Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - IT  - LA  - PL  - PT ]

 IOANNES PAULUS PP.II

NUNTIUS VENERABILI FRATRI
CASIMIRO S.R.E. CARDINALI ŚWIĄTEK
ARCHIEPISCOPO MINSCENSI-MOHILOVIENSI LATINORUM

 

Permagno quidem cum animi Nostri solacio et gaudio iam instare cognovimus Seminarii Maioris interdioecesani Pinskensis dedicationem. Tecum nimirum, Venerabilis Frater Noster, laetamur, qui paterna quadam cura permotus hoc opus provexisti, atque simul cum universa communitate ecclesiali quae est in Bielorussia, dum nempe spiritalem cogitamus utilitatem quam hoc sic renovatum institutum addere poterit erudiendis candidatis ad sacerdotium, tum etiam ad promovendam pastoralem vocationum sacrarum operam.

Aedes hae feliciter restauratae in memoriam revocant praeclara eventa historiae ipsius Ecclesiae in Bielorussia. Fuerat enim illud Seminarium Servi Dei Sigismundi Lozinski, qui Christi gregis in illa Natione numquam obliviscendus fuit pastor annis videlicet difficillimis superioris saeculi. Deinde idem aedificium occupavit regimen communistarum aliisque usibus destinavit. Nunc autem secundum fines suos pristinos redintegratum convenienterque dedicatum studiorum theologicorum patrono universali sancto Thomae Aquinati aperitur suum ut praestet ministerium Ecclesiis Minscensi-Mohiloviensi, pariter Pinskensi et Vitebscensi.

Quis hoc in reviviscente Seminario non signum magnae spei discernit ad venturam Ecclesiae eadem in regione aetatem? Sacerdotalium namque vocationum curatio est imprimis apostolica industria quae futurum respicit tempus, "messem quidem multam" (Mt 9, 37) illam quae curatores studiosos postulat beneque praeparatos. Magni sane momenti est cura de illis qui sacerdotalem vitam appetunt: imprimis enim poscit constantem fidentemque precationem motam ad "Dominum messis ut mittat operarios im messem suam" (Mt 9, 38), postulatque dein patientem et accuratam educandi operam, quae singulos ipsos vocatos comitetur atque in progressione propria humana et christiana sustentet.

Probe novisti, Venerabilis Frater Noster, quantopere Nobis cordi sit necessitas illa seriae institutionis ministrorum altaris futurorum. Pastorale enim ministerium presbyterorum, tum eruditorum tum etiam actuosorum, praestat et confirmat tranquillos progressus communitatum christianarum. Haec igitur causa est cur numquam precari Deum hac de re cessare debeamus. Ex animo propterea optamus ut Seminarium Maius illud interdioecesanum Pinskense ante omnia evadat domus orationis perpetuae pro vocationibus ipsisque sacerdotibus. Eidem Seminario invigilet Maria Sanctissima, ut omne congruum caelitus adferat iis auxilium qui inibi annos praecipuos suae vitae transigent et ut illud veluti officina fiat plurimorum ac sanctorum sacerdotum.

Gratissimam praeterea Nostram testamur omnibus illis mentem qui diversis profecto modis huic utilissimo ecclesiali operi suas contulerunt partes, quae universo catholico illius regionis populo maxima adferet beneficia. Illis Deus ipse praemia retribuat.

His itaque cum sensibus Tibi, Venerabilis Frater Noster, tuisque sociis Apostolicam Nostram Benedictionem peculiarem ex imo pectore impertimur quam libentes quidem ad omnes pertinere volumus dioecesanas communitates et ad illos imprimis qui ad sacerdotium sese comparant.

Ex Arce Gandulfiana, die XXV mensis Iulii, anno MMI, Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

   © Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana

   



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana