguntur, nisi aliter iure communi expresse cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 153 - § 1. Archiepiscopus maior ad normam cann. 63 - 74 eligitur.

                  § 2. Post acceptationem electi Synodus Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris per litteras synodicas Romanum Pontificem certiorem facere debet de electione canonice peracta; ipse vero electus per litteras manu propria subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice suae electionis confirmationem.

                  § 3. Obtenta confirmatione electus coram Synodo Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis maioris emittere debet professionem fidei et promissionem fideliter officium suum implendi, deinde procedatur ad eius proclamationem et inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest, antequam electus ordinationem episcopalem suscepit.

                  § 4. Si vero confirmatio denegatur, nova electio fiat intra tempus a Romano Pontifice statutum.

Can. 154 - Honoris praecedentiam immediate post Patriarchas Archiepiscopi maiores obtinent secundum ordinem erectionis Ecclesiae, cui praesunt, in Ecclesiam archiepiscopalem maiorem.
 

TITULUS VI

DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS

CAPUT I

DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS
 

Can. 155 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest Metropolita sedis determinatae a Romano Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum ad normam iuris adiutus.

                  § 2. Solius supremae Ecclesiae auctoritatis est Ecclesias metropolitanas sui iuris erigere, immutare et supprimere earumque territorium certis finibus circumscribere.
 
Can. 156 - § 1. Intra tres menses ab ordinatione episcopali vel, si iam Episcopus ordinatus est, ab inthronizatione computandos Metropolita obligatione tenetur a Romano Pontifice petendi pallium, quod est signum suae potestatis metropolitanae atque plenae communionis Ecclesiae metropolitanae sui iuris cum Romano Pontifice.

                  § 2. Ante pallii impositionem Metropolita non potest Consilium Hierarcharum convocare et Episcopos ordinare.
 
Can. 157 - § 1. Potestas, quae Metropolitae ad normam iuris in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita personalis, ut ipse non possit Vicarium pro tota Ecclesia metropolitana sui iuris constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare.

                  § 2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide exercetur solummodo intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui iuris.

                  § 3. In omnibus negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae sui iuris Metropolita eiusdem personam gerit.
 
Can. 158 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui iuris sedes est in civitate principe, a qua Metropolita, qui eidem Ecclesiae praeest, tituIum desumit.

                  § 2. Metropolita in eparchia sibi concredita eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
 
Can. 159 - In Ecclesia metropolitana sui iuris, cui praeest, Metropolitae praeter ea, quae iure communi vel iure particulari a Romano Pontifice statuto ei tribuuntur, competit:

1° Episcopos eiusdem Ecclesiae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare;

2° Consilium Hierarcharum ad normam iuris convocare, quaestiones in eodem tractandas opportune instruere, eidem praeesse atque id transferre, prorogare, suspendere et dissolvere;

3° tribunal metropolitanum erigere;

4° vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur;

5° visitationem canonicam in eparchiis peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit;

6° nominare Administratorem eparchiae in casu, de quo in can. 221, n. 4;

7° eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit.

8° Romani Pontificis acta cum Episcopis eparchialibus aliisque, ad quos pertinent, communicare, nisi Sedes Apostolica directe providit, et praescriptorum, quae in his actis continentur, fidelem exsecutionem curare.

Can. 160 - In negotiis extraordinariis vel specialem difficultatem secum ferentibus Episcopi eparchiales Metropolitam et Metropolita Episcopos eparchiales audire ne omittant.
 
Can. 161 - Metropolita commemorandus est post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisqne clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 162 - Metropolita commemorationem Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicoriam debet facere et curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fideliter fiat.
 
Can. 163 - Metropolitae cum Romano Pontifice frequens sit consuetudo; visitatio vero, quam singulis quinquenniis ad normam can. 208, § 2 peragere debet, quatenus fieri potest, una cum omnibus Episcopis Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fiat.
 
Can. 164 - § 1. Ad Consilium Hierarcharum vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae metropolitanae sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt; Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari possunt, si maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet.

                  § 2. Suffragium deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales et Episcopi coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae sui iuris hoc suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse statuitur.
 
Can. 165 - § 1. Omnes Episcopi ad Consilium Hierarcharum legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Consilio intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt.

                  § 2. Si quis Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes aperiat Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est Episcoporum, qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio sessionum Consilii praesentes sunt.

                  § 3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet.

                  § 4. Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent, licet discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata.
 
Can. 166 - § 1. Nisi ius particulare maiorem praesentiam exigit, quaelibet Consilii Hierarcharum sessio canonica atque singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur Consilio Hierarcharum interesse, praesens est.

                   § 2. Consilium Hierarcharum negotia. decidit ad partem absolute maiorem suffragiorum eorum, qui suffragium deliberativum habent et praesentes sunt.
 
Can. 167 - § 1. Firmis canonibus, in quibus expresse de potestate Consilii Hierarcharum leges et normas ferendi agitur, hoc Consilium eas ferre potest etiam in eis casibus, in quibus ius commune rem remittit ad ius particulare Ecclesiae sui iuris.

                  § 2. De legibus et normis a Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam primum certiorem faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt, antequam Metropolita notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de Consilii actorum receptione; etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis Metropolita Sedem Apostolicam certiorem faciat.

                  § 3. Metropolitae est curare promulgationem legum et publicationem decisionum Consilii Hierarcharum.

                  § 4. Firmis canonibus, in quibus expresse de actibus administrativis Metropolitae, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est etiam illos actus administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati administrativae Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii Hierarcharum.
 
Can. 168 - Ad Metropolitae et Episcoporum nominationem quod attinet, Consilium Hierarcharum pro unoquoque casu elenchum componat trium saltem candidatorum magis idoneorum eundemque Sedi Apostolicae secreto servato, etiam erga candidatos, mittat; quem elenchum ut componant, membra Consilii Hierarcharum, si id expedire iudicant, de necessitatibus Ecclesiae et de dotibus specialibus candidati ad episcopatum sententiam aliquorum presbyterorum vel aliorum christifidelium sapientia praestantium exquirere possunt.
 
Can. 169 - Consilium Hierarcharum curet, ut necessitatibus pastoralibus christifidelium provideatur, atque de eis potest statuere, quae ad fidei incrementum provehendum, ad actionem pastoralem communem fovendam, ad moderandos mores, ad proprium ritum necnon ad disciplinam ecclesiasticam communem servandam opportuna esse videntur.
 
Can. 170 - Consilium Hierarcharum locum habeat semel saltem in anno et, quoties id postulant specialia adiuncta aut expedienda sunt negotia iure communi huic Consilio reservata vel pro quibus peragendis consensus eiusdem Consilii requiritur.

Can. 171 - Consilium Hierarcharum sua conficiat statuta Sedi Apostolicae transmittenda, in quibus provideatur de secretaria Consilii, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.
 
Can. 172 - In Ecclesia metropolitana sui iuris conventus ad normam cann. 140 - 145 habeatur et quinto saltem quoque anno convocetur; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
 
Can. 173 - § 1. Sede metropolitana in Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante:

1° Administrator Ecclesiae metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis metropolitanae vacatione certiorem faciat;

2° ad Administratorem Ecclesiae metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum;

3° sede metropolitana vacante nihil innovetur.

                  § 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1 statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.

                  § 3. Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. 221 - 233.

CAPUT II

DE CETERIS ECCLESIIS SUI IURIS

 

Can. 174 - Ecclesia sui iuris, quae neque est patriarchalis nec archiepiscopalis maior nec metropolitana, concreditur Hierarchae, qui ei praeest ad normam iuris communis et iuris particularis a Romano Pontifice statuti.
 
Can. 175 - Hae Ecclesiae immediate a Sede Apostolica dependent; iura et obligationes vero, de quibus in can. 159, nn. 3 - 8, Hierarcha a Sede Apostolica delegatus exercet.
 
Can. 176 - Si ius commune aliquid remittit ad ius particulare aut ad superiorem auctoritatem administrativam Ecclesiae sui iuris, auctoritas competens in his Ecclesiis est Hierarcha, qui ei ad normam iuris praeest, de consensu Sedis Apostolicae, nisi aliud expresse statuitur.

 

TITULUS VII

DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS

CAPUT I

DE EPISCOPIS

 

Can. 177 - § 1. Eparchia est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur ita, ut Pastori suo adhaerens et ab eo per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur una, sancta, catholica et apostolica Christi Ecclesia.

                   § 2. In erectione, immutatione et suppressione eparchiarum intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis servandus est can. 85, § 1; in ceteris casibus eparchiarum erectio, immutatio et suppressio competit soli Sedi Apostolicae.
 
Can. 178 - Episcopus eparchialis, cui scilicet eparchia nomine proprio pascenda concredita est, eam ut vicarius et legatus Christi regit; potestas, qua ipse nomine Christi personaliter fungitur, est propria, ordinaria et immediata, etsi a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem potestatis ultimatim regitur et certis limitibus intuitu utilitatis Ecclesiae vel christifidelium circumscribi potest.
 
Can. 179 - Episcopi, quibus eparchia nomine proprio regenda concredita non est, quodcumque aliud munus in Ecclesia exercent vel exercuerunt, Episcopi titulares vocantur.

Art. I
DE ELECTIONE EPISCOPORUM
 

Can. 180 - Ut quis idoneus ad episcopatum habeatur, requiritur, ut sit:

1° firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo et prudentia praestans;
2° bona existimatione gaudens;
3° vinculo matrimonii non ligatus;
4° annos natus saltem triginta quinque;
5° a quinquennio saltem in ordine presbyteratus constitutus;
6° in aliqua scientia sacra doctor vel licentiatus vel saltem peritus.
 
Can. 181 - § 1. Episcopi intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad sedem eparchialem vacantem vel aliud munus implendum designantur electione canonica ad normam cann. 947 - 957, nisi aliter iure communi cavetur.

                  § 2. Ceteri Episcopi a Romano Pontifice nominantur firmis cann. 149 et 168.
 
Can. 182 - § 1. Candidatos ad episcopatum idoneos sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra proponere possunt, quorum est etiam ad normam iuris particularis informationes et documenta, quae necessaria sunt, ut candidatorum idoneitas comprobetur, colligere auditis, si opportunum ducunt, secreto et singillatim aliquibus presbyteris vel etiam aliis christifidelibus prudentia et vita christiana praestantibus.

                  § 2. Episcopi de informationibus Patriarcham tempore opportuno ante Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocationem certiorem faciant; Patriarcha vero propriis, si casus fert, additis informationibus rem ad omnia Synodi membra mittat.

                 § 3. Nisi ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto scrutinio elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem Apostolicam mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum.

                 § 4. Assensus Romani Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet, donec explicite revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho expungendum est.

Can. 183 - § 1. Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest.

                  § 2. Episcopi, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censent, libere eligant.

                  § 3. Ad electionem requiritur pars absolute maior suffragiorum eorum, qui praesentes sunt; post tria inefficacia scrutinia suffragia feruntur in quarto scrutinio super eis duobus tantummodo candidatis, qui in tertio scrutinio maiorem partem suffragiorum receperunt.

                  § 4. Si in tertio aut quarto scrutinio ob paritatem suffragiorum non constat, quis sit candidatus pro novo scrutinio vel quis electus sit, paritas dirimatur in favorem eius, qui est ordinatione presbyterali senior; si nemo ordinatione presbyterali alios praecedit, qui est aetate senior.
 
Can. 184 - § 1. Si electus est ex recensitis in elencho candidatorum, ad quem Romanus Pontifex assensum iam praestitit, peracta electio a Patriarcha sub secreto intimanda est electo.

                  § 2. Si electus electionem acceptavit, Patriarcha de acceptatione electionis atque de die proclamationis statim Sedem Apostolicam certiorem faciat.
 
Can. 185 - § 1. Si electus non est ex recensitis in elencho candidatorum, statim Patriarcha Sedem Apostolicam de peracta electione certiorem faciat ad obtinendum Romani Pontificis assensum secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, donec de assensu notitia ad Patriarcham pervenerit.

                 § 2. Obtento assensu Romani Pontificis Patriarcha sub secreto electionem intimet electo et ad normam can. 184, § 2 agat.
 
Can. 186 - § 1. Si Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis congregari non potest, Patriarcha consulta Sede Apostolica suffragia Episcoporum per litteras exquirat; quo in casu Patriarcha ad validitatem actus uti debet opera duorum Episcoporum scrutatorum, qui designandi sunt ad normam iuris particularis vel, si deest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis.

                 § 2. Scrutatores secreto servato litteras Episcoporum aperiant, suffragia numerent et relationi scripto datae de peracto scrutinio una cum Patriarcha subscribant.

                 § 3. Si quis ex candidatis in hoc unico scrutinio partem absolute maiorem suffragiorum Synodi membrorum obtinuit, electus habeatur et Patriarcha ad normam can. 184 vel 185 procedat; secus Patriarcha rem ad Sedem Apostolicam deferat.
 
Can. 187 - § 1. Cuilibet ad episcopatum promovendo necessaria est provisio canonica, qua Episcopus eparchialis determinatae eparchiae constituitur vel aliud determinatum munus ei in Ecclesia committitur.

                  § 2. Candidatus ante ordinationem episcopalem emittat professionem fidei necnon promissionem oboedientiae erga Romanum Pontificem et in Ecclesiis patriarchalibus etiam promissionem oboedientiae erga Patriarcham in eis, in quibus Patriarchae ad normam iuris subiectus est.
 
Can. 188 - § 1. Nisi legitimo impedimento detinetur, promovendus ad episcopatum debet intra tres menses a die proclamationis, si de electo agitur, vel a receptis apostolicis litteris, si de nominato agitur, computandos ordinationem episcopalem suscipere.

                  § 2. Episcopus eparchialis intra quattuor menses a sua electione vel nominatione computandos debet possessionem canonicam eparchiae capere.
 
Can. 189 - § 1. Possessionem canonicam eparchiae capit Episcopus eparchialis ipsa inthronizatione legitime peracta, in qua publice litteras apostolicae vel patriarchales de provisione canonica leguntur.

                  § 2. De peracta inthronizatione documentum conficiatur ab ipso Episcopo eparchiali una cum cancellario et saltem duobus testibus subscribendum et in archivo curiae eparchialis asservandum.

                  § 3. Ante inthronizationem Episcopus in regimen eparchiae neque per se neque per alios nec ullo titulo se ingerat; si vero aliquod officium in eparchia habet, illud retinere et exercere potest.

Art. II
DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS EPISCOPORUM EPARCHIALIUM

Can. 190 - In omnibus negotiis iuridicis eparchiae Episcopus eparchialis eiusdem personam gerit.
 
Can. 191 - § 1. Episcopi eparchialis est eparchiam sibi concreditam cum potestate legislativa, exsecutiva et iudiciali regere.

                  § 2. Potestatem legislativam exercet Episcopus eparchialis ipse per se; potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Protosyncellum vel Syncellos; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et iudices.
 
Can. 192 - § 1. In exercendo suo munere pastorali Episcopus eparchialis sollicitum se praebeat erga omnes christifideles, qui eius curae committuntur cuiusvis sunt aetatis, condicionis, nationis vel Ecclesiae sui iuris tum in territorio eparchiae habitantes tum in eodem ad tempus versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam, qui ob vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui possunt, necnon ad eos, qui a religionis praxi defecerunt.

                  § 2. Speciali modo curet Episcopus eparchialis, ut omnes christifideles suae curae commissi unitatem inter christianos foveant secundum principia ab Ecclesia approbata.

                  § 3. Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos et curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica viventium eluceat caritas Christi.

                  § 4. Episcopus eparchialis speciali sollicitudine prosequatur presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tueatur et curet, ut obligationes suo statui proprias impleant eisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egent.

                  § 5. Curet Episcopus eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati sunt, congruae sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur.
 
Can. 193 - § 1. Episcopus eparchialis, cuius curae christifideles alterius Ecclesiae sui iuris commissi sunt, gravi obligatione tenetur omnia providendi, ut hi christifideles propriae Ecclesiae ritum retineant eumque colant ac pro viribus observent et cum auctoritate superiore eiusdem Ecclesiae relationes foveant.

                  § 2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus eparchialis provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem Ecclesiae sui iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam horum christifidelium constitutum.

                  § 3. Episcopi eparchiales, qui huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad curam christifidelium Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum Patriarchis, quorum interest, ineant et illis consentientibus propria auctoritate agant certiore quam primum facta Sede Apostolica; si vero Patriarchae quacumque de causa dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur.
 
Can. 194 - Episcopus eparchialis dignitates clericis sibi subditis ceteris exclusis conferre potest ad normam tamen iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 195 - Vocationes sacerdotales, diaconales, monachorum ceterorumque sodalium institutorum vitae consecratae ac missionales quam maxime Episcopus eparchialis foveat.

Can. 196 - § 1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus eparchialis christifidelibus proponere et illustrare tenetur per se ipse frequenter praedicans; curet etiam, ut praescripta iuris de verbi Dei ministerio, de homilia praesertim et institutione catechetica sedulo serventur ita, ut universa doctrina christiana omnibus tradatur.

                 § 2. Integritatem et unitatem fidei Episcopus eparchialis firmiter tueatur.
 
Can. 197 - Episcopus eparchialis, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum suam cuiusque vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, annitatur, ut christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione et praesertim Divinae Eucharistiae participatione in gratia crescant atque paschale mysterium penitus cognoscant et vivant ita, ut unum efficiant Corpus in unitate caritatis Christi.
 
Can. 198 - Divinam Liturgiam pro populo eparchiae sibi concreditae Episcopus eparchialis frequenter celebret; diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare debet.
 
Can. 199 - § 1. Episcopus eparchialis utpote totius vitae liturgicae in eparchia sibi concredita moderator, promotor atque custos vigilet, ut illa quam maxime foveatur atque secundum praescripta necnon legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris ordinetur.

                  § 2. Curet Episcopus eparchialis, ut in propria ecclesia cathedrali celebretur saltem pars laudum divinarum, etiam cottidie, secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris; item, ut in qualibet paroecia pro viribus diebus dominicis et festis atque praecipuis sollemnitatibus earumque vigiliis laudes divinae celebrentur.

                   § 3. Episcopus eparchialis frequenter praesit laudibus divinis in ecclesia cathedrali aliave ecclesia praesertim diebus festis de praecepto aliisque sollemnitatibus, in quibus partem habet notabilis populi pars.
 
Can. 200 - Episcopi eparchialis est in tota eparchia functiones sacras celebrare, quae secundum praescripta librorum liturgicorum ab ipso omnibus insignibus pontificalibus induto sollemniter perficiendae sunt, non vero extra fines propriae eparchiae sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto Episcopi eparchialis consensu.
 
Can. 201 - § 1. Universae Ecclesiae unitatem cum tueri debeat, Episcopus eparchialis disciplinam ecclesiasticam communem promovere necnon observantiam omnium legum ecclesiasticarum atque legitimarum consuetudinum urgere tenetur.

                  § 2. Vigilet Episcopus eparchialis, ne abusus in disciplinam ecclesiasticam irrepant praesertim circa verbi Dei ministerium, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, exsecutionem piarum voluntatum.
 
Can. 202 - Episcopi eparchiales plurium Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes curent, ut collatis consiliis in periodicis conventibus unitatem actionis foveant et viribus unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum et ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam.
 
Can. 203 - § 1. Varias apostolatus formas in eparchia foveat Episcopus eparchialis atque curet, ut in tota eparchia vel in eiusdem particularibus districtibus omnia opera apostolatus servata uniuscuiusque propria indole sub suo moderamine coordinentur.

                 § 2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua tenentur christifideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque eos adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates loci et temporis participent et adiuvent.

                 § 3. Consociationes christifidelium, quae finem spiritualem directe aut indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis promoveat eas, si id expedit, erigendo, approbando, laudando vel commendando ad normam iuris.
 
Can. 204 - § 1. Episcopus eparchialis, etsi Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem habet, obligatione tenetur in eparchia propria residendi.

                  § 2. Praeterquam causa obligationum, quae legitime absentiam a propria eparchia requirunt, Episcopus eparchialis ab eparchia iusta de causa quotannis abesse potest non ultra mensem continuum aut intermissum, dummodo cautum sit, ne ex ipsius absentia eparchia quicquam detrimenti capiat.

                  § 3. Diebus vero praecipuarum sollemnitatum iure particulari secundum traditionem propriae Ecelesiae sui iuris statutarum Episcopus eparchialis a propria eparchia ne absit nisi gravi de causa.

                  § 4. Si Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens ultra sex menses ab eparchia sibi concredita illegitime afuit, Patriarcha rem ad Romanum Pontificem statim deferat; in ceteris casibus hoc faciat Metropolita, vel, si ipse Metropolita illegitime afuit, Episcopus eparchialis ordinatione episcopali senior eidem Metropolitae subiectus.
 
Can. 205 - § 1. Tenetur Episcopus eparchialis obligatione eparchiam vel ex toto vel ex parte quotannis canonice visitandi ita, ut singulis saltem quinquenniis totam eparchiam ipse per se vel, si legitime est impeditus, per Episcopum coadiutorem aut per Episcopum auxiliarem aut per Protosyncellum vel Syncellum aut per alium presbyterum canonice visitet.

                 § 2. Visitationi canonicae Episcopi eparchialis obnoxiae sunt personae, instituta catholica, res et loca sacra, quae intra fines eparchiae sunt.

                 § 3. Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis eorumque domus Episcopus eparchialis visitare potest tantum in casibus iure expressis.

Can. 206 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam egercens tenetur singulis quinquenniis relationem Patriarchae facere circa statum eparchiae sibi concreditae secundum modum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutum; exemplar relationis Episcopus quam primum ad Sedem Apostolicam mittat.

                  § 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis eandem relationem Sedi Apostolicae facere debent et, si de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis vel Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, exemplar relationis Patriarchae vel Metropolitae quam primum mittant.
 
Can. 207 - Episcopus eparchialis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, Sedem Apostolicam certiorem faciat occasione relationis quinquennalis de statu et necessitatibus christifidelium, qui, etsi alii Ecclesiae sui iuris ascripti, eius curae commissi sunt.

Can. 208 - § 1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.

                 § 2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat.
 
Can. 209 - § 1. Commemorationem Romani Pontificis ante omnes in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum Episcopus eparchialis facere debet et curare, ut a ceteris clericis eparchiae fideliter fiat.

                  § 2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 210 - § 1. Episcopus eparchialis, qui septuagesimum quintum annum aetatis explevit aut ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus aptus evasit, rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat.

                  § 2. Renuntiatio ab officio Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si de Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercente agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda est et praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchas quam primum notificanda.

                  § 3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha indiget consensu Synodi permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis facta.
 
Can. 211 - § 1. Episcopus eparchialis, cuius renuntiatio ab officio acceptata est, titulum Episcopi emeriti eparchiae, quam rexit, obtinet atque sedem habitationis in ipsa eparchia servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta a Sede Apostolica vel, si de eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita agitur, a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aliter providetur.

                  § 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum curare debet, ut congruae et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit.
 

Art. III
DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS AUXILIARIBUS

Can. 212 - § 1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur.

                  § 2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus praeditus.
 
Can. 213 - § 1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica determinantur.

                  § 2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

                  § 3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.
 
Can. 214 - § 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem canonicam capiant, debent litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali ostendere.

                  § 2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica ostendere collegio consultorum eparchialium.

                  § 3. Si vero Episcopus.eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant collegio consultorum eparchialium.

                  § 4. Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui rem in acta referat.
 
Can. 215 - § 1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti; nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt.

                  § 2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos.

                  § 3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat.

                  § 4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.
 
Can. 216 - § 1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti debent, quoties sunt ab Episcopo eparchiali requisiti, functiones obire, quas Episcopus eparchialis ipse peragere deberet.

                  § 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis ne committat.

Can. 217 - Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne discedant nisi ad breve tempus.
 
Can. 218 - Ad renuntiationem ab officio Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris quod attinet, applicentur cann. 210 et 211, § 2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii, quod antea expleverunt.

Art. IV
DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPRDITA

Can. 219 - Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte, renuntiatione, translatione ac privatione.
 
Can. 220 - Circa sedes eparchiales vacantes intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitas praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt:

1° Patriarcha de sedis eparchialis vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam;

2° usque ad nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum est;

3° Patriarchae est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur;

4° Administrator eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium;

5° Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis detur.
 
Can. 221 - Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in can. 220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225 - 232 et firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt:

1° Metropolita, secus ille, qui ad normam can. 271, § 5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem faciat;

2° regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum est, usque ad constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum eparchialium; praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune Protosyncello agnoscit;

3° collegium consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandos debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum eiusdem collegii;

4° si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est vel si electus condicionibus in can. 227, § 2 ad validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad Sedem Apostolicam;

5° Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus statim potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
 
Can. 222 - Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.
 
Can. 223 - In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia:

1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet;

2° privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat;

3° reditus prioris officii integros percipit.
 
Can. 224 - § 1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt:

1° Episcopi ordinati;

2° in eparchia Patriarchae constituti;

3° in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit.

                 § 2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint, vim habent.

                 § 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur.
 
Can. 225 - § 1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine.

                  § 2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
 
Can. 226 - In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.
 
Can. 227 - § 1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans.

                  § 2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt.
 
Can. 228 - § 1. Sede eparchiali vacante nihil innovetur.

                  § 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae eparchialis subtrahant, destruant vel mutent.
 
Can. 229 - Administrator eparchiae eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 230 - Nisi aliter est legitime provisum:

1° Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae;

2° cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis, quae modum, quo emolumenta erogari debent, determinant.
 
Can. 231 - § 1. Renuntiatio Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari, ut valeat, necesse non est.

                  § 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis; secus vero Sedi Apostolicae reservatur.

                  § 3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae novus constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum est.

                 § 4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo eparchiali possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis rationem administrationis ab eo exigere potest.
 
Can. 232 - § 1. Oeconomus eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter providerunt.

                  § 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante quod attinet, servandus est can. 231, §§ 1 et 2.

                  § 3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio pertinet ad Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio consultorum eparchialium.

                   § 4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab officio cessat.
 
Can. 233 - § 1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha de consensu Synodi permanentis in eparchiis sitis intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut Sedes Apostolica; si vero Episcopus coadiutor deest aut impeditus est, penes Protosyncellum, Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali designatum, cui ipso iure competunt iura et obligationes Protosyncelli; potest vero Episcopus eparchialis tempore opportuno plures designare, qui sibi invicem in officio succedunt.

                § 2. Si iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat.

                § 3. Qui eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit, quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.

Art. V
DE ADMINISTRATORIBUS APOSTOLICIS

Can. 234 - § 1. Eparchiae regimen sede eparchiali sive plena sive vacante aliquando Romanus Pontifex gravibus et specialibus de causis Administratori apostolico committit.

                  § 2. Iura, obligationes et privilegia Administratoris apostolici desumuntur ex litteris suae nominationis.

CAPUT II

DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE
EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
 

Art. I
DE CONVENTU EPARCHIALI

Can. 235 - Conventus eparchialis adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur.
 
Can. 236 - Conventus eparchialis convocetur, quoties iudicio Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta id suadent.

Can. 237 - § 1. Episcopi eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere.

                  § 2. Sede eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus Episcopus eparchialis de re decreverit.

Can. 238 - § 1. Ad conventum eparchialem convocandi sunt eumque adire debent:

1° Episcopus coadiutor et Episcopi auxiliares;

2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac oeconomus eparchialis;

3° consultores eparchiales;

4° rector seminarii eparchialis maioris;

5° protopresbyteri;

6° unus saltem parochus ex unoquoque districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent, protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui eodem impedito eius locum teneat;

7° membra consilii presbyteralis atque aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi modo et numero iure particulari statutis;

8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis electi;

9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent, eligendi modo et numero iure particulari statutis;

10° laici electi a consilio pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet.

                  § 2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest.

                  § 3. Ad conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
 
Can. 239 - Ii, qui conventum eparchialem adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti sunt, mittere procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit, sed Episcopum eparchialem de impedimento certiorem faciant.
 
Can. 240 - § 1. Firmo iure cuiuslibet christifidelis quaestiones in conventu eparchiali tractandas indicandi solius Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu tractanda statuere.

                  § 2. Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare.

                  § 3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur.

                  § 4. Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus eparchialis subiciantur.
 
Can. 241 - Solus est in conventu eparchiali legislator Episcopus eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum habentibus; solus subscribit decisionibus quibuscumque, quae in conventu eparchiali factae sunt; quae, si in eodem conventu promulgantur, statim obligare incipiunt, nisi aliter expresse cavetur.
 
Can. 242 - Textum legum, declarationum et decretorum, quae in conventu eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis communicet cum auctoritate, quam ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris determinavit.

Art. II
DE CURIA EPARCHIALI

Can. 243 - § 1. Episcopus eparchialis penes suam sedem habere debet curiam eparchialem, quae ipsum invat in regimine eparchiae sibi commissae.

                  § 2. Ad curiam eparchialem pertinent Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis, oeconomus eparchialis et consilium a rebus oeconomicis, cancellarius, iudices eparchiales, promotor iustitiae et defensor vinculi, notarii et aliae personae, quae ad curiae eparchialis officia recte implenda ab Episcopo eparchiali assumuntur.

                  § 3. Episcopus eparchialis necessitatibus vel utilitate eparchiae exigentibus alia quoque officia in curia eparchiali constituere potest.
 
Can. 244 - § 1. Nominatio et amotio ab officio eorum, qui officia in curia eparchiali exercent, spectat ad Episcopum eparchialem.

                  § 2. Omnes, qui ad officia in curia eparchiali admittuntur, debent:

1° promissionem emittere de officio fideliter implendo secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatum;

2° secretum servare intra limites et secundum modum iure aut ab Episcopo eparchiali determinatos.

1° De Protosyncello et de Syncellis

Can. 245 - In unaquaque eparchia constituendus est Protosyncellus, qui potestate ordinaria vicaria ad normam iuris communis praeditus Episcopum eparchialem in totius eparchiae regimine adiuvet.
 
Can. 246 - Quoties rectum eparchiae regimen id requirit, constitui possunt unus aut plures Syncelli, qui nempe ipso iure in determinata eparchiae parte aut in certo negotiorum genere aut circa christifideles alii Ecclesiae sui iuris ascriptos certive personarum coetus eandem habet potestatem ac ius commune Protosyncello tribuit.
 
Can. 247 - § 1. Protosyncellus et Syncelli libere ab Episcopo eparchiali nominantur et ab eo libere amoveri possunt firmo can. 215, §§ 1 et 2.

                  § 2. Protosyncellus et Syncellus sint sacerdotes caelibes, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris aliud statuit, quatenus fieri potest ex clericis eparchiae ascriptis, annos nati non minus triginta, in aliqua scientia sacra doctores vel licentiati vel saltem periti, sana doctrina, probitate, prudentia ac rerum gerendarum experientia commendati.

                  § 3. Protosyncelli vel Syncelli officium ne conferatur Episcopi eparchialis consanguineis usque ad quartum gradum inclusive.

                 § 4. Episcopus eparchialis potest Protosyncellum et Syncellos etiam ex alia eparchia vel ex alia Ecclesia sui iuris assumere de consensu tamen eorum Episcopi eparchialis.
 
Can. 248 - § 1. Nisi aliter iure communi expresse cavetur, Protosyncello in tota eparchia, Syncellis vero intra ambitum officii sibi collati eadem competit potestas regiminis exsecutiva ac Episcopo eparchiali eis exceptis, quae Episcopus eparchialis sibi vel aliis reservavit aut quae ex iure requirunt ipsius mandatum speciale, quo non obtento actus, ad quem huiusmodi mandatum requiritur, est nullus.

                  § 2. Protosyncello et Syncellis intra ambitum eorum competentiae competunt etiam facultates habituales a Sede Apostolica Episcopo eparchiali concessae necnon rescriptorum Sedis Apostolicae vel Patriarchae exsecutio, nisi aliter expresse cautum est aut electa est industria personae Episcopi eparchialis.
 
Can. 249 - Protosyncellus et Syncelli de praecipuis negotiis et gerendis et gestis Episcopo eparchiali referre debent nec umquam contra eius voluntatem et mentem agant.
 
Can. 250 - Protosyncelli et Syncelli presbyteri durante munere habent privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.
 
Can. 251 - § 1. Protosyncellus et Syncelli ab officio cessant elapso tempore determinato, renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata vel amotione.

                  § 2. Sede eparchiali vacante cirra Protosyncellum et Syncellos servetur can. 224.

                  § 3. Suspenso officio Episcopi eparchialis suspenditur potestas Protosyncelli et Syncellorum, nisi Episcopi ordinati sunt.

2° De cancellario aliisque notariis et de archivo curiae eparchialis

Can. 252 - § 1. In curia eparchiali constituatur cancellarius, qui sit presbyter vel diaconus, cuius praecipua obligatio, nisi aliud iure particulari statuitur, est curare, ut acta curiae redigantur et expediantur atque in archivo curiae eparchialis asserventur.

                  § 2. Si necesse videtur, cancellario dari potest adiutor, cui nomen sit vice-cancellarii.

                  § 3. Cancellarius necnon vice-cancellarius sunt ipso iure notarii curiae eparchialis.
 
Can. 253 - § 1. Praeter cancellarium constitui possunt alii notarii, quorum subscriptio publicam fidem facit et quidem sive ad quaelibet acta sive ad acta iudicialia dumtaxat sive ad acta certae causae aut negotii tantum.

                  § 2. Notarii debent esse integrae famae et omni suspicione maiores; in causis, quibus fama clerici in discrimen vocari potest, notarius debet esse sacerdos.
 
Can. 254 - Notariorum est:

1° conscribere acta et documenta circa decreta, dispositiones, obligationes vel alia, quae eorum operam requirunt;

2° scripto fideliter redigere ea, quae geruntur, et actis de his rebus cum indicatione loci, diei, mensis et anni subscribere;

3° acta vel documenta legitime petenti servatis servandis exhibere et eorum exemplaria cum originali conformia declarare.

Can. 255 - Cancellarius aliique notarii libere ab officio amoveri possunt ab Episcopo eparchiali, non autem ab Administratore eparchiae nisi de consensu collegii consultorum eparchialium.
 
Can. 256 - § 1. Episcopus eparchialis in loco tuto archivum curiae eparchialis constituat, in quo documenta, quae ad negotia eparchiae spectant, asserventur. § 2. Omni diligentia ac sollicitudine conficiatur inventarium documentorum, quae in archivo curiae eparchialis asservantur, cum brevi eorum synopsi.
 
Can. 257 - § 1. Archivum curiae eparchialis clausum sit oportet eiusque clavem habeant Episcopus eparchialis et cancellarius; nemini licet in illud ingredi sine licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.

                  § 2. Ius est eis, quorum interest, ut documentorum, quae natura sua sunt publica quaeque ad statum suae personae pertinent, exemplar authenticum per se vel per procuratorem recipiant.
 
Can. 258 - Ex archivo curias eparchialis non licet efferre documenta nisi ad breve tempus tantum atque de licentia aut solius Episcopi eparchialis aut Protosyncelli simul et cancellarii.

Can. 259 - § 1. Sit in curia eparchiali etiam archivum secretum aut saltem in archivo curiae eparchialis armarium secretum omnino clausum et obseratum, quod de loco amoveri non potest, in quo documenta secreto servanda asserventur.

                   § 2. Singulis annis destruantur acta procedurarum in poenis irrogandis in materia morum, quarum rei vita cesserunt aut quae a decennio terminatae sunt, retento facti brevi summario et textu sententiae definitivae vel decreti.
 
Can. 260 - § 1. Archivi secreti vel armarii secreti clavem habeat solus Episcopus eparchialis.

                  § 2. Sede eparchiali vacante archivum secretum vel armarium secretum ne aperiantur nisi in casu verae necessitatis ab ipso Administratore eparchiae.

                  § 3. Ex archivo secreto vel armario secreto documenta ne efferantur.
 
Can. 261 - § 1. Curet Episcopus eparchialis, ut etiam acta et documenta archivorum ecclesiarum cathedralium, paroecialium aliarumque intra fines territorii eparchiae exstantium diligenter asserventur atque actorum et documentorum inventarii duo exemplaria conficiantur, quorum alterum in proprio archivo, alterum in archivo curiae eparchialis asserventur.

                  § 2. Ut acta et documenta ad haec archiva pertinentia inspiciantur aut efferantur, serventur normae ab Episcopo eparchiali statutae.

3° De oeconomo eparchiali
et de consilio a rebus oeconomicis

Can. 262 - § 1. Episcopus eparchialis consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis nominet oeconomum eparchialem, qui sit christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans.

                  § 2. Oeconomus eparchialis nominatur ad tempus iure particulari determinatum; munere durante ne amoveatur nisi gravi de causa ab Episcopo eparchiali aestimanda consultis collegio consultorum eparchialium atque consilio a rebus oeconomicis.

                  § 3. Oeconomi eparchialis est sub Episcopi eparchialis potestate, qui eius iura ac relationes ad consilium a rebus oeconomicis pressius determinet, bona temporalia eparchiae administrare, administrationi bonorum ecclesiasticorum in tota eparchia vigilare, eorum conservationi, tutelae et incremento providere, administratorum localium neglegentiam supplere et bona ecclesiastica, quae administratore iure designato carent, per se administrare.

                  § 4. Oeconomus eparchialis rationem administrationis Episcopo eparchiali quotannis et, quoties ab ipso Episcopo petitur, reddere debet; Episcopus eparchialis vero per consilium a rebus oeconomicis rationes ab oeconomo eparchiali exhibitas examinet.

                 § 5. Circa obligationes oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante servandus est can. 232.
 
Can. 263 - § 1. Episcopus eparchialis consilium a rebus oeconomicis erigat, quod constet ex praeside, qui est ipse Episcopus eparchialis, et aliquot personis idoneis etiam iuris civilis, si fieri potest, peritis ab Episcopo eparchiali consulto collegio consultorum eparchialium nominandis, nisi iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris iam alio aequivalenti modo provisum est, firmo semper, ut ab aliis electi vel nominati indigeant confirmatione Episcopi eparchialis.

                  § 2. Oeconomus eparchialis ipso iure est membrum consilii a rebus oeconomicis.

                  § 3. A consilio a rebus oeconomicis excluduntur ii, qui cum Episcopo eparchiali usque ad quartum gradum inclusive consanguinitatis vel affinitatis coniuncti sunt.

                 § 4. Episcopus eparchialis in actibus maioris momenti rem oeconomicam respicientibus consilium a rebus oeconomicis audire ne praetermittat; huius autem membra tantum suffragium consultivum habent, nisi iure communi in casibus specialiter expressis vel ex documento fundationis eorum consensus exigitur.

                 § 5. Praeter alia munera ipsi iure communi commissa consilii a rebus oeconomicis est quotannis rationem apparare quaestuum et erogationum, quae pro toto eparchiae regimine anno venturo praevidentur, necnon anno exeunte rationem accepti et expensi approbare.

Art. III
DE CONSILIO PRESBYTERALI ET DE COLLEGIO CONSULTORUM EPARCHIALIUM

Can. 264 - In eparchia constitui debet concilium presbyterale, scilicet coetus sacerdotum presbyterium repraesentans, qui Episcopum eparchialem suo consilio ad normam iuris adiuvet in eis, quae ad necessitates operis pastoralis et bonum eparchiae spectant.
 
Can. 265 - Consilium presbyterale habeat propria statuta ab Episcopo eparchiali approbata firmis normis iuris communis et iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 266 - Circa constitutionem consilii presbyteralis haec serventur:

1° congrua pars membrorum ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eligatur a sacerdotibus ipsis;

2° aliquot sacerdotes ad normam statutorum esse debent membra nata, qui scilicet ratione officii sibi demandati ad consilium pertinent;

3° Episcopo eparchiali integrum est aliquot membra libere nominare.
 
Can. 267 - § 1. In eligendis membris consilii presbyteralis vocem activam et passivam habent:

1° omnes presbyteri eparchiae ascripti;

2° ceteri sacerdotes, qui in eparchia domicilium vel quasi-domicilium habent et simul in eiusdem eparchiae bonum aliquod munus exercent.

                  § 2. Quatenus in statutis providetur, vox activa et passiva conferri potest etiam aliis sacerdotibus, qui domicilium vel quasi-domicilium in eparchia habent.
 
Can. 268 - Modus eligendi membra consilii presbyteralis a statutis determinandus est ita, ut, quatenus fieri potest, sacerdotes presbyterii repraesententur ratione habita praesertim diversorum ministeriorum variorumque eparchiae districtuum.
 
Can. 269 - § 1. Episcopi eparchialis est consilium presbyterale convocare, eidem praeesse atque quaestiones in eodem tractandas determinare aut a membris propositas accipere.

                  § 2. Episcopus eparchialis consilium presbyterale audiat in negotiis maioris momenti et in casibus iure communi expressis consulere debet; eius autem consensu eget solummodo in casibus iure commnni expresse determinatis firmo iure Patriarchae circa negotia eparchiae, quam ipse regit, consilium presbyterale etiam in his casibus nonnisi consulendi.

                  § 3. Consilium presbyterale numquam agere potest sine Episcopo eparchiali, ad quem solum etiam cura spectat ea divulgandi, quae in ipso consilio gesta sunt.
 
Can. 270 - § 1. Membra consilii presbyteralis designentur ad tempus in statutis determinandum ita tamen, ut integrum consilium vel aliqua eius pars intra quinquennium renovetur.

                  § 2. Sede eparchiali vacante consilium presbyterale cessat eiusque munera implentur a collegio consultorum eparchialium; intra annum a capta possessione canonica eparchiae computandum Episcopus eparchialis debet novum consilium presbyterale constituere.

                  § 3. Si consilium presbyterale munus sibi in bonum eparchiae commissum non implet aut eodem graviter abutitur, Episcopus eparchialis consulto Metropolita aut, si de ipsa sede metropolitana agitur, consulto Episcopo eparchiali ordinatione episcopali seniore eidem Metropolitae subiecto illud dissolvere potest, sed intra annum novum consilium presbyterale constituere debet.
 
Can. 271 - § 1. Episcopus eparchialis constituere debet collegium consultorum eparchialium, cui competunt munera iure determinata.

                  § 2. Collegium consultorum eparchialium ad quinquennium constituitur, quo tamen elapso munera sua propria exercere pergit, donec novum collegium constitutum erit.

                  § 3. Membra collegii consultorum eparchialium debent esse numero non minus quam sex nec plus quam duodecim; si quacumque de causa intra determinatum quinquennium numerus minimus membrorum collegii iam non habetur, Episcopus eparchialis quam primum collegium nominatione novi membri integret, secus collegium valide agere non potest.

                 § 4. Membra collegii consultorum eparchialium libere nominantur ab Episcopo eparchiali ex eis, qui tempore nominationis sunt membra consilii presbyteralis.

                 § 5. Collegio consultorum eparchialium praeest Episcopus eparchialis; sede eparchiali vacante vel impedita is, qui interim Episcopi eparchialis locum tenet aut, si constitutus non est, sacerdos in eodem collegio sacra ordinatione senior.

                 § 6. Quoties ius statuit Episcopum eparchialem indigere consensu collegii consultorum eparchialium, Patriarcha in negotiis eparchiae, quam ipse regit, sufficit, ut hoc collegium consulat.

Art. IV
DE CONSILIO PASTORALI
 

Can. 272 - In eparchia, si adiuncta pastoralia id suadent, constituatur consilium pastorale, cuius est sub anctoritate Episcopi eparchialis ea, quae ad opera pastoralia in eparchia spectant, investigare, perpendere atque de eis conclusiones practicas proponere.
 
Can. 273 - § 1. Consilium pastorale, quod coetus consultivus tantum est, constat ex clericis, ex religiosis vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum et praesertim ex laicis designatis modo ab Episcopo eparchiali determinato.

                  § 2. Consilium pastorale ita constituatur, ut, quatenus fieri potest, christifideles eparchiae ratione habita diversorum generum personarum, consociationum et aliorum inceptorum repraesententur.

                  § 3. Una cum his christifidelibus Episcopus eparchialis potest alios quoque, etiam alterius Ecclesiae sui iuris, pro opportunitate ad consilium pastorale invitare.

                  § 4. Ad consilium pastorale ne designentur nisi christifideles certa fide, bonis moribus et prudentia praestantes.
 
Can. 274 - § 1. Consilium pastorale constituitur ad tempus secundum praescripta statutorum, quae ab Episcopo eparchiali dantur.

                  § 2. Sede eparchiali vacante consilium pastorale cessat.
 
Can. 275 - Ad solum Episcopum eparchialem pertinet consilium pastorale secundum necessitates apostolatus convocare, eidem praeesse et ea, quae in eodem tractata sunt, publicare.
 

Art. V
DE PROTOPRESBYTERIS

Can. 276 - § 1. Protopresbyter est presbyter, qui districtui ex pluribus paroeciis constanti praeficitur, ut ibidem nomine Episcopi eparchialis munera iure determinata expleat.

                  § 2. Huiusmodi districtus erigere, immutare et supprimere secundum necessitates actionis pastoralis pertinet ad Episcopum eparchialem consulto consilio presbyterali.
 
Can. 277 - § 1. Ad protopresbyteri officium, quod salvo iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cum officio parochi certae paroeciae stabiliter coniungi non debet, Episcopus eparchialis nominet auditis, si opportunum ducit, parochis et vicariis paroecialibus districtus, de quo agitur, presbyterum doctrina et apostolica alacritate praestantem praesertim inter parochos.

                 § 2. Protopresbyter nominatur ad tempus iure particulari determinatum.

                 § 3. Episcopus eparchialis protopresbyterum iusta de causa ab officio amovere potest.
 
Can. 278 - § 1. Protopresbytero praeter potestates et facultates a iure particulari ei collatas ius et obligatio est:

1° actionem pastoralem communem promovendi et coordinandi;

2° prospiciendi, ut clerici vitam ducant proprio statui congruam atque suis obligationibus diligenter satisfaciant;

3° providendi, ut Divina Liturgia et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum celebrentur, ut decor et nitor ecclesiarum sacraeque supellectilis praesertim in celebratione Divinae Liturgiae et custodia Divinae Eucharistiae accurate serventur, ut recte conscribantur et asserventur libri paroeciales, ut bona ecclesiastica sedulo administrentur, denique, ut domus paroecialis debita diligentia curetur.

                 § 2. In districtu sibi concredito protopresbyter:

1° operam det, ut clerici frequentent collationes, quas Hierarcha loci opportunas iudicat ad scientias sacras et res pastorales promovendas;

2° curet, ut clericis subsidia spiritualia praesto sint, itemque maxime sollicitus sit de eis, qui in difficilioribus versantur circumstantiis aut problematibus anguntur.

                § 3. Curet protopresbyter, ne parochi, quos graviter aegrotantes novit, eorumque familia, si coniugati sunt, spiritualibus et materialibus auxiliis careant atque ut eorum, qui decesserunt, funera digne celebrentur; provideat quoque, ne occasione aegrotationis vel mortis depereant aut asportentur libri, documenta, sacra supellex aliaque, quae ad Ecclesiam pertinent.

               § 4. Protopresbyter obligatione tenetur secundum determinationem ab Episcopo eparchiali factam paroecias visitandi.

CAPUT III

DE PAROECIIS,
DE PAROCHIS ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS

 

Can. 279 - Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho.
 
Can. 280 - § 1. Paroecia regulariter sit territorialis, quae scilicet omnes complectatur christifideles certi territorii; si vero de iudicio Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali id expedit, erigantur paroeciae personales ratione nationis, linguae, ascriptionis christifidelium alii Ecclesiae sui iuris immo vel alia definita ratione determinatae.

                  § 2. Paroecias erigere, immutare et supprimere est Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali.

                  § 3. Paroecia legitime erecta ipso iure persona iuridica est.
 
Can. 281 - § 1. Parochus est presbyter, cui ut praecipuo cooperatori Episcopi eparchialis tamquam pastori proprio cura animarum committitur in determinata paroecia sub auctoritate eiusdem Episcopi eparchialis.

                  § 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest.
 
Can. 282 - § 1. Episcopus eparchialis, non vero Administrator eparchiae, potest consulto consilio presbyterali ac de consensu Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum paroeciam erigere in ecclesia eiusdem instituti vel societatis firmo can. 480.

                  § 2. Haec erectio fieri debet mediante conventione scripto data inter Episcopum eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur, quae ad ministerium paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad res oeconomicas spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem instituti vel societatis in illa ecclesia et quaenam parochi.
 
Can. 283 - Episcopus eparchialis certos coetus personarum, aedificia et loca, quae in paroeciae territorio sunt et iure non exempta, a parochi cura ex toto aut ex parte ne subducat nisi gravi de causa.
 
Can. 284 - § 1. Ius nominandi parochos competit soli Episcopo eparchiali, qui eos libere nominat.

                  § 2. Ad paroeciam vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum sui instituti vel societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit salvis conventionibus initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate a iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinata.

                  § 3. Parochus in suo officio stabilis est, quare ad tempus determinatum ne nominetur nisi:

1° agitur de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum;

2° candidatus ad hoc scripto consensit;

3° agitur de casu speciali, quo in casu requiritur consensus collegii consultorum eparchialium;

4° ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris id permittit.
 
Can. 285 - § 1. Ut presbyter parochus nominari possit, oportet sit bonis moribus, sana doctrina, animarum zelo, prudentia ceterisque virtutilius et dotibus praeditus, quae ad ministerium paroeciale cum laude implendum iure requiruntur.

                 § 2. Si presbyter matrimonio est iunctus, boni mores et in uxore et in filiis suis secum degentibus requiruntur.

                 § 3. Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat illi, quem omnibus perpensis adiunctis aestimat idoneum omni personarum acceptione remota; ut iudicium de idoneitate ferat, audiat protopresbyterum aptasque investigationes peragat auditis, si opportunum ducit, etiam aliis christifidelibus praesertim clericis.
 
Can. 286 - Sede eparchiali vacante aut impedita ad Administratorem eparchiae aliumve, qui eparchiam interim regit, pertinet:

1° parochum nominare presbyterum a Superiore maiore ad normam can. 284, § 2 propositum;

2° parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes eparchialis unum saltem annum vacavit aut impedita est.

Can. 287 - § 1. Parochus unius paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest.

                  § 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.
 
Can. 288 - Parochus a provisione canonica obtinet curam animarum, quam tamen eidem exercere non licet nisi capta ad normam iuris particularis possessione canonica paroeciae.
 
Can. 289 - § 1. In exsequendo munere docendi parochus obligatione tenetur verbum Dei praedicandi omnibus christifidelibus, ut hi in fide, spe et caritate radicati in Christo crescant et communitas christiana illud testimonium caritatis reddat, quod Dominus commendavit; itemque institutione catechetica christifideles ad plenam mysterii salutis cognitionem ducendi unicuique aetati accommodatam; ad hanc institutionem tradendam non solum sodalium institutorum religiosorum vel societatum vitae communis ad instar religiosorum auxilium quaerat, sed etiam laicorum cooperationem.

                 § 2. In perficiendo munere sanctificandi curet parochus, ut celebratio Divinae Liturgiae centrum sit et culmen totius vitae communitatis christianae; itemque allaboret, ut christifideles spirituali pabulo pascantur per devotam et frequentem sacramentorum susceptionem atque per consciam et actuosam in laudibus divinis participationem; meminerit etiam parochus quam maxime sacramentum paenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare facilem se praebeat ad hoc sacramentum ministrandum vocatis ad hoc, si opus est, aliis etiam sacerdotibus, qui varias linguas callent.

                 § 3. In adimplendo munere regendi imprimis curet parochus, ut proprium gregem cognoscat; cum autem omnium ovium sit minister, vitae christianae incrementum foveat tum in singulis christifidelibus tum in consociationibus praesertim apostolatui addictis tum in tota communitate paroeciali; domos igitur et scholas visitet, prout munus pastorale id exigit; adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciat; pauperes et infirmos paterna caritate prosequatur; specialem denique curam de opificibus habeat atque allaboret, ut christifideles operibus apostolatus auxilium praestent.
 
Can. 290 - § 1. In omnibus negotiis iuridicis paroeciae parochus eiusdem personam gerit.

                  § 2. Functiones sacrae maioris momenti, ut sunt celebratio sacramentorum initiationis christianae, benedictio matrimoniorum firmo can. 302, § 2, exsequiae ecclesiasticae ad parochum spectant ita, ut vicariis paroecialibus eas perficere non liceat nisi de licentia saltem praesumpta ipsius parochi.
 
Can. 291 - Oblationes omnes eis exceptis, de quibus in cann. 715 - 717, quae occasione perfuncti muneris pastoralis a parocho ceterisque clericis paroeciae addictis recipiuntur, ad massam paroecialem deferri debent, nisi de contraria offerentis voluntate constat circa oblationes plene voluntarias; Episcopo eparchiali consulto consilio presbyterali competit statuere praescripta, quibus destinationi harum oblationum necnon iustae remunerationi parochi ceterorumque paroeciae clericorum ad normam can. 390 provideatur.
 
Can. 292 - § 1. Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope ecclesiam paroecialem; potest tamen Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat.

                  §. 2. Nisi gravis obstat ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a paroecia abesse non ultra mensem continuum aut intermissum; quod in tempus feriarum dies non computantur, quibus semel in anno parochus recessui spirituali vacat; parochus autem, si ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de hoc proprium Hierarcham loci certiorem facere.

                  § 3. Episcopi eparchialis est normas statuere, quibus prospiciatur, ut parochi absentia durante curae paroeciae provideatur per sacerdotem debitis potestatibus et facultatibus praeditum.
 
Can. 293 - Memor sit parochus se debere sua cottidiana conversatione et sollicitudine baptizatis et non baptizatis, catholicis et acatholicis, exemplum ministerii vere sacerdotalis et pastoralis exhibere omnibusque testimonium veritatis et vitae reddere et ut bonus pastor illos quoque quaerere, qui baptizati quidem in Ecclesia catholica a susceptione sacramentorum se abstinent vel immo a fide defecerunt.
 
Can. 294 - Divinam Liturgiam pro populo paroeciae sibi concreditae parochus frequenter celebret, diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare tenetur.
 
Can. 295 - In paroecia habeantur ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris opportuna consilia ad res pastorales et oeconomicas tractandas.
 
Can. 296 - § 1. In paroecia habeantur libri paroeciales, liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum aliique secundum normas iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris aut, si hae desunt, ab ipso Episcopo eparchiali statutas; prospiciat parochus, ut libri paroeciales servatis eisdem normis recte conscribantur atque asserventur.

                 § 2. In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti myri necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione matrimonii salvo quidem can. 840, § 3, ratione adoptionis itemque ratione ordinis sacri vel professionis perpetuae in instituto religioso; hae adnotationes in testimonium baptismi semper referantur.

                 § 3. Testimonia, quae de statu canonico christifidelium dantur, et omnia documenta, quae momentum habere possunt iuridicum ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali muniantur.

                § 4. In paroecia habeatur archivum, in quo libri paroeciales asserventur una cum Hierarcharum epistulis aliisque documentis necessitatis vel utilitatis causa servandis; quae omnia ab Episcopo eparchiali eiusve delegato visitationis canonicae vel alio tempore opportuno inspicienda parochus caveat, ne ad extraneorum manus perveniant.

                § 5. Libri paroeciales antiquiores quoque asserventur ad normam iuris particularis.

Can. 297 - § 1. Parochus ab officio cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata, elapso tempore determinato, amotione vel translatione.

                 § 2. Parochus expleto septoagesimo quinto aetatis anno rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo eparchiali, qui omnibus personae et loci inspectis adiunctis de eadem acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et habitationi ab Episcopo eparchiali providendum est attentis normis iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 298 - Si vacat paroecia aut parochus quacumque de causa a munere pastorali in paroecia exercendo impeditur, Episcopus eparchialis quam primum aliquem sacerdotem nominet administratorem paroeciae.
 
Can. 299 - § 1. Administrator paroeciae eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi ab Episcopo eparchiali aliud statuitur.

                 § 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus.

                § 3. Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat.
 
Can. 300 - § 1. Paroecia vacante itemque parocho a munere pastorali exercendo penitus impedito ante administratoris paroeciae nominationem curam paroeciae interim assumat vicarius paroecialis et quidem, si plures sunt, eorum ordinatione presbyterali senior aut, si vicarii desunt, parochus vicinior; Episcopus eparchialis autem tempestive determinet, quaenam cuique paroecia vicinior habenda sit.

                 § 2. Qui paroeciae regimen interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim certiorem faciat.
 
Can. 301 - § 1. Si ad curam pastoralem paroeciae debite implendam necesse aut opportunum est, parocho adiungi possunt unus vel plures vicarii paroeciales, qui debent esse presbyteri.

                 § 2. Vicarius paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro determinata paroeciae parte.

                 § 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus eparchialis audito, nisi aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, servato can. 284, § 2.
 
Can. 302 - § 1. Vicarii paroecialis iura et obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris Episcopi eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt sed, nisi aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can. 294, vicarius paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in toto ministerio paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere.

                 § 2. Ratione autem officii vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi praeditus non est; hanc tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest praeter Hierarcham loci etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem, si ipsi collata est, vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in casibus conferre potest.

                 § 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et actuosam operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et vicarium paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae paroeciali concordi voluntate communique studio providentes.

                 § 4. Vicarius paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum praescripta Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus.
 
Can. 303 - Vicarius paroecialis potest ab Episcopo eparchiali amoveri iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.
 

CAPUT IV

DE RECTORIBUS ECCLESIARUM

 

Can. 304 - Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae.

Can. 305 - § 1. Rector ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi.

                  § 2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem ecclesiae a Superiore propositum nominare.

                  § 3. Si ecclesia coniuncta est cum seminario aliove collegio, quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit.
 
Can. 306 - § 1. In ecclesia sibi commissa rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere non licet nisi consentiente aut, si res fert, delegante parocho et firmo can. 336, § 2.

                  § 2. Rector ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et laudes divinas celebrare salvis legitimis fundationis statutis atque, dummodo haec de iudicio Hierarchae loci nullo modo ministerio paroeciali praeiudicium afferant.
 
Can. 307 - Hierarcha loci, si id opportunum censet, potest rectori ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi commissa celebret functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia pateat certis christifidelium coetibus.
 
Can. 308 - Sine rectoris ecclesiae vel auctoritatis superioris licentia saltem praesumpta nemini licet in ecclesia Divinam Liturgiam vel laudes divinas celebrare, sacramenta ministrare aliasve functiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel denegari debet ad normam iuris.
 
Can. 309 - Rector ecclesiae sub auctoritate Hierarchae loci servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis debet curare, ut Divina Liturgia, sacramenta et laudes divinae secundum praescripta librorum liturgicorum et iuris in ecclesia celebrentur, onera fideliter impleantur, bona ecclesiastica diligenter administrentur, sacrae supellectilis atque aedium sacrarum conservationi et decori provideatur nec quidpiam fiat, quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat.

Can. 310 - Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.

 

TITULUS VIII


DE EXARCHIIS ET DE EXARCHIS

 

Can. 311 - § 1. Exarchia est populi Dei portio, quae ob specialia adiuncta ut eparchia non est erecta quaeque territorialiter vel alia ratione circumscripta Exarcho pascenda concreditur.

                  § 2. In erectione, immutatione et suppressione exarchiae, quae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalia sita est, servandus est can. 85, § 3; erectio, immutatio et suppressio ceterarum exarchiarum soli Sedi Apostolicae competit.
 
Can. 312 - Exarchus exarchiam regit aut nomine illius, a quo nominatus est, aut nomine proprio; de qua re in erectione vel immutatione exarchiae constare debet.
 
Can. 313 - Quae in iure de eparchiis vel de Episcopis eparchialibus dicuntur, valent etiam de exarchiis vel de Exarchis, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.
 
Can. 314 - § 1. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Exarchus nominatur a Patriarcha de consensu Synodi permanentis et firmis cann. 181 - 188, si de Exarcho agitur, qui Episcopus ordinandus est; in ceteris casibus nominatio Exarchi competit soli Sedi Apostolicae.

                  § 2. Exarchus a Patriarcha nominatus ab officio amoveri non potest nisi de concensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

                 § 3. Exarchus possessionem canonicam exarchiae sibi concreditae capit decretum nominationis ostendens ei, qui interim exarchiam regit.
 
Can. 315 - § 1. Exarchus extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constitutus a Patriarcha presbyteros idoneos expetere potest, qui curam pastoralem christifidelium in exarchia suscipiant; Patriarcha autem, quatenus fieri potest, petitioni Exarchi satisfaciat.

                 § 2. Presbyteri a Patriarcha ad tempus determinatum aut indeterminatum in exarchiam missi exarchiae addicti habentur et in omnibus subsunt potestati Exarchi.
 
Can. 316 - A decretis Exarchi, qui nomine Romani Pontificis vel Patriarchae exarchiam regit, recursus fit respective ad Sedem Apoatolicam vel Patriarcham; a decretis Exarchi, qui nomine proprio exarchiam regit, recursus fit ad ordinariam normam iuris.
 
Can. 317 - Exarchus obligatione tenetur sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina visitandi ad normam can. 208 exceptis Exarchis, qui nomine Patriarchae exarchiam sibi concreditam regunt.
 
Can. 318 - § 1. Exarchus a Patriarcha nominatus debet quinto quoque anno relationem scripto datam ad Patriarcham de statu spirituali et temporali exarchiae mittere.

                  § 2. Exarchus a Romano Pontifice nominatus eandem relationem Sedi Apostolicae singulis quinquenniis debet facere et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarchae exemplar relationis quam primum mittere.
 
Can. 319 - § 1. Legibus de conventu eparchiali, de curia eparchiali, de consilio presbyterali, de collegio consultorum eparchialium et de consilio pastorali Exarchus tenetur locorum et personarum rationi iudicio anctoritatis, quae exarchiam erexit vel immutavit, aeque accommodatis.

                  § 2. Si collegium consultorum ad normam can. 271, § 3 constitui non potest, Exarchus constituat coetum ex prudentioribus presbyteris non minus quam tribus, quatenus fieri potest inter membra consilii presbyteralis, si hoc exstat, selectis, cuius consensum vel consilium exquirere debet, quoties ius statuit Episcopum eparchialem ad agendum indigere consensu vel consilio collegii consultorum eparchialium.
 
Can. 320 - § 1. Exarchiae vacantis vel impeditae regimen transit ad Protosyncellum aut, si deest, ad parochum ordinatione presbyterali seniorem.

                  § 2. Ille, ad quem exarchiae regimen interim devenit, quam primum debet certiorem facere auctoritatem, cuius est Exarchum nominare, ut provideat; interim vero uti potest omnibus potestatibus et facultatibus sive ordinariis sive delegatis, quas Exarchus habuit, nisi eidem commissae sunt industria personae Exarchi.
 
Can. 321 - § 1. Exarchus, qui Episcopus ordinatus non est, habet durante munere privilegia et insignia primae post episcopalem dignitatis.

                  § 2. In his privilegiis et insignibus retinendis vel minus expleto munere servetur ius particulare.
 

TITULUS IX

DE CONVENTIBUS HIERARCHARUM PLURIUM ECCLESIARUM SUI IURIS
 

Can. 322 - § 1. Ubi id de iudicio Sedis Apostolicae opportunum videtur, Patriarchae, Metropolitae Ecclesiarum metropolitanarum sui iuris, Episcopi eparchiales et, si statuta ita ferunt, etiam ceteri Hierarchae loci plurium Ecclesiarum sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, in eadem natione vel regione potestatem suam exercentes ad periodicos conventus statis temporibus convocandi sunt a Patriarcha aliave auctoritate a Sede Apostolica designata, ut communicatis prudentiae et experientiae luminibus et collatis consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiarum bonum virium conspiratio, qua unitas actionis foveatur, communia opera inventur, bonum religionis expeditius promoveatur atque disciplina ecclesiastica efficacius servetur.

                  § 2. Decisiones huius conventus vim iuridice obligandi non habent, nisi de eis agitur, quae nulli possunt esse praeiudicio ritui uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris vel potestati Patriarcharum, Synodorum, Metropolitarum atque Consiliorum Hierarcharum atque simul saltem per duas ex tribus partibus suffragiorum membrorum suffragium deliberativum habentium latae necnon a Sede Apostolica approbatae sunt.

                  § 3. Decisio, etsi unanimo suffragio facta, quae quomodocumque competentiam huius conventus excedit, omni vi caret, donec ab ipso Romano Pontifice approbata erit.

                  § 4. Unusquisque conventus Hierarcharum plurium Ecclesiarum sui iuris sua conficiat statuta, in quibus foveatur, quatenus fieri potest, etiam participatio Hierarcharum Ecclesiarum, quae nondum sunt in plena communione cum Ecclesia catholica; statuta, ut valeant, a Sede Apostolica approbari debent.

 

TITULUS X

DE CLERICIS
 

Can. 323 - § 1. Clerici, qui etiam ministri sacri vocantur, sunt christifideles, qui ab auctoritate competenti ecclesiastica electi per donum Spiritus Sancti in sacra ordinatione receptum deputantur, ut in Christi Pastoris missione et potestate partem habentes Ecclesiae sint ministri.

                  § 2. Ratione sacrae ordinationis clerici ex divina institutione a ceteris christifidelibus distinguuntur.
 
Can. 324 - Clerici inter se communione hierarchica iuncti et in variis gradibus constituti unum ministerium ecclesiasticum divinitus institutum diversimode participant.
 
Can. 325 - Clerici ratione sacrae ordinationis distinguuntur in Episcopos, presbyteros et diaconos.

Can. 326 - Clerici in gradibus ordinis ipsa sacra ordinatione constituuntur; potestatem autem exercere non possunt nisi ad normam iuris.
 
Can. 327 - Si praeter Episcopos, presbyteros vel diaconos alii etiam ministri in ordine minore constituti et generatim clerici minores vocati ad populi Dei servitium vel ad functiones sacrae liturgiae exercendas admittuntur vel instituuntur, iidem reguntur tantum iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.
 

CAPUT I

DE INSTITUTIONE CLERICORUM
 

Can. 328 - Ecclesiae proprium ius et obligatio est clericos aliosque suos ministros instituendi; quae obligatio singulariter et impensius exercetur seminariis erigendis et regendis.
 
Can. 329 - § 1. Opus fovendarum vocationum praesertim ad ministeria sacra ad totam communitatum christianam pertinet, quae pro sua corresponsabilitate sollicita sit oportet de necessitatibus ministerii universae Ecclesiae:

1° curent parentes, magistri aliique vitae christianae primi educatores, ut familiis et scholis spiritu evangelico animatis pueri et iuvenes Dominum per Spiritum Sanctum vocantem libere auscultare eique libenter respondere possint;

2° clerici, imprimis parochi, studeant vocationes sive in adulescentibus sive in aliis, etiam provectioris aetatis, dignoscere atque fovere;

3° Episcopi eparchialis praecipue est coniunctis viribus cum aliis Hierarchis in vocationibus provehendis gregem suum excitare inceptaque coordinare.

                 § 2. Iure particulari provideatur, ut opera ad vocationes provehendas sive regionalia sive, quatenus fieri potest, eparchialia in omnibus Ecclesiis instituantur, quae aperta sint oportet ad universae Ecclesiae necessitates, praecipue missionales.

Can. 330 - § 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae suae propriam firmo can. 150, § 3; istarum auctoritatum est rationem etiam immutare.

                 § 2. Ratio institutionis clericorum potest esse, conventionibus etiam initis, communis toti regioni vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne quid indoles rituum detrimenti capiat.

                 § 3. Ratio institutionis clericorum, iure communi fideliter servato et prae oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui iuris, comprehendat praeter alia normas magis speciales circa formationem personalem, spiritualem, doctrinalem et pastoralem alumnorum necnon circa singulas disciplinas tradendas atque ordinationem cursuum et examinum.

Art. I
DE SEMINARIIS ERIGENDIS ET REGENDIS
 

Can. 331 - § 1. In seminario minore instituuntur imprimis ii, qui iudicia vocationis ad ministeria sacra exhibere videntur, ut facilius et clarius eam sibi dignoscere deditoque animo excolere possint; ad normam iuris particularis institui etiam possunt ii, qui, etsi ad statum clericalem vocati non videntur, ad quaedam ministeria vel opera apostolatus implenda formari possunt. Alia vero instituta, quae ex propriis statutis eisdem finibus inserviunt etsi nomine differunt, seminario minore aequiparantur.

                  § 2. In seminario maiore plenius excolitur, probatur atque confirmatur vocatio eorum, qui certis signis idonei iam aestimantur ad ministeria sacra stabiliter suscipienda.
 
Can. 332 - § 1. Seminarium minus erigatur in unaquaque eparchia, si id postulat bonum Ecclesiae et vires opesque sinunt.

                  § 2. Erigendum est seminarium maius, quod inserviat aut uni amplissimae eparchiae aut, si non toti Ecclesiae sui iuris, saltem conventionibus initis pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris, immo et diversarum Ecclesiarum sui iuris, quae in eadem regione vel natione eparchiam habent, ita, ut tum congruo alumnorum numero tum ea, qua par est, moderatorum ac magistrorum probe paratorum copia necnon subsidiis sufficientibus optimisque viribus coniunctis institutioni provideatur, cui nihil desideratur.
 
Can. 333 - Etsi optandum est, ut alumnis unius Ecclesiae sui iuris seminarium, praecipue minus, reservetur, ob speciales circumstantias in idem seminarium alumni etiam aliarum Ecclesiarum sui iuris admitti possunt.
 
Can. 334 - § 1. Seminarium pro propria eparchia erigitur ab Episcopo eparchiali; seminarium pluribus eparchiis commune ab Episcopis eparchialibus earundem eparchiarum vel ab auctoritate superiore, tamen de consensu Consilii Hierarcharum, si de Metropolita Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, aut de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, si de Patriarcha.

                 § 2. Episcopi eparchiales, pro quorum subditis seminarium commune erectum est, non possunt aliud seminarium valide erigere sine consensu auctoritatis, quae seminarium commune erexit, aut, si de seminario ab ipsis Episcopis eparchialibus erecto agitur, sine unanimi consensu partium convenientium vel sine consensu auctoritatis superioris.
 
Can. 335 - § 1. Seminarium legitime erectum ipso iure persona iuridica est.

                  § 2. In omnibus negotiis iuridicis rector seminarii eiusdem personam gerit, nisi ius particulare vel statuta seminarii aliud statuunt.
 
Can. 336 - § 1. Seminarium pluribus eparchiis commune subiectum est Hierarchae designato ab eis, qui seminarium erexerunt.

                  § 2. Exemptum a regimine paroeciali seminarium est; pro omnibus, qui in seminario sunt, parochi officium, excepta materia matrimoniali et firmo can. 734, impleat rector seminarii eiusve delegatus.
 
Can. 337 - § 1. Seminarium propria statuta habeat, in quibus determinentur imprimis finis specialis seminarii et competentia auctoritatum; statuantur praeterea modus nominationis vel electionis, duratio in officio, iura et obligationes atque iusta remuneratio moderatorum, officialium et magistrorum ac consiliorum necnon rationes, quibus ipsi immo et alumni curam rectoris in disciplina seminarii praesertim servanda participent.

                 § 2. Seminarium habeat quoque proprium directorium, quo normae rationis institutionis clericorum adiunctis specialibus accommodatae in effectum ducantur necnon pressius determinentur potiora disciplinae seminarii capita, quae firmis statutis ad institutionem alumnorum ac vitam cottidianam totiusque seminarii ordinem spectant.

                § 3. Statuta seminarii approbatione indigent auctoritatis, quae seminarium erexit cuique etiam competit. si casus fert, ea mutare; haec circa directorium spectant ad auctoritatem in statutis determinatam.

Can. 338 - § 1. In quolibet seminario habeantur rector et, si casus fert, oeconomus aliique moderatores et officiales.

                  § 2. Rectoris est ad normam statutorum moderamen generale seminarii curare, statutis et directorio seminarii ab omnibus observandis instare, opera aliorum moderatorum et officialium coordinare totiusque seminarii unitatem ac collaborationem fovere.
 
Can. 339 - § 1. Assit quoque saltem unus pater spiritualis a rectore distinctus, praeter quem alumni quemlibet alium presbyterum a rectore ad eorundem directionem spiritualem approbatum libere petere possunt.

                 § 2. Praeter confessarios ordinarios alii quoque confessarii sint designati vel invitati integro alumnorum iure quemlibet confessarium, etiam extra seminarium, salva disciplina seminarii petendi.

                 § 3. In iudicandis personis non licet confessariorum vel patrum spiritualium votum exquirere.

Can. 340 - § 1. Si cursus tradendarum disciplinarum in ipso seminario instituuntur, assit congruus numerus magistrorum apte selectorum in sua quisque scientia vere peritorum, in seminario maiore quidem congruis gradibus academicis ornatorum.

                  § 2. Praeparatione propria constanter ad diem perducta magistri conferant inter se et cum seminarii moderatoribus concorditer cooperantes ad integram futurorum Ecclesiae ministrorum institutionem, inter varietates disciplinarum unitati fidei ac formationi intenti.

                  § 3. Magistri scientiarum sacrarum vestigia sanctorum Patrum ac ab Ecclesia collaudatorum Doctorum praesertim Orientis secuti ex praeclaro thesauro ab eisdem tradito doctrinam illustrare nitantur.
 
Can. 341 - § 1. Auctoritatis, quae seminarium erexit, est curare, ut provideatur seminarii expensis etiam per tributa vel oblationes, de quibus in cann. 1012 et 1014.

                  § 2. Tributo pro seminario obnoxiae sunt etiam domus religiosorum, nisi solis eleemosynis sustentantur aut in eis sedes studiorum, de qua in cann. 471, § 2 et 536, § 2, actu habetur.
 

Art. II
DE INSTITUTIONE AD MINISTERIA

Can. 342 - § 1. Ii tantum in seminarium admittantur alumni, qui probantur ex documentis ad normam statutorum requisitis habiles esse.

                  § 2. Nemo recipiatur, nisi certo constat de susceptis sacramentis baptismi et chrismationis sancti myri.

                  § 3. Qui antea in alio seminario vel in aliquo instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum alumni fuerunt, ne admittantur nisi obtento testimonio rectoris aut Superioris praesertim de causa dimissionis vel discessus.
 
Can. 343 - Alumni, etsi in seminarium alterius Ecclesiae sui iuris vel plurium Ecclesiarum sui iuris commune admissi, proprio ritu instituantur reprobata contraria consuetudine.

Can. 344 - § 1. Adulescentes et iuvenes in seminario minore degentes congruentem servent consuetudinem cum propriis familiis et coaetaneis, qua indigent ad sanam evolutionem psychologicam, praesertim affectivam; sedulo autem vitentur omnia, quae secundum sanas psychologiae et paedagogiae normas liberam electionem status quocumque modo minuere possunt.

                  § 2. Apta directione spirituali adiuti assuescant alumni ad decisiones personales et responsabiles in luce Evangelii faciendas et ad suas varias ingenii dotes iugiter excolendas non praetermissis ullis virtutibus humanae naturae congruentibus.

                  § 3. Curriculum studiorum seminarii minoris comprehendat ea, quae in unaquaque natione ad studia superiora incohanda requiruntur et, quatenus ratio studiorum permittit, etiam ea, quae praesertim ad ministeria sacra suscipienda utilia sunt; communiter curetur, ut alumni civilem studiorum titulum consequantur et perinde studia etiam alibi prosequi possint, si ad id eligendum perventum est.

                 § 4. Alumni provectioris aetatis instituantur sive in seminario sive in instituto speciali ratione habita etiam praecedentis uniuscuiusque formationis.
 
Can. 345 - Institutio alumnorum in seminario maiore perficiatur suppletis eis, quae forte in singulis casibus institutioni seminario minori propriae defuerunt, formatione spirituali, intellectuali et pastorali inter se integrantibus ita, ut efficiantur ministri Christi in medio Ecclesiae, lux et sal mundi huius temporis.
 
Can. 346 - § 1. Aspirantes ad ministeria sacra formentur, ut in Spiritu Sancto consortium familiare cum Christo colant et in omnibus Deum quaerant ita, ut Christi Pastoris caritate impulsi omnes homines dono suae ipsorum vitae regno Dei lucrifacere solliciti fiant.

                  § 2. Ex verbo Dei et sacramentis imprimis vim pro sua vita spirituali et apostolico labore robur in dies hauriant:

1° verbi Dei vigili atque constanti meditatione et secundum Patres fideli illustratione assuescant alumni ad suam vitam magis vitae Christi configurandam et in fide, spe et caritate firmati se exerceant ad vivendum secundum formam Evangelii;

2° participent assidue Divinae Liturgiae, quae appareat et seminarii vitae, sicut est totius vitae christianae, fons et culmen;

3° laudes divinas iugiter celebrare secundum proprium ritum addiscant et ex eis vitam spiritualem alant;

4° directione spirituali magni habita addiscant conscientiam suam recte discutere et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant;

5° Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus omnium hominum Matrem constituit, filiali pietate prosequantur;

6° foveantur quoque pietatis exercitia, quae ad spiritum orationis vocationisque apostolicae robur ac munimen conducunt, ea imprimis, quae a veneranda traditione propriae Ecclesiae sui iuris commendata sunt; utcumque suadetur recessus spiritualis et instructio de ministeriis sacris, exhortatio in via spiritus;

7° ad sensum Ecclesiae et servitii eius educantur alumni necnon ad virtutem oboedientiae et ad sociam cum fratribus cooperationem;

8° ad ceteras quoque virtutes, quae ad vocationem suam maxime conferunt, excolendas adiuventur sicut discretio spirituum, castitas, animi fortitudo; illas quoque virtutes aestiment atque excolant, quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant, quarum sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, spiritus paupertatis, in promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.

                 § 3. Disciplinares seminarii normae secundum alumnorum maturitatem ita applicentur, ut alumni, dum gradatim sibi moderari addiscunt, libertate sapienter uti, sponte et diligenter agere assuescant.
 
Can. 347 - Institutio doctrinalis eo tendat, ut alumni cultura generali loci et temporis callentes ingeniique humani conata et peracta scrutantes amplam atque solidam doctrinam in scientiis sacris acquirant ita, ut fidei pleniore intellectu eruditi et firmati Christi Magistri luce homines sui temporis efficacius illuminare ac veritati inservire possint.
 
Can. 348 - § 1. Pro eis, qui ad sacerdotium destinantur, studia seminarii maioris firmo can. 345 complectantur cursus philosophicos et theologicos, qui aut successive aut coniuncte peragi possunt; eadem studia completum saltem sexennium comprehendant ita quidem, ut tempus philosophicis disciplinis dedicatum integrum biennium, tempus vero studiis theologicis integrum quadriennium adaequet.

                 § 2. Cursus philosophico - theologici initium sumant introductione in mysterium Christi et oeconomiam salutis nec concludantur, quin ostendatur ratione habita ordinis seu hierarchiae veritatum doctrinae catholicae omnium disciplinarum inter se relatio atque cohaerens compositio.
 
Can. 349 - § 1. Philosophica institutio eo tendat, ut formationem in scientiis humanis perficiat; quare, ratione habita sapientiae tum antiquae tum recentis aetatis sive universae familiae humanae sive praesertim propriae culturae, quaeratur imprimis patrimonium philosophicum perenniter validum.

                 § 2. Cursus historici et systematici ita tradantur, ut alumni discretione intellectuali acuta vera et falsa facilius secernere possint et mente Deo loquenti aperta investigationes theologicas rite prosequi possint et aptiores fiant ad ministeria obeunda colloquio inito cum excultis quoque hominibus huius temporis.
 
Can. 350 - § 1. Disciplinae theologicae in lumine fidei ita tradantur, ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione haustam profunde penetrent atque in sua cultura exprimant ita, ut sit et alimentum propriae vitae spiritualis et ad ministerium efficacius obeundum perutile instrumentum.

                 § 2. Universae theologiae veluti anima sit oportet Sacra Scriptura, quae omnes disciplinas sacras informare debet; unde doceantur praeter exegeseos accuratam methodum capita oeconomiae salutis principalia necnon potiora themata theologiae biblicae.

                § 3. Liturgia edoceatur ratione habita eius specialis momenti utpote necessarius fons doctrinae et spiritus vere christiani.

                § 4. Donec unitas, quam Christus Ecclesiae suae vult, non plene in actum deducatur, oecumenismus sit una ex necessariis rationibus cuiuscumque disciplinae theologicae.
 
Can. 351 - Magistri scientiarum sacrarum, cum de mandato auctoritatis ecclesiasticae doceant, doctrinam ab ipsa propositam fideliter tradant et in omnibus magisterio constanti ac moderationi Ecclesiae humiliter obsequantur.

Can. 352 - § 1. Formatio pastoralis aptanda est ad loci et temporis condiciones, ad dotes alumnorum sive caelibum sive coniugatorum et ad necessitates ministeriorum, ad quae se praeparant.

                 § 2. Instituantur alumni imprimis in arte catechetica et homiletica, celebratione liturgica, administratione paroeciae, dialogo evangelizationis cum non credentibus vel non christianis vel christidelibus minus fervidis, apostolatu sociali et instrumentorum communicationis socialis non posthabitis disciplinis auxiliaribus sicut psychologia et sociologia pastoralis.

                § 3. Etsi se praeparant alumni ad ministeria in propria Ecclesia sui iuris obeunda, ad spiritum vere universalem formentur, quo ubique terrarum in servitium animarom occurrere animo parati sint; edoceantur ideo de universae Ecclesiae necessitatibus et praesertim de apostolatu oecumenismi et evangelizationis.
 
Can. 353 - Habeantur ad normam iuris particularis exercitationes et probationes ad formationem praecipue pastoralem firmandam conferentes, sicut servitium sociale vel caritativum, institutio catechetica, praesertim vero tirocinium pastorale decursu formationis philosophico-theologicae et tirocinium diaconale ante ordinationem presbyteralem.
 
Can. 354 - Institutio diaconis ad sacerdotium non destinatis propria ex normis supra datis aptetur ita, ut curriculum studiorum saltem per triennium protrahatur prae oculis habitis propriae Ecclesiae sui iuris traditionibus de diaconia liturgiae, verbi et caritatis.

Can. 355 - Ordinandi debite edoceantur de obligationibus clericorum atque ad eas magno animo suscipiendas et implendas educentur.
 
Can. 356 - § 1. Rector seminarii singulis annis relationem de profectu formationis alumnorum mittat ad eorundem Episcopum eparchialem aut, si casus fert, Superiorem maiorem; de statu autem seminarii ad eos, qui seminarium erexerunt.

                 § 2. Episcopus eparchialis vel Superior maior suorum alumnorum formationi consulturi frequenter seminarium visitent, praesertim si agitur de promovendis ad ordines sacros.
 

Caput II

DE ASCRIPTIONE CLERICORUM ALICUI EPARCHIAE
 

Can. 357 - § 1. Quilibet clericus debet esse ut clericus ascriptus aut alicui eparchiae aut exarchiae aut instituto religioso aut societati vitae communis ad instar religiosorum aut instituto vel consociationi, quae ius clericos sibi ascribendi adepta sunt a Sede Apostolica vel intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis.

                 § 2. Quod de clericorum alicui eparchiae ascriptione et de dimissione ab ea statuitur, valet congrua. congruis referendo etiam de aliis supra dictis personis iuridicis necnon iure particulari ita ferente de ipsa Ecclesia patriarchali, nisi aliter iure expresse cautum est.
 
Can. 358 - Per ordinationem diaconalem aliquis ut clericus ascribitur eparchiae, pro cuius servitio ordinatur, nisi ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris eidem eparchiae iam ascriptus est.
 
Can. 359 - Ut clericus alicui eparchiae iam ascriptus ad aliam eparchiam valide transire possit, a suo Episcopo eparchiali obtinere debet litteras dimissionis ab eodem subscriptas et pariter ab Episcopo eparchiali eparchiae, cui ascribi desiderat, litteras ascriptionis ab eodem subscriptas.
 
Can. 360 - § 1. Transmigratio clerici in aliam eparchiam retenta ascriptione fit ad tempus determinatum, etiam pluries renovandum, per conventionem scripto factam inter utrosque Episcopos eparchiales, qua iura et obligationes clerici vel partium stabiliantur.

                  § 2. Quinquennio elapso post legitimam transmigrationem clericus ipso iure eparchiae hospiti ascribitur, si huic voluntati eius utrique Episcopo eparchiali scripto manifestatae neuter intra quattuor menses scripto contradixit.

Can. 361 - Clerico praesertim evangelizationis causa universae Ecclesiae sollicito transitus vel transmigratio in aliam eparchiam gravi clericorum penuria laborantem, dummodo sit ad ministeria ibi peragenda paratus atque aptus, ne denegetur nisi ob veram necessitatem propriae eparchiae vel Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 362 - § 1. Iusta de causa, clericus ex transmigratione revocari potest a proprio Episcopo eparchiali vel remitti ab Episcopo eparchiali hospite conventionibus initis necnon aequitate servatis.

                  § 2. Ex transmigratione in propriam eparchiam legitime redeunti salva et tecta sint omnia iura, quae haberet, si in ea sacro ministerio addictus esset.
 
Can. 363 - Clericum eparchiae ascribere vel ab ea dimittere vel licentiam transmigrandi clerico concedere valide non possunt:

1° Administrator Ecclesiae patriarchalis sine consensu Synodi permanentis; Exarchus patriarchalis et Administrator eparchiae sine consensu Patriarchae;

2° in ceteris casibus Administrator eparchiae nisi post annum a sedis eparchialis vacatione et de consensu collegii consultorum eparchialium.
 
Can. 364 - Ascriptio clerici alicui eparchiae non cessat nisi alteri eparchiae valida ascriptione vel amissione status clericalis.
 
Can. 365 - § 1. Ad licitum transitum vel transmigrationem requiruntur iustae causae, quales sunt Ecclesiae utilitas vel bonum ipsius clerici; licentia autem ne denegetur nisi exstantibus gravibus causis.

                  § 2. Iure particulari Ecclesiae sui iuris ita ferente ad licitum transitum ad eparchiam alterius Ecclesiae sui iuris requiritur etiam, ut Episcopus eparchialis clericum dimittens consensum auctoritatis ab eodem iure particulari determinatae obtineat.
 
Can. 366 - § 1. Episcopus eparchialis suae eparchiae alienum clericum ne ascribat, nisi:

1° necessitates vel utilitas eparchiae id exigunt;

2° sibi constat de aptitudine clerici ad ministeria peragenda, praesertim si clericus ab alia Ecclesia sui iuris pervenit;

3° sibi ex legitimo documento constat de legitima dimissione ex eparchia et habet ab Episcopo eparchiali dimittente opportuna testimonia de curriculo vitae et moribus clerici, etiam, si opus est, sub secreto.

4° clericus scripto declaravit se novae eparchiae servitio devovere ad normam iuris.

                    § 2. Episcopus eparchialis de peracta suae eparchiae ascriptione clerici priorem Episcopum eparchialem quam primum certiorem faciat.
 

Caput III

DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS CLERICORUM

 

Can. 367 - Clerici primam habent obligationem Regnum Dei omnibus annuntiandi et amorem Dei erga homines in ministerio verbi et sacramentorum, immo et tota vita repraesentandi ita, ut omnes invicem et super omnia Deum diligentes in Corpus Christi, quod est Ecclesia, aedificentur atque crescant.
 
Can. 368 - Ad perfectionem, quam Christus suis discipulis proponit, speciali ratione tenentur clerici, cum Deo sacra ordinatione novo modo sint consecrati, ut Christi aeterni Sacerdotis in servitium populi Dei aptiora instrumenta efficiantur et simul sint gregi forma exemplaris.
 
Can. 369 - § 1. Clerici in lectionem et meditationem verbi Dei cottidie incumbant ita, ut Christi auditores fideles atque attenti facti evadant veraces ministri praedicationis; in oratione, in celebrationibus liturgicis et praesertim in devotione erga mysterium Eucharistiae assidui sint; conscientiam suam cottidie discutiant et sacramentum paenitentiae frequenter suscipiant; Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem colant et ab ea gratiam se conformandi eius Filio implorent aliaque propriae Ecclesiae sui iuris exercitia pietatis peragant.

                  § 2. Directionem spiritualem magni faciant et statutis temporibus secundum iuris particularis praescripta recessibus spiritualibus vacent.

Can. 370 - Clerici speciali obligatione tenentur Romano Pontifici, Patriarchae et Episcopo eparchiali reverentiam et oboedientiam exhibendi.
 
Can. 371 - §1. Ius habent clerici obtinendi a proprio Episcopo eparchiali praemissis iure requisitis aliquod officium, ministerium vel munus in servitium Eccleciae exercendum.

                  § 2. Suscipiendum est clericis ac fideliter implendum omne officium, ministerium vel munus ab auctoritate competenti eis commissum, quandocumque id de eiusdem auctoritatis iudicio necessitates Ecclesiae exigunt.

                  § 3. Ut vero professionem civilem exercere possint, requiritur licentia proprii Hierarchae.
 
Can. 372 - § 1. Institutione, quae ad ordines sacros requiritur, peracta in scientias sacras incumbere ne desinant clerici, immo profundiorem et ad diem accommodatam earundem cognitionem et usum acquirere satagant per cursus formativos a proprio Hierarcha approbatos.

                 § 2. Frequentent quoque collationes, quas Hierarcha opportunas iudicavit ad scientias sacras et res pastorales promovendas.

                 § 3. Scientiarum profanarum quoque, earum praesertim, quae cum scientiis sacris artius cohaereant, talem sibi copiam comparare ne neglegant, qualem excultos homines habere decet.
 
Can. 373 - Caelibatus clericorum propter regnum coelorum delectus et sacerdotio tam congruus ubique permagni faciendus est, prout fert universae Ecclesiae traditio; item status clericorum matrimonio iunctorum praxi Ecclesiae primaevae et Ecclesiarum orientalium per saecula sancitus in honore habendus est.
 
Can. 374 - Clerici caelibes et coniugati castitatis decore elucere debent; iuris particularis est statuere opportuna media ad hunc finem assequendum adhibenda.
 
Can. 375 - In vita familiari ducenda atque filiis educandis clerici coniugati ceteris christifidelibus praeclarum exemplum praebeant.

Can. 376 - Vita communis inter clericos caelibes laudanda, quatenus fieri potest, foveatur, ut ipsi in vita spirituali et intellectuali colenda mutuo adiuventur et aptius in ministerio cooperari possint.
 
Can. 377 - Omnes clerici laudes divinas celebrare debent secundum ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris.
 
Can. 378 - Divinam Liturgiam clerici frequenter ad normam iuris particularis celebrent praesertim diebus dominicis et festis de praecepto; immo enixe commendatur celebratio cottidiana.
 
Can. 379 - Clerici confratribus cuiuslibet Ecclesiae sui iuris vinculo caritatis uniti ad unum omnes conspirent, ad aedificationem nempe Corporis Christi, et proinde, cuiuscumque sunt condicionis, etsi diversis officiis fungentes, inter se cooperentur seque invicem adiuvent.
 
Can. 380 - Sollicitudinem habeant clerici omnes vocationes ad ministeria sacra et ad vitam in institutis vitae consecratae ducendam promovendi non solum praedicatione, catechesi aliisve opportunis mediis, sed imprimis vitae ac ministerii testimonio.

Can. 381 - § 1. Zelo apostolico ardentes clerici omnibus exemplo sint in beneficentia et hospitalitate praesertim erga aegrotantes, afflictos, persecutionem patientes, exiliatos et profugos.

                  § 2. Obligatione tenentur clerici, nisi iusto impedimento sunt detenti, suppeditandi ex spiritualibus Ecclesiae bonis verbi Dei praesertim et sacramentorum adiumenta christifidelibus, qui opportune petunt, rite sunt dispositi nec iure a sacramentis suscipiendis prohibentur.

                  § 3. Clerici laicorum dignitatem atque propriam partem, quam in missione Ecclesiae habent, agnoscant et promoveant praesertim charismata laicorum multiformia probantes necnon competentiam et experientiam eorum in bonum Ecclesiae vertentes speciatim modis iure praevisis.
 
Can. 382 - Abstineant prorsus clerici ab eis omnibus, quae statum eorum secundum normas iure particulari pressius determinatas dedecent, et etiam evitent ea, quae ab eo aliena sunt.
 
Can. 383 - Clerici, etsi non secus ac ceteri cives iura civilia et politica aequo iure habeant oportet, tamen:

1° officia publica, quae participationem in exercitio potestatis civilis secumferunt, assumere vetantur;

2° cum servitium militare statui clericali minus congruat, illud ne capessant voluntarii nisi de sui Hierarchae licentia;

3° utantur exceptionibus, quas ab exercendis muneribus et officiis publicis a statu clericaIi alienis necnon servitio militari in eorum favorem concedunt leges civiles aut conventiones vel consuetudines.
 
Can. 384 - § 1. Ministri reconciliationis omnium in Christi caritate satagant clerici pacem, unitatem et concordiam iustitia innixam inter homines fovere.

                 § 2. In factionibus politicis atque in moderandis consociationibus syndicalibus activam partem ne habeant, nisi iudicio Episcopi eparchialis vel iure particulari ita ferente Patriarchae aut alterius auctoritatis iura Ecclesiae tuenda aut bonum commune promovendam id requirunt.
 
Can. 385 - § 1. Spiritu paupertatis Christi imbuti clerici studeant simplicitate vitae supernorum bonorum coram mundo testes esse et bona temporalia discretione spirituali recto usui destinent; bona autem, quae occasione exercitii officii, ministerii vel muneris ecclesiastici sibi comparant, provisa ex eis sua congrua sustentatione et obligationum proprii status impletione, operibus apostolatus vel caritatis impertiant atque communicent.

                  § 2. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem nisi de licentia auctoritatis iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris determinatae aut Sedis Apostolicae.

                  § 3. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetar nisi consulto proprio Episcopo eparchiali vel, si casus fert, Superiore maiore.
 
Can. 386 - § 1. Clerici, etsi officium residentiale non habent, a sua tamen eparchia per notabile tempus iure particulari determinandum sine licentia saltem praesumpta Hierarchae loci proprii ne discedant.

                  § 2. Clericus, qui extra propriam eparchiam commoratur, Episcopo eparchiali loci in eis, quae eiusdem clerici status obligationes respiciunt, subditus est; si ibi per tempus non breve commoraturus est, Hierarcham loci sine mora certiorem faciat.
 
Can. 387 - Quod ad vestis habitum clericorum spectat, ius particulare servetur.
 
Can. 388 - Clerici iuribus et insignibus, quae adnexa sunt dignitatibus sibi collatis, uti non possunt extra loca, ubi suam potestatem exercet auctoritas, quae dignitatem concessit vel ad eiusdem dignitatis concessionem nihil excipiens scripto consensit, aut nisi auctoritatem, quae dignitatem concessit, comitantur vel eiusdem personam gerunt aut nisi consensum Hierarchae loci obtinuerunt.

Can. 389 - Clerici quaslibet contentiones evitare studeant; si tamen quaedam contentio exsurrexit inter eos, ad forum Ecclesiae deferatur et hoc, si fieri potest, etiam fiat, si de contentionibus inter clericos et alios christifideles agitur.
 
Can. 390 - § 1. Clerici ius habent ad congruam sustentationem et ideo pro implendo eis commisso officio vel munere iustam remunerationem percipiendi, quae, si agitur de clericis coniugatis, consulere debet etiam eorum familiae sustentandae, nisi aliter iam sufficienter provisum est.

                  § 2. Item ius habent, ut sui suaeque familiae, si coniugati sunt, congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur; ut hoc ius ad effectum deduci possit, obligatione tenentur clerici instituto, de quo in can. 1021, § 2, ad normam iuris particularis pro sua parte conferre.
 
Can. 391 - Integrum est clericis firmo can. 578, § 3 se cum aliis consociare ad fines consequendos statui clericali congruentes; competit autem Episcopo eparchiali de hac congruentia authentice iudicare.
 
Can. 392 - Ius clericorum est ad debitum quotannis feriarum tempus iure particulari determinandum.
 
Can. 393 - Clericis, cuiuscumque sunt condicionis, cordi sit sollicitudo omnium Ecclesiarum et ideo se ad inserviendum, ubicumque urget necessitas, promptos exhibeant et praesertim permittente vel exhortante proprio Episcopo eparchiali vel Superiore ad suum ministerium in missionibus vel regionibus clericorum penuria laborantibus exercendum.

CAPUT IV

DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS

 

Can. 394 - Sacra ordinatio semel valide suscepta numquam irrita fit; clericus tamen statum clericalem amittit:

1° sententia iudiciali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur;

2° poena depositionis Iegitime irrogata;

3° rescripto Sedis Apostolicae vel ad normam can. 397 Patriarchae; hoc vero rescriptum diaconis sine gravibus, presbyteris vero sine gravissimis causis a Patriarcha licite concedi non potest nec a Sede Apostolica conceditur.
 
Can. 395 - Clericus, qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui clericali propria nec ullis iam tenetur obligationibus status clericalis firmo tamen can. 396; potestatem ordinis exercere prohibetur salvis cann. 725 et 735, § 2; ipso iure privatur omnnibus officiis, ministriis, muneribus et qualibet potestate delegata.
 
Can. 396 - Praeter casus, in quibus invaliditas sacrae ordinationis declarata est, amissio status clericalis non secumfert dispensationem ab obligatione caelibatus, quae a solo Romano Pontifice conceditur.
 
Can. 397 - Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel, si periculum in mora est, Synodi permanentis, amissionem status clericalis concedere potest clericis intra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis domicilium vel quasi-domicilium habentibus, qui obligatione caelibatus non tenentur aut, si tenentur, dispensationem ab hac obligatione non petunt; in ceteris casibus res ad Sedem Apostolicam deferatur.
 
Can. 398 - Qui rescripto Sedis Apostolicae statum clericalem amisit, inter clericos a sola Sede Apostolica denuo admitti potest; qui vero a Patriarcha, amissionem status clericalis obtinuit, etiam a Patriarcha inter clericos denuo admitti potest.

 

TITULUS XI


DE LAICIS

 

Can. 399 - Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles, quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui religioso ascripti sunt.
 
Can. 400 - Laici praeter ea iura et obligationes, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis canonibus statuuntur, eadem iura et obligationes habent ac in canonibus huius tituli recensentur.
 
Can. 401 - Laicorum imprimis est ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque fide, spe et caritate fulgentes fermenti instar ad mundi sanctificationem conferre.

Can. 402 - Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam ut doctrinam Ecclesiae proponant.
 
Can. 403 - § 1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi laici ius habent actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris participandi secundum praescripta librorum liturgicorum.

                 § 2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi ad normam iuris.
 
Can. 404 - § 1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum ut, secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam enuntiare atque, si opus est, defendere possint.

                  § 2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo.

                 § 3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum.
 
Can. 405 - Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et, disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum in dies magis conducat.
 
Can. 406 - Laici memores obligationis, de qua in can. 14, sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.
 
Can. 407 - Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.

Can. 408 - § 1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium.

                  § 2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur.

                 § 3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.
 
Can. 409 - § 1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter impleant.

                 § 2. Ipsi ius habent ad iustam remuIierationem suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque familiae congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur.


*A.A.S., vol. LXXXII (1990), n. 11, pp. 1061-1147

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana